Lucidarium, tractatus decimusquartus
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 3:120.
Electronic version prepared by Bradley Jon Tucker E, Angela Mariani C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1993.
This is a multipart text Previous part Next part
Actions |
---|
[120] Incipit tractatus XIV.
De clavi, quid sit, et quot sunt.
Clavis est reseratio notarum in cantu quolibet signatarum: nam sicut per clavim reseratur ostium ad conservanda, quae intra ostium sunt, sic per clavim in cantu ipse reseratur cantus, et conservantur notarum nomina, et ab invicem esse distincta cognoscimus. Et tales universaliter usitatae sunt duae, scilicet F grave et c acutum. Per ipsarum autem discretam repositionem per lineas potest omnis cantus, cuiuscumque sit toni, rationabiliter collocari; distant enim ab invicem per diapente: nam F in gravibus, c in acutis constitutae sunt.
Sed dicet aliquis: quid est vox gravis, acuta, et superacuta? Dicimus, quod vox gravis dicitur illa, quae in qualibet voce humana propinquior est silentio, quae quidem formatur in voce pectoris, quae est inferior resonantia, et magis propinqua cannae pulmonis, a quo procedit vox: et ideo dicitur gravis, quia in illo inferiori loco primitus est formata. Et tales in constitutione manus sunt septem, scilicet A. B. C. D. E. F. et G. Acutae dicuntur, eo quod acutum reddunt sonum respectu gravium praedictarum; formantur enim in superiori loco, scilicet in voce gutturis, et ideo super illas sonum reddunt. Et tales sunt septem, quae non sunt a primis generibus nominibus differentes. Superacutae dicuntur, eo quod super praedictas acutas sonum reddunt. Et ratio est, quia formantur in excelsiori loco, scilicet in voce capitis. Et tales sunt quatuor, scilicet aa bb [sqb][sqb] cc et dd est etenim alia adiuncta, scilicet ee la, ut perfectionem principii, quod in c acuto incipitur, compleamus. Et notandum est, quod in unaquaque humana voce, quantumcumque ascendere possit et descendere, vel quantumcumque ascensus et descensus penuriam patiatur, hae voces graves, acutae et superacutae necessario distinguuntur.
Explicit tractatus decimus quartus.