Ritus canendi [Pars secunda]
Source: Johannes Gallicus, Ritus canendi [Pars secunda], ed. Albert Seay, Critical Texts, no. 14 (Colorado Springs: Colorado College Music Press, 1981).
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter Slemon, Angela Mariani C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1994.
This is a multipart text Previous part
Actions |
---|
[1] Vera quamquam facilis ad cantandum atque brevis introductio
[I.]
Pauperibus Ecclesiae Dei clericis ac religiosis Deo laudes concinere dulciter optantibus, Frater Johanninus, indignus Cartusiae monachus, salutem ac illam, quam mundus dare non potest, pacem. Vetustos una die, carissimi, revolvens Ecclesiae Christi musicos, pium quendam inter illos Aretinum inveni monachum, nomine Guidonem, sic de modo canendi seu cantum docendi paucis his rhythmis tinnulis memorasse.
Solis notare litteris Optimum probavimus,
Quibus ad discendum cantum Nihil est facilius
Si frequentetur fortiter, Saltem tribus mensibus.
Quod re verum esse comprobans, statui non ut prius fratres meos Cartusienses docendo cantum fatigare, neque tot verborum ambagibus ultra sensus eorum aggravare. Haec ergo sine tot illarum mutationum deliramentis via brevis ad canendum.
Nomina vocum Graeca: Proslambanomenos, hypate hypaton, parhypate hypaton, lichanos hypaton, et caetera, prout quae sequitur continebit figura. Haec illa quindecim vocum nomina philosophorum, quae duntaxat Sancta recepit in solo genere diatonico Mater Ecclesia, rei quidem pulchriter iuxta Graecam interpretationem appropriata.
Quibus notis usi sint antiqui patres: Loco quorum utique nostri patres his quindecim usi sunt in ecclesia primitiva, notulis dividendo totum in graves finales, superiores et excellentes, ac ritum pristinum Graecum in tonis et semitoniis omnino servantes:
[CCMP/CT14:1] [GALRC2 01GF]
Nam quicquid ultra quindecim has notulas aut huiusmodi subiunctum aspicis, superfluum est, eodem attestante quod sic ait Guidone monacho: His, inquit, addimus tetracordum superacutarum; hae a multis superfluae dicuntur. Et alibi: Sunt qui addunt in acutis iuxta primam alteram, sed [2] non patri Gregorio placuit haec lascivia, et moderni sapientes hanc neque commemorant, quamvis ergo apud quosdam ipsa fiat vocula, paenes multos tamen habetur superflua.
[II.]
Quod quindecim illas tantummodo voces cantus ecclesiasticus occupet: Sunt ergo voces ad laudandum Deum non ultra quindecim, quas ita suprascriptus Guido per alphabeti nostri septem distinguit litteras, graves primas vocitans et acutas superiores, A grave, [sqb] grave, C grave, D grave, E grave, F grave, G grave, A acutum, [sqb] acutum, C acutum, D acutum, E acutum, F acutum, G acutum. Qua quidem consequentia, vox necnon quintadecima dicetur A superacutum et quicquid ultra sit post antiquos patres additum.
De lineis et spatiis: Sit autem A primum in spatio, quod et grave dicitur iuxta nostram practicam, A quippe secundum erit in linea quod et acutum est, et A superacutum in spatio similiter. Caeterae veri litterae se sic habebunt invicem quae probantur esse similes, ut [sqb] [sqb], C C, D D, cum reliquis. Hi sunt nostri termini quos oculo comtemplantes per tonum integrum ac dulce minus semitonium distinguere debemus, ita quod a spatio semper in lineam et a linea in spatium de duobus enuntietur alter, dicendo A [sqb] tonum, [sqb] C semitonium, C D tonum, D E tonum, E F semitonium, F G tonum, G A tonum, tam in gravibus quam in acutis ac superacutis litteris.
De tono: Tonus autem est illud spatium quod in monocordo resonat in omni primo dimensae cordae passu novem passuum, qui cum duas tantum occupet voces unum, nec plus habet intervallum, et a semitonio minori, quod est pars minor de duabus suis partibus, sola plena prolatione differt.
De minori semitonio: Est namque minus semitonium minor illa pars toni divisi, quam in monocordo metiri potes leviter, duas habens uti tonus voces ac solum inter [sqb] C vel E F tam graves quam acutas, occupans intervallum [3] solaque dulci prolatione quidem ab integra toni durave resonantia differens.
De tribus tonis male sibi succedentibus: Porro duo toni semper a natura post se vel ante se vel inter se minus habere semitonium appetunt, quod profecto diligenter a Graecis philosophis observatum est. Attamen secunda diapason species habere locum a [sqb] gravi ad [sqb] acutum non potuit, nisi duobus illis tonis qui sunt ab F gravi in acutum A tonus adhuc succederet ab eodem A in [sqb] sequens acutum. Hic est proculdubio tritonus discors vehementer, ob quem annullandum inter A et [sqb] quadrum ponitur hoc [rob] rotundum. Fitque minus ab A in [rob] rotundo in [sqb] quadrum maius dissonans ultra modum. Et cui dubium quod hoc ritu tritonus immutetur in tertiam perfectae diatessaron speciem?
Si [Gamma] gamma Graecum aut [sqb] superacutum nobis occurrerit, quid agendum? Quod siquando sub A gravi quandam additam inveneris notam aut litteram, scito quod sit [Gamma] gamma vel G Graecum, ad quod descendere debes ab A primo sive gravi per tonum integrum, ac si descendas ab A secundo vel acuto in G grave sive primum. Hanc etenim vetustissimi post beatum Gregorium musici posuere sub septima notulam [Gamma] loco cuius G cecidit in ordine litterarum, reddens ad G grave diapason consonantiam, sed vocitatum est gamma, quod sic Graece depingitur [Gamma], nec est aliud quam G Graecum. Absurdum quippe fuerat ante nostrum A nominare G Latinum. Si vero quasdam ultra quintam decimam additas inveneris notulas, quis non videt quod ad instar acutarum litterarum te regere per omnia debeas?
Nam sicut ab F gravi scandens in [sqb] quadrum evadere nequis, nisi per interpositum [rob] rotundum praefati tritoni duritiam, ita si conscendas ab F acuto gradatim in [sqb] superacutum. Hortor itaque vestrum dilectionem, o spiritu pauperes tam clerici quam religiosi, non a modo sensus vestros in ut, re, mi, fa, sol, la, tam tenaciter occupari neque potissimum circa vanas illas, non dico, vocis in vocem, sed ambagis in ambagem mutationes tempus praeciosum atterere, sex mox Deo canere dulci concordia volentes, his quindecim visui subiectis litteris tonos primum ac minora semitonia diligenter inquirere. Certi quod quicquid nota dicitur, aliquid denotare debet.
[4] Idcirco notae quadrae quibus nunc utimur nihil praeter illas septem representant litteras A [sqb] C D E F G, scilicet, tam graves quam acutas et superacutas. Quod proculdubio per horam ad plus attendendo capietis, sicut a me capiunt fratres mei Cartusienses. Moxque dicendo per singulas illas notas quadras A vel [sqb] vel C vel D, sicque de caeteris, et, ut dixi, voces elevando per tonos et semitonia seu deprimendo, tribus assidue saltem mensibus canere poteritis planum cantum absque tot mutationibus satis competenter. Verum quia magis valere solent ad exhortandum exempla quam verba, totum ecce quod ductum est in hac collego figura:
Solis notare litteris Optimum probavimus, Quibus ad dicendum cantum Nihil est facilius, Si frequententur fortiter Saltem tribus mensibus.
Haec his rhythmis Guido monachus:
[Figura in pagina 5]
Hae sola posse figura quemvis addiscere cantum seu docere faciliter, verumtamen facilius magisque tenaci memoria, si sic ordinetur in manu sinistra. Applica nunc ad hanc figuram manus tuae sinistrae palmam et disce Guidonem causa brevitatis et memoriae labilis: A primum in prima iunctura pollicis locasse, deinde alias quae sequuntur litteras quam decenter de iuncturis in iuncturas sibi succedentes disposuisse. Gamma vero, quod asserit a modernis sui temporis additum, in eiusdem summitate pollicis iure locatum est. Equidem aliquid novi fabricare nolo, sed veram huiusce rei doctrinam brevem ac perfacilem, qua nos pius ille Dei servus canere docet per litteras, innovare contendo. Tam decens, oro, tantique monumentum ingenii, quo leva nobis pro libello portatili traditur, vilipendendum? Absit!
Haec illi nostrae subiunxerim figurae, carissimi, vobis ostendere volens paucis illis praemissis, quod per illam solam attendendo tonos ac semitonia discere modulari Deo valeatis breviter ac faciliter, absque tot verborum ambagibus totve nihili, quae vos ita fatigare solent illis litterarum et non vocum mutationibus. Nam siquis manus non habeat, ergo cantum discere non potest? Id credere stultum est. Attamen, ut dixi, voces istae diligenter ibi prius examinatae locentur in manu sinistra, nam
[5] [CCMP/CT14:5; text: Nete hyperboleon, Parhypate hyperboleon, Trite hyperboleon, Nete diezeugmenon, Paranete diezeugmenon, Nete synemenon, Trite diezeugmenon, Paranete synemenon, Paramese, Trite synemenon, Mese, Lichanos meson, Parhypate meson, Hypate meson, Lichanos hypaton, Parhypate hypaton, Hypate hypaton, Proslambanomenos, [Gamma], A, [rob], [sqb], C, D, E, F, G, Tonus, Semitonium minus, Istae tres rubeae sunt aliis post Gregorium additae.] [GALRC2 01GF]
[6] et sensus capacior erit, magisque tenax memoria. Quodsi quem vestrum delectat, ultra procedere, quaeve de tono fiant et minori semitonio rimari velit, ac intelligere breviter, ut sciam, illa declarare nitar, quo quisque vires ingenii sui probare valeat. Huc usque rudibus ergo sufficiat ad discendum cantum, acutis autem ingeniis nequamquam satis erit.
Quae sint litterae musicales, quae syllabae vel dictiones: Sicut apices alphabeti sunt litterae grammaticales nominati, sic et hi de quibus sermo nobis est quindecim phthongi sive soni possunt litterae musicales non incongrue vocitari. Nam ex illis syllabae fiunt ad loquendum et dictiones, ex his vero toni, semitonia, ditoni, semiditoni, diatessaron, diapente sicque de reliquis ad cantandum. De quibus utique Guido sic ait: Habes itaque sex vocum consonantias, id est, tonum, semitonium, ditonum, semiditonum, diatessaron ac diapente. Et rursum: In nullo enim cantu aliis modis vox voci coniungitur vel intendendo vel remittendo. Haec Guido satis allegatus.
Ex quo patet illum non sex illas excogitasse syllabas pro rei veritatis quae tonus est cum reliquis abolitione, sed pro parva puerorum ac rudium velut quodam baculo sustentanda capacitate. Cum praesertim, ut audis, tonos ita commendet ac semitonia nihilque penitus scribat de tot illis mutationibus et verborum ambagivus, ubi fatetur in certis suis epistolis se reperisse quidem, ut re mi fa sol la. Crassa necnon delirantis hic Marchetti claruit ignorantia, qui tam facundum virum in verbo capere voluit, eo quod ibi tonum ac semitonium esse consonantias dixerit. Indocte disce Marchette, quod tuis tantum vocabulis non sint scientiae subiectae. Nam et Boetius, quem legisti nec intellexisti, tonum non esse consonantiam asserit, sed ultra paululum diatessaron, diapente et tonum consonantias vocat. O Marchette! magna nimis amentia tua, qua tu te musicum ostentare volebas, qui, fere sine litteris, cantor verus non fueras. Nam et tuum ordinare nescisse tenebrosum fateris Lucidarium, si non a quodam adiutus fratre fuisses? Quid de te concludam? Loquela tua tam inculta te male cultum fuisse demonstrat. Haec dixi ne tuam omnino nescisse videar inscientiam. His tamen relictis ad id quod coeptum est, redeamus de coniunctione vocum.
[7] [III.]
De ditono ac semiditono: Quid, oro, ditonus est nisi duplicatus tonus et quid semiditonus nisi tonus integer minori semitonio iunctus? Qui, quum omnis aggregatio vocum habet minus unum intervallum quam habeat voces, ambo tres phthongos habent sive sonos ac duplex intervallum. In prolatione tamen differunt uti tonus a quo nascuntur et minus semitonium, quod hic patet per exemplum.
[CCMP/CT14:7,1; text: A [sqb] C D] [GALRC2 02GF]
Hi ditoni sunt ac semiditoni suis in omnibus intervallis disponitis tamquam per litteras quam et quadras notulas hic rite descripti.
[CCMP/CT14:7,2; text: C D E F G A] [GALRC2 02GF]
De diatessaron: Diatessaron prima trium perfectarum atque simplicium consonantiarum ea est quae resonat in monocordo primis omnibus divisae cordae quatuor aequalium passibus, dicta quidem a dya, quod est de vel per, et tessara quatuor, eo quod voces quatuor habeat, intervalla tria tresque varias species, cumque constet ex supradicto ditono et minori semitonio, vel ex ipso semiditono cum integerrimo tono, duos semper habet tonos ac minus, ut hic patet, semitonium.
[8] [CCMP/CT14:8,1; text: A [sqb] C D] [GALRC2 02GF]
Haec prima diatessaron in suis intervallis differentia quae procedit e tono, semitonio et tono, nec habetur nisi ab A in D vel D in G, et e converso.
[CCMP/CT14:8,2; text: [sqb] C D E] [GALRC2 02GF]
Haec per semitonium, tonum et tonum secunda, quam tantum habetur a [sqb] in E vel ab E in A.
[CCMP/CT14:8,3; text: C D E F] [GALRC2 02GF]
Haec e tono, tono et semitonio differentia semper erit a C in F aut a G in C loco tertia.
De tritono: Est et alia quatuor aggregatio vocum, in caeteris huic diatessaron utique simillima, sed ipsa prolatione cum tres tonos habeat contiguos tota discors et contraria. Hanc etsi nil valeat ad cantandum, hic tamen inserere necesse est, ut noscatur ad evitandum.
[CCMP/CT14:8,4; text: F G A [sqb] [rob]] [GALRC2 02GF]
Hic tritonus in suis intervallis omni concordiae quidem adversarius quater, ut vides, in tertiam diatessaron speciem necessario mutatus ab F [9] in [sqb] tantummodo repertus est.
De diapente: Diapente secunda trium perfectarum etiam consonantiarum ea est, quae resonat in monocordo primis omnibus trium aequalium dimensae cordae passibus, dicta sic a dya, quod est de vel per, et pente quinque, voces etenim ipsa quinque continet, intervalla quatuor et varias quatuor species. Quae dum constet e tono diatessaron addito vera semper est, habens, ut hic claret, in se tres tonos cum minori semitonio.
[CCMP/CT14:9,1; text: D E F G A] [GALRC2 03GF]
Haec prima cum suis intervallis diapente differentia procedens ex tono, semitonio, tono et tono, nec discedens a D A vel A E, seu e converso.
[CCMP/CT14:9,2; text: E F G A [sqb]] [GALRC2 03GF]
Haec per semitonium, tonum, tonum atque tonum secunda, quae semper habetur ab E in [sqb] nec ultra.
[CCMP/CT14:9,3; text: F G A [sqb] C] [GALRC2 03GF]
[10] Haec tertia de tritono fit ac de minori semitonio, nec ab F C discedit unquam ullo modo.
[CCMP/CT14:10,1; text: G A [sqb] C D] [GALRC2 03GF]
Haec quarta de tono, tono, semitonio, et tono, locum habens in C G vel G D, sic e converso.
[CCMP/CT14:10,2; text: [sqb] C D E F] [GALRC2 04GF]
Hoc etiam diapente sed non verum a [sqb] semper in F, ut hic, aut ab E in [rob] rotundum.
De compositis cum diapente et diapason: Quicquid autem ultra diapente fiet, erit tonus cum diapente vel semitonium, sicque de reliquis usque dum attingas diapason. Nam ultra dicetur tonus cum diapason, semitonium cum diapason, ditonos cum diapason, semiditonus cum diapason, diapason diatessaron, diapason diapente, et bisdiapason cum caeteris huiusmodi, compositis usque in infinitum.
De diapason perfectissima consonantiarum: Vides ergo de quindecim illis regulatis sonis sive phthongis creari tonos ac semitonia tamquam syllabae de litteris, e quibus denuo ditoni fiunt ac semiditoni velut syllabae iunctae syllabis et ex illis diatessaron et diapente consonantiae simplices, ac si de variis componas syllabas dictiones. Et nunc quis negare velit diapason, quae constat ex praedictis omnibus, hic proprium habere constructionis locum? Nam et a dya quod est per aut de, et pan totum dicitur diapason, eo quod formetur ex diapente et diatessaron aut ex eisdem per contrarium, qua consequentia quicquid melorum enuntiemus [11] totum illa continet ac concludit. Habet ergo phthongos octo sive voces sive sonos ac cum duobus semitoniis minoribus, quinque tonos in monocordo resonans, omnibus primis aequalium duorum totius cordae divisae passibus. Habet necnon intervalla septem variasque per consequens species, quas quidem hic per singulas non solum enumerare, sed ex quibus etiam diapente constent speciebus et ex quibus diatessaron disponimus explicare.
[CCMP/CT14:11,1; text: A D E] [GALRC2 04GF]
Haec prima diapason ab A resultat semper in A fitque de prima diapente cum secunda diatessaron differentia vel ex prima diatessaron, ut hic, et diapente prima.
[CCMP/CT14:11,2; text: [sqb] E F] [GALRC2 04GF]
Secunda diapason haec est a [sqb] semper in [sqb] differentia, quae constat ex non vero diapente cum tritono vel ex secunda diatessaron et eadem diapente differentia.
[CCMP/CT14:11,3; text: C F G] [GALRC2 04GF]
Haec diapason a C semper in C tertia differentia, constans ex quarta diapente et diatessaron specie tertia, vel ex eadem diatessaron ac diapente tertia.
[CCMP/CT14:11,4; text: A D G] [GALRC2 04GF]
Hanc diapason quarta D cum D monstrat speciem ex prima diapente cum [12] prima diatessaron aut ex eadem, ut hic diatessaron et quarta diapason praecedentem.
[CCMP/CT14:12,1; text: A [sqb] E] [GALRC2 04GF]
Quinta diapason species ab E semper in E resonat, quam diapente secunda construit ac diatessaron eadem, aut, ut hic, secunda diatessaron ante diapente primam.
[CCMP/CT14:12,2; text: [sqb] C F] [GALRC2 04GF]
Sexta diapason ab F in F haec differentia, quam extruit diapente ac diatessaron tertia, vel certe tritonus pessima species et diapente non vera.
[CCMP/CT14:12,3; text: C D G] [GALRC2 04GF]
Haec septima diapason a G semper in G resultat species ultima, quam quarta diapente creat cum diatessaron prima vel eiusdem diatessaron tertia et diapente quarta.
[13] [IV.]
De quatuor tropis, tonis sive modis antiquis ecclesiasticis in quatuor autenticos et quatuor plagales postea commutatis, et primum de proto: Tam vero descriptis, tam per puras litteras antiquo more quam per notas usu moderno, quadras septem diapason speciebus, in una quarum necesse est omne quod canimus cadere mundanum aut divinum, videre restat cur a principio quatuor tantum in ecclesia fuere tropi, toni sive modi. Quatuor etenim erant longo tempore post beatum Gregorium, quod non solum veteres attestantur ecclesiastici musici, sed et plani cantus, quorum hic aliquantos nomino quam plurimi, protus, videlicet, qui Latine primus dicitur et in D gravi semper finitur, deuterus qui et secundus in E gravi terminatus, tritus tertius in F gravi finitus, et tetrardus in G gravi finem habens, qui de Graeco versus in Latinum est quartus.
Hi quatuor antiqui tropi tetracordum unum, hoc est, quatuor sub suo fine voculas habere poterant et unum desuper diapason integrum tuncque perfecti, si vero minus haberent imperfecti, et si plus aliquas voculas plusquam perfecti. Et quis nesciat si tamen legerit Boetium de constitutionibus aut hunc in prima parte nostrum libellum, quis, inquam, nesciat viros ecclesiasticos in illis quatuor diapason diatessaron hos quatuor instituisse tropos? Medium enim tenuere beati, nolentes occupare cantus angelicos bisdiapason ne nimis essent intensi, neque solum diapason ne plus aequo remissi. Has, lector, quas describo noli, diapason diatessaron quatuorve troporum antiquorum negligere formas, quam arbitrari scire posse, quid sit planus cantus, quid plagalis aut quid autenticus et haec ignorare dementia est.
Omnis ergo cantus ecclesiasticus in D gravi finitus nec A grave transgrediens nec D superans acutum non est autenticus, non est plagalis, sed protus, ut ab antiquo perfectus, cum sit in prima constitutione diapason diatessaron institutus, quam in libro tertio primae partis huius opusculi cum undecim litteris alphabeti claram fecimus. Nam Antiphona: "Simile est regnum caelorum sagenae missae in mari," cum non paucis aliis [14] huius formae planis cantibus tam perfectis quam imperfectis et plusquam perfectis, si non sint antiqui proti, quaeso quod erunt? Quos praesertim si velis autenticos esse iuxta modernas regulas, contradicit prima diatessaron species, quam sub suo fine recipiunt, et si plagales, hoc non suffert eadem consonantia quam supra diapason habent. Haec igitur antiqui proti perfecta formula quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra:
[CCMP/CT14:14,1; text: A [sqb] C D E F G] [GALRC2 04GF]
Hanc proti monstrat formulam A grave et D acutum.
De deutero antiquo: Omnis autem cantus planus non iam in D sed in E gravi finitus nec [sqb] grave transgrediens nec E superans acutum, non est autenticus, non est plagalis, sed perfectus, ut ab initio deuterus, quam totus in secunda diapason diatessaron constitutione quamquam [sqb] grave raro tangat vel numquam instructus. Et erit Graduale, "Adiutor," cum versu suo, "Quam non in finem," in exemplum ac "Beatus servus," tam postcommunio quam responsorium. Haec igitur antiqui deuteri formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra:
[CCMP/CT14:14,2; text: A [sqb] C D E F G] [GALRC2 04GF]
Hanc monstrat deuteri formam [sqb] gravis et E acutum.
De trito veterano: Omnis vero cantus planus non in D quidem nec in E, sed in F gravi finitus neque sub C gravi notam ullam habens et nusquam F acutum superans, non est autenticus, non est plagalis ullo modo dicendus, sed antiquus tritus atque perfectus, ut est Graduale, "Prope est Dominus," cum versu suo, "Laudem Domino loquetur os meum," eo quod sit in illa tertia diapason diatessaron constitutione, quam in prima parte libri descripsimus. [15] Haec igitur antiquissimi triti formula quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[CCMP/CT14:15,1; text: A [rob] C D E F G] [GALRC2 05GF]
Hanc triti monstrat formulam C gravis et F acutum.
De veteri tetrardo: Omnis denique cantus angelicus non in D, nec in E, nec in F, sed in G grave finitus, neque sub D gravi descendens neque G superans acutum, non est autenticus, non est plagalis, sed vetus tetrardus et perfectus, ut est Graduale, "Qui sedes," cum versu suo, "Qui regis Israel," et plerique similes in quarta diapason diatessaron constitutione compositi veraciter omnes. Datum est itaque tibi, lector, de perfectis exemplum. Cantus tamen minus habentes imperfecti sunt, et qui plus, ut dictum est, plusquam perfecti. Haec igitur veterrimi tetrardi formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[CCMP/CT14:15,2; text: A [sqb] C D E F G] [GALRC2 05GF]
Hanc tetrardi dat formulam D gravis et G acutum.
[V.]
De primis autenticis atque plagalibus tropis sive modis ab antiquo proto descendentibus, quos primos et secundos moderni nuncupant abusive tonos: Exposita breviter, ut scivi et potui, quatuor antiquorum troporum natura [16] supervacuum a nemine sensato reputandum est, si qualiter primus autenticus, quem primum tonum moderni nuncupant, et primus plagalis, quem secundum vocitant, ab antiquo processerint, exponam. Attestante siquidem Guidone monacho didicimus novos ecclesiae musicos post auctores veteres unumquemque de quatuor illis antiquis tropis in unum principalem ac intensum et elevatum, quem quidem autenticum nominarunt, et quidem imparem ac in unum eius affinem et remissum, plagalem et subiugalem aut secundum, quosdam parem partitos fuisse, sicque diapason diatessaron constitutione in solius diapason constitutionibus hac de causa commutasse.
Omnis namque diapason diatessaron constitutio, cum partim ex gravibus et partim ex acutis, omnino constet vocibus, si versus responsoriorum matutinalium ac introituum missarum seu inchoationes post antiphonas psalmorum et similia magis graves frequentassent, dissonabant cum acutis, et, si crebrius acutas exercuissent, non conveniebant cum gravibus. Hinc est quod non omnes cantus sunt mutati, quam non omnes sub hac conditione reperti.
Divisus est ergo primum antiquus protus a suo fine per diapente sursum, sicut et deuterus, tritus ac tetrardus, et per diatessaron desuper, et factus est primus autenticus a D gravi in D acutum aut secundum modernos primus tonus in quarta specie vel constitutione diapason. Divisus etiam in eadem primam diapente speciem desuper et in eandem primam diatessaron sed inferius, et factus est primus plagalis aut subiugalis ab A gravi in A acutum, qui et secundus tonus in prima specie seu constitutione diapason.
Omnis ergo cantus divinus in D gravi finitus, nihil habens sub suo fine nec D superans acutum, non est utique protus antiquus, sed primus e proto procedens autenticus primusve tonus perfectus, ut est Introitus missae, "Statuit ei Dominus testamentum pacis." Haec igitur primi toni de proto veteri tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[17] [CCMP/CT14:17,1; text: A [sqb] C D E F G] [GALRC2 05GF]
Hic est primus autenticus Intra quartam diapason, Sed per primam diapente Primamque diatessaron.
De primo plagali sive secundo tono: Omnis vero cantus ecclesiasticus in D quoque gravi finitus sed sub fine suo diatessaron habens nec A superans acutum, non est protus etiam, sed e proto prcedens autentici primi primus affinis, plagalis et subiugalis secundusve tonus perfectus, ut est Introitus, "Venite adoremus," qui dominica prima post Epiphaniam cantari solet. Haec igitur secundi toni de proto veteri tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[CCMP/CT14:17,2; text: A [sqb] C D E F G] [GALRC2 05GF]
Hic est primus subiugalis Intra primum diapason, Sed eidem diapente, Subdita diatessaron.
De secundis autenticis atque plagalibus tropis sive modis ab antiquo deutero descendentibus, quos tertios et quartos modernos nuncupant abusive tonos: Divisus est etiam deuterus antiquus a suo fine per secundam diapente speciem ac per secundam diatessaron desuper et factus est secundus autenticus ab E gravi in E acutum aut secundum modernos tertius tonus in quinta specie vel constitutione diapason. Divisus est iterum in eandem secundam diapente speciem desuper ac in eandem secundam diatessaron sed inferius, et factus est secundus plagalis aut subiugalis a [sqb] gravi in [sqb] acutum, qui et quartus tonus in secunda specie vel constitutione diapason.
Omnis ergo cantus planus in E gravi finitus, nil habens sub suo fine [18] nec E superans acutum, non est antiquus deuterus, sed secundus a deutero procedens autenticus tertiusque tonus perfectus, ut est Antiphona, "Nemo te condamnavit mulier." Haec igitur tertii toni de deutero veteri tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[CCMP/CT14:18,1; text: A [sqb] C D E F G] [GALRC2 05GF]
Hic secundus autenticus Intra quintam diapason Per secundam diapente Talemque diatessaron.
De secundo plagali sive quarto tono: Omnis vero cantus planus in E quoque gravi finitus, sed sub fine suo diatessaron habens nec [sqb] quadrum superans acutum, non est etiam deuterus, sed a deutero procedens autentici secundi, secundi plagalis quartusque tonus perfectus est, ut Responsorium, "Usquequo exaltabitur," in dominicae de passione matutinis, quem cantum in E gravi finitum in [sqb] gravi descendere vidi solum, nec est, ut apparet, imperfectus, quum in versu suo, "Qui tribulant," ut alii multi, perficitur. Qui autem in A gravi descendat, etiam nihil refert, quia cum sola diapason per se multam non habeat varietatem, oportet ut plurimum quod se iuvent invicem. Haec igitur quarti toni de deutero veteri tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[CCMP/CT14:18,2; text: A [sqb] C D E F G] [GALRC2 05GF]
Hic secundus subiugalis In secunda diapason, Sed eidem diapente, Subdita diatessaron.
De tertiis autenticis atque plagalibus tropis sive modis ab antiquo trito derivatis, quos quintos et sextos moderni nuncupant abusive tonos: Divisus est et vetus tritus a suo fine per tertiam diapente speciem et [19] per tertiam diatessaron desuper, et factus est tertius autenticus ab F gravi in F acutum aut secundum modernos quintus tonus in sexta specie vel constitutione diapason. Divisus est etiam in eandem tertiam diapente speciem desuper et in eandem diatessaron sed inferius, et factus est tertius plagalis aut subiugalis a C gravi in C acutum, qui et sextus tonus in tertia specie vel constitutione diapason.
Omnis ergo cantus ecclesiasticus in F gravi finitus, nil habens sub suo fine nec F superans acutum, non est vetus tritus sed tertius a veteri trito procedens autenticus quantusve tonus perfectus, ut est Antiphona, "Sicut novit me, Pater," quae tempore Paschali canitur. Haec igitur quinti toni de veteri trito tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[CCMP/CT14:19,1; text: A [rob] C D E F G] [GALRC2 05GF]
Hic tertius autenticus Infra sextam diapason Per tertiam diapente Talemque diatessaron.
De tertio plagali sive sexto tono: Omnis vero cantus firmus in F quoque gravi finitus, sed sub fine suo diatessaron habens nec C superans acutum, non est etiam tritus, sed a trito procedens autentici tertii tertius plagalis sextusque tonus perfectus, ut est Antiphona Paschalis "Alias oves habeo." Haec igitur sexti toni de veteri trito tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[CCMP/CT14:19,2; text: A [rob] C D E F G] [GALRC2 06GF]
Hic tertius est plagalis In tertia diapason, Sed eidem diapente, Subdita diatessaron.
[20] De quartis autenticis atque plagalibus tropis sive modis ab antiquo tetrardo derivatis, quos septimos et octavos moderni nuncupant abusive tonos: Divisus est quoque senex tetrardus a suo fine per quartam diapente speciem et per primum diatessaron desuper, et factus est quartus autenticus a G gravi in G acutum aut secundum modernos septimus tonus in septima specie vel constitutione diapason. Divisus est iterum in eandem quartam diapente speciem desuper et in eandem primam diatessaron sed inferius, et factus est quartus plagalis aut subiugalis a D gravi in D acutum, qui et octavus tonus in quarta specie vel constitutione diapason.
Omnis ergo cantus angelicus in G gravi finitus, nil habens sub suo fine nec G superans acutum, non est senex tetrardus, sed quartus a sene tetrardo procedens autenticus septimusve tonus perfectus, ut est Antiphona, "Videntes stellam magi," cum caeteris huiusmodi planis cantibus. Haec igitur septimi toni de sene tetrardo tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[CCMP/CT14:20; text: A [sqb] C D E F G] [GALRC2 06GF]
Hic est quartus autenticus In septima diapason, Sed ex quarta diapente Primaque diatessaron.
De quarto plagali seu octavo tono: Omnis vero cantus planus in G quoque gravi finitus, sed sub fine suo diatessaron habens nec D superans acutum, non est etiam senex tetrardus, sed a sene tetrardo procedens autentici quarti quartus plagalis et octavus tonus perfectus, ut est Responsorium, "Beatam me dicent," et sic de talibus. Verum unde nobis octavus iste tonus cum diapason, quae totum in se concludit musicam nisi septem varias species habeat? Hic recolendum est singulas ante paululum diapason species dupliciter esse divisas, et aliud per diapente nobis ac diatessaron desuper resonare, aliud vero per diatessaron inferius ac desuper diapente. Quamobrem octavus tonus esse potuit, et est non alicui [21] similis, quum eadem quartam diapason speciem, quam primus tonus per primam diapente speciem ac primam diatessaron desuper dividens inhabitat, ipse per primam quoque diatessaron sed inferius, ac per quartam diapente desuper metitur ac possidet. Haec igitur octavi toni de sene tetracordo tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris ac nota quadra.
[CCMP/CT14:21; text: A [rob] [sqb] C D E F G] [GALRC2 06GF]
Hic est quartus subiugalis, Intra quartam diapason Supra finem diapente, Sub habens diatessaron.
[VI.]
De parvulis planis cantibus ac de caeteris aliis in plano cantu frequenter occurrentibus dubiis: Huiusque, dante Deo, tractatum est de tropis ecclesiae, tonis sive modis antiquis et modernis, dataque sunt exempla de perfectis cantibus, hoc est, suas in quibus creati sunt constitutiones adimplentibus, ut illis cognitis imperfecti, qui debito minus habent, vocentur, ut supra dictum est, qui vero metas in aliquo transcendunt debitas plusquam perfecti. Quid ergo de parvulis cantibus dicendum, qui dum paucis constent verbis, paucas etiam necesse est habeant voces, quinque non solum diapason transcendere nequunt, verum etiam diapente saepius non attingunt? Est absque dubio semper in his ad antiquitatem recurrendum. [22] Quisnam dubitare debeat infinitas sntiphonas parvulas, ut est "Quam pulchra es," "De Sion exibit lex," "Dominus defensor vitae meae," "Domine probasti me," "Fidelia," "In conspectu angelorum," "Benedictus Dominus in aeternum," "Sit nomen Domini," "Benediximus vobis." Quis, inquam, has et multas alias similes ambigat illo in tempore quo et alii cantus ecclesiastici facti sunt inventas? Quo, videlicet, tempore Mater Ecclesia quatuor illos duntaxat antiquos tropos habebat quatuorque per consequens versus responsoriorum et introituum, quos nunc habent, adhuc huiusmodi cantus autentici, sed et quatuor tantummodo psalmorum intonationes, quas quoque nunc antiphonae tenent autenticales. Ergo nulla prorsus erat apud priscos Dei cultores de his ambiguitas, quum omnis cantus divinus in D gravi finiens protus erat et secundum protum se gerebat magnus, mediocris aut parvus, perfectus, imperfectus aut plusquam perfectus, et si in E gravi deuterus, et si in F gravi tritus, et si in G gravi tetrardus.
Dedere tamen auctores postea plagalium et autenticorum parvulis istis antiphonis, quae saltem diapente supra suum finem habent inchoationes psalmorum ac terminationes quae pertinent ad autenticos, ut est "Quam pulchra es," "Dominus defensor" ac multae similes eis vero, quae solam diatessaron aut minus occupant, quae sunt plagalium, assignaverunt intonationes sicuti "De Sion exibit lex," "Fidelia," necnon ac huiusmodi plures.
Nullus ergo cantus planus, qualiscumque fuerit, grandis sive parvus, magis frequentans diapente supra suum finem quam diatessaron et nihil ultra nihilque sub eodem fine vel parum habens, esse non potest plagalis, sicut nec frequentans plus diatessaron eodem modo quam diapente numquam erit autenticus. Quemadmodum enim impares et autentici tropi plagalibus atque paribus, ob sui motum ad alta tendentem digniores, ita diapente consonantia quanto maior ac virilior tanto parvula diatessaron debilique praestantior atque nobilior.
Responsoria vero "Sint lumbi vestri praecincti" ac "Fulcite me floribus," quae videntur plagalia, versus tamen habent autenticorum, dubium non est quod numquam ab antiquo statu suo quaecumque sint huiusmodi fuere [23] mota, quoniam in illis non est inventa movendi causa. Quare? Quia versus eorum, "Qui cordam," erat antiqui proti nunc autem primi toni, talibus cantibus optime convenit, nam licet in A gravi descendant, diapente nihilominus a D gravi frequentant, et in A repercutiunt acutum ubi, scilicet, praefati versus habetur exordium.
Quod profecto de "Iuravit" antiphona cum reliquis similibus est dicendum, quae cum plagales nunc appareant tetrardi tamen habent adhuc intonationes sicut antiquitus propter allegatam diapente, quam etsi multum non frequentent, in ea, quod maius est, inchoantur et primordium habent. En igitur omnia liquent et aperta sunt nobis, si vocum attendendo constitutiones, quas vera Boetii practica docet, ad antiquos semper quatuor recurramus tropos, tonos sive modos, unde totum habemus.
De planis cantibus in A vel [sqb] vel etiam in acuto C finientibus: Certi nunc de tropis antiquis et modernis ecclesiasticis quod non sint aliud quam diapason species seu variae constitutiones, merito quaerimus hic unde nobis et alii multi cantus in A pauci tamen in [sqb] vel in C terminantes acutis, qui nec ulla via mundi finire queunt cum supracriptis octo tonis, nisi mutent armoniam. Si namque tonus octavus esse non potuit, nisi cadens in ea diapason in qua cecidit primus qualiter finiendo tamen atque procedendo, quanto magis nonus, ut ita dicam, non erit, neque decimus aut undecimus, si non de sequentibus diapason speciebus identidem fiant. Consequens est etenim idque domina ratio deposcit, ut sicut quarta diapason species duos in se tonos diversos ob diversos eorum fines et motus excipit, ita quidem et aliae sex hoc agere valeant omnes, nec erunt iam toni solum undecim, sed et quatuordecim, etsi tamen octo sint magis famosi, suaviores ac plus exercitati.
Plani cantus itaque, quos in A finitos acuto vides aut in [sqb] aut in C, nihil aliud agunt nisi quod sicut octavus tonus quartam diapason speciem, sic et isti quintam, sextam et septimam per diatessaron et diapente dividunt, quas utique tertius tonus, quintus et septimus per diapente iam ac per diatessaron diviserant. Quod si dicas nostri patres cur aliquos etiam cantus in prima, secunda tertiave diapason per diapente non exquisierunt ac per diatessaron, quas e contra videmus per diatessaron et diapente [24] divisas, dico tibi, lector, id agere poterunt si voluissent, sed si bene perpendis quod clarum est intricabant et ad finiendum inepta loca nimis habebant.
Cum ergo negari non possit, antiphonas "Benedicta tu," "Sicut myrrha," "Dominus regit me," "Media nocte," cum non paucis gradualibus, ut est "A summo caelo," "In sole posuit" et cum caeteris matutinarum responsoriis, ut "Si bona suscepimus" et "Vide quia tribulor," sicque de caeteris, cum, inquam, negari non possit omnes huiusmodi cantus in A finitos acuto secundam habere sub fine suo diatessaron speciem aut duos per maiori parte tonos ac desuper primam diapente speciem et ultra minus aliquando semitonium, extremae dementiae est eos appellare quartos tonos et irregulares. Quartus namque tonus, si quae supra legisti recolis, secundam per diatessaron ac diapente distinguit diapason speciem, hi autem cantus quintam e diverso si rem aequaliter penses. Quod si velis eos esse de quarto tono, quia quandam habent cum illo similitudinem in inchoando psalmos propter specierum diapente ac diatessaron affinitatem, dic etiam illos de secundo potius, quam illa duo responsoria matutinalia versus habent quos nunc tonus habe secundus proprios. Etsi vis omnino quod sint irregulares, eo quod non sint proti neque deuteri, non triti, non tetrardi, non plagales, non autentici propter diversas eorum terminationes, dic et omnes cantus extitisse sine regula quicumque facti sunt antequam tales essent ab ecclesia datae leges.
Non ergo sunt huiusmodi cantus ab aliquo de suprascriptis octo tonis denominandi nec irreulares quoquomodo reputandi, quin potius in A finiti dicendi sunt aut in [sqb], sicut est Offertorium, "Domine in misericordia tua," cum Postcommunione, "Ab occultis," quae sunt in missis de quadragesima, vel in C, sicut Responsorium, "Confortamini manus fatigatae," cum Responsorio de Coena Domini, "Conclusit vias meas," quum ab antiquo tales quales et nunc extiterunt quintamque diapason speciem, qui in A sextam autem qui in [sqb], sed et qui in C septimam per diatessaron ac diapente multis etiam annis ante plagales et autenticos naturaliter ac regulariter occuparunt.
Hinc est quod omnes plagales ab his formam non dubium habuerunt, [25] et quartus tonus ab antiquis in A finitis antiphonis psalmorum incoationes, et secundus tonus versum suum a responsoriis in eodem A terminatis acceperunt, itemque sexti toni versus suos a responsoriis in C finitis, et sic de talibus, quam stultum foret nimis velle dicere vetustissimos cantus formam a novis, qui non erant adhuc, habuisse. Non te decipiat ergo, lector, omnium planorum commixtio cantuum, sed te regat inspectio veritatis et species consonantiarum, omnes enim paucis aut nullis exceptis commixti sunt, hoc est, tam ex suis propriis diatessaron ac diapente speciebus, quam ex alienis compacti, propter quod et saepius esse videntur similes. Quis enim antiphonam, "Stetit angelus," et antiphonam, "Servi Domini," leviter unius esse naturae non crederet, eo quod quaelibet quartam diapente speciem in eius exordio non tamen propriam sed alienam et, ut aiunt aliqui, commixtam habeat? Prima nihilominus in A finitur acuto, secunda vero terminatur in E gravi de quarto tono.
[CCMP/CT14:25,1; text: A [rob] [sqb] C D E F G] [GALRC2 06GF]
Haec est formula cantuum In A finem habentium, Per quos quinta diapason Ex diapente resonat, Subdita diatessaron.
[CCMP/CT14:25,2; text: A [rob] [sqb] C D E F G] [GALRC2 06GF]
Haec est formula cantuum In [sqb] quadro finitorum Per quos sexta diapason Turpi subdito tritono Falsum diapente sonat.
[CCMP/CT14:25,3; text: A [rob] [sqb] C D E F G] [GALRC2 06GF]
[26] Haec est formula cantuum In C finem habentium, Quos septima diapason Elevat ad diapente, Subdita diatessaron.
[VII.]
Ubi per [sqb] quadrum canendum sit et ubi per [rob] rotundum: Totum nunc quod de tropis, tonis, sive modis tractatum est vanum erit, si relicto naturali [sqb] quadro, quibus in locis illegitimum exercere [rob] rotundum oporteat, non demonstrem. Et quidem e naturali vocum ordine [sqb] quadrum oritur, [rob] rotundum autem, nisi bipartitus violenter fuerit tonus non habetur. Itaque sicut aeger amarum ad tempus pro solo morbo pellendo sumere cogitur poculum, quo pulso mox ad assuetum recurrit humanae naturae cibum, ita nos oportet pro sola tritoni duritia vetanda non paucis horribile nimis exercere [rob] rotundum, quo tandem evaso periculo, naturale prout dixi, resumere [sqb] quadrum. Nam ut amara medicina non suo tempore sumpta corpus aegrum non solum non purificat, sed et sanissimum perturbat ac leviter occidit, sic et cantare per [rob] rotundum, ubi non sit tritonus, omnem cantum deturpat ac eius species confundit.
Omnis enim cantus ecclesiasticus, cuiuscumque toni sit aut ubicumque finitus, unam diatessaron propriam habet ac unam diapente speciem [27] e quibus constare probatur, ut satis ostensum est, et quicquid in illo vides aliud, non est suum sed commune magis aut alienum. Commune dico quidem totum, quod est unicuique tono proprium et nihilominus aliis etiam mutuo datum. Nec vereor praedicare prorsus alienum omne, quod cadere probatur extra quodlibet diapason proprium, verbi gratia: Quis nesciat Introitum, "Rorate caeli desuper," esse de primo tono, cum non paucis istius modi planis cantibus ac in quarta diapason specie seu constitutione per propriam eius diapente speciem a D gravi in A acutum, et per primam diatessaron ab eodem A acuto in D sequens formatum? Et tamen quia, sicut ante testatus sum, nulla diapason species multa per se potest, non solum in primo tono, sed etiam in omnibus fere planis cantibus alias videbis, quae non sunt illis propriae species non paucas quas quidem moderni vocant admixtuas, id est, ad succurrendum altera alteri communes.
Nam si praefatum introitum bene consideres, est in eo bis saltem tertia diatessaron species a C primum acuto descendens in G grave, dein e converso scandens in C acutum, habes etiam ibi quater aut quinques tertiam diapente speciem ab F gravi in C acutum et e diverso, tritonum quoque semel, quae nullam prorsus habent cum primo tono proprietatem. Vox autem illa, quam vides in C gravi, cum sit prima tertiae diapason constitutionis aut tertia primae vel secunda secundae nec est intra quartam diapason speciem, quid habere potest cum primo tono proprium?
Hoc dixi, quod iterum dico, quam vox quae cadit extra diapason cuiusvis toni proprium, tam gravis quam acuta, nihil habet cum illo, quamquam ab his, qui cantus extruunt visa sit ob armoniam dilatandam necessaria.
Non igitur cantari debet "Rorate caeli desuper," Introitus missae, scilicet, per [rob] rotundum, nisi propter solum illum quem habet in se tritonum, ne mutatis speciebus propriis totus cantus immutatus appareat, sicut in omnibus tonis, quartaque diapason species, quae propria primi toni est illico prima fiat. Minus malum tamen est, qualescumque cantus species concorditer immutare, quam voces discordes aggregando multas aures audientium offendere. Nec est quae discordem tritonum quoquomodo laudabilem approbet aut aequanimiter sufferat ulla ratio, quin potius vana quae decipit ut plurimum homines sensualitas atque fallax opinio.
[28] Dicunt namque nostri moderni non cantemus per [rob] molle, nisi sit signatum, et alii dicunt imo cantemus cum dulce sit magis quam [sqb] quadrum, sic musicam ut vina probare putantes. Quae quaeso frivola sunt haec carissimi, quaeque pueriles ac insipidae nimis opiniones? Ergo ne psalmos introituum de quarto tono carere debemus per [sqb] quadrum, qui toti iacent in tritono, dulcesque sanctorum et angelicas magisquam humanas modulationes ob nostram ignorantiam duras atque rusticanas reddere?
Si nobis non licet absque signo puerorum ac rudium bene canere, non liceat etiam absque signo tubarum aut campanarum manducare. Dulce quidem est [rob] rotundum, ob quandam minoris semitonii molliciem, sed dulcius est mel, quod nimie sumptum facit dolere ventrem. Sint ergo signa [rob] mollis et [sqb] quadri pro pueris et qui non intelligunt tonum ac semitonium rudibus, nos vero sectari decet rationem, quibus sapere donavit Deus. Nec te moveat quod Antiphona, "Vespere autem," et aliae paucae similes connexos in se duos habeant tritonos, quorum si primum fugeris, incidis in secundum. Quoniam in plano cantu proferre tritonum, etsi sit error, non est mortale peccatum, quamvis hoc natura numquam pateretur in comparatione gravis ad acutum. Porro tritonus licet in omni cantu quis in loco finito saepe nobis occurrat in quanto tamen et sexto tono saepius ob tertiam, quae constat ex tritono minorique semitonio diapente speciem, quapropter istud quinti toni responsorium hic ponitur pro tonis omnibus in exemplum:
[Figura in pagina 29]
Hic cantus de quinto tono Quotiens vides tritonum Tam ascendens quam descendens. Canitur per [rob] rotundum, Sic et omnis plani cantus Cuiusvis toni fuerint, Occurrat, debet destrui. Versus iste per [sqb] quadrum Decantatur fere totus, Sed finem ac repetendam Per [rob] molle concinimus, Non in solo quinto tono, Sed in locis similibus.
[29] [CCMP/CT14:29; text: Ecce iam venit plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum in terris, natum de virgine, factum sub lege Ut eos qui sub lege erant redimeret. Versus. Propter nimiam caritate suam qua dilexit nos Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati. Ut (Repetenda)] [GALRC2 07GF]
[VIII.]
De responsoriis a suo fine et suo versu cuius toni sint praesto discernendis: Huiusque de cunctis ecclesiae cantibus tractatum est satis diligenter, ac de qua conditione sint, aut umquam esse potuerint iuxta parvam nostram intelligentiam declaratum. Attamen qualiter a solo fine suo discerni praesto soleant et a suis versibus responsoria matutinarum ac introitus missarum, sicut et antiphonae quidem a suis EUOUAE vel "Saeculorum," non est adhuc aliquo in loco demonstratum. Aliud est enim musicum aut cantorem valde practicum species in quocumque cantu subtiliter indagare consonantiarum, et aliud virum simplicem, ut cantet in ecclesiis [30] praesto cuius toni sit omnis cantus inspecto fine solo discernere. Quod quia doctissimos ecclesiae Christi musicos ac huius divinae modulationis auctores latere non potuit, ita rite cuncta moderati sunt certis distributis regulis, ut non solum cantor doctissimus, sed et quisque vel parum sciolus, cito quod suum est in Dei laudibus providere valeat.
Etenim de quatuor diapason diatessaron constitutionibus, ut supra legere potes, quatuor tantum primo fecere tonos, quibus et quatuor aptavere versus dissimiles pro responsoriis matutinalibus, quarum primus in A semper inchoans acuto, primam ad finem proti reddebat diapente speciem, et est nunc primi toni nostri versus.
Secundus autem versus in C primam acuto ponebat voculam, distans a fine deuteri sex vocibus, et est isdem, quem nunc habet tertius tonus.
Tertius versus primam vocem in eodem C quidem habebat tertiam a fine triti resonans diapente speciem, et hunc habet hodie noster quintus tonus.
Quartus vero semper in D sumpsit acuto primordium, quartam a fine tetrardi faciens diapente speciem, et est ille versus quem nunc habet septimus tonus.
His igitur quatuor versibus antiquissimis quatuor nostris autenticis in hunc modum attributis, quis nesciat et alios quatuor versus post haec inventos pro quatuor plagalibus. Verumtamen in hoc differre noscuntur, quod primi quatuor a fine sui responsorii semper in diapente sursum inchoant, excepto tertio tono, qui secundam deserens diapente speciem ob tritonum, scilicet, in ea latentem duram atque difficilem ad enuntiandum minus rursum, ut audisti, capit ultra semitonium.
Quatuor autem alii versus plagales primam in diatessaron aut infra vocem habentes, numquam illud transeunt. In his ergo diapente diiudicat autenticos ac in similibus, plagales vero diatessaron e contra demonstrat. Nec est ubi versus omnium planorum cantuum terminentur curandum, quam cuius toni fuerit, omnis cantus originalis eius erit, et versus, qui sequitur ita, quod etiam alleluia tam paucas assuetum habere voces, versum suum iudicabit ubicumque finem habeat.
[31] Itaque responsorium in D gravi finitum, si versus eius in A inchoet acuto, mox autenticum est ac de primo tono. Sed si primam infra diatessaron vocem habuerit, ille versus plagalis est et de secundo.
Sic in E finitum responsorium habens in acuto C versum, erit de tertio, sed si in diatessaron de quarto.
Finitum autem in F ac in C versum habens, erit de quinto, sed si sub aut infra diatessaron de sexto.
Quodsi finiatur in G gravi, versus autem inchoetur in acuto D, septimus tonus est et si in diatessaron aut infra primam vocem habuerit, octavus.
Nec te moveat Responsorium, "Ecce nunc tempus acceptabile," quod natura plagale videtur, habens versum autenticum? Est namque de quatuor veteribus tropis, sicut et alia plura necdum a statu pristino mutata, cum in nullo discordent antiqui versus cum illis. At contra, Responsorio, "Mirabilis Deus," et quibusdam aliis nondum etiam ab antiquo ritu suo mutatis, visum est ecclesiae musicis non bene competere versus illos antiquos, ob quod eis dedere plagales noviter ab ipsis inventos.
[IX.]
De plagalibus et autenticis antiphonis a suo fine et saeculorum aut EUOUAE discernendis: Nunc autem ad antiphonas, quae magis necessariae sunt, veniam propter psalmos, utpote frequenter in divinis laudibus elevandos, inchoandos aut intonandos. Quae licet eo naturali modo quo caeteri cantus discerni valeant ac eisdem verissimis specierum diapente, diatessaron atque diapason subiaceant iudiciis, ordinatum est pro maiori facilitate nihilomins viris ecclesiasticis quatenus omni antiphona, quae fuerit [32] autentica suum EUOUAE vel Saeculorum a suo fine solo diapente, vel quando plus semitonio cum diapente, prout de responsoriis diximus elevatum habeat, etsi sit plagalis, in diatessaron aut infra iugiter incipiat.
Omnis igitur antiphona finem in D gravi faciens ac primam sui Saeculorum aut EUOUAE voculam in A acuto ponens, haud dubium quod autentica sit ac de primo tono per consequens, ut in his patet novem antiphonis, quarum hic fines atque principia ponam cum singulis EUOUAE vel Saeculorum differentiis, secundum nostrum ordinem Carthusiae, videlicet, quem in hoc non puto differre multum ab aliis. Ut dum et alias haec habere principia repereris antiphonas non paucas, eas etiam esse de primo tono non dubites, et quod eadem habere debeant Saeculorum aut EUOUAE certum teneas, sicque de tonis omnibus.
Prima primi toni differentia:
[CCMP/CT14:32; text: Primum quaerite regnum Dei. Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE. Secunda, Dabit ei Dominus. Tertia, Caelum et terra transibunt. Quarta, Clamor meus. Quinta, Dominus. Sexta, Speciosus.] [GALRC2 08GF]
[33] [CCMP/CT14:33,1; text: Septima, Ecce vere. Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE. Octava, Appenderunt. Nona, Omnia per ipsum.] [GALRC2 09GF]
Omnis autem antiphona similiter in D gravi finita, quae suum EUOUAE vel Saeculorum in F gravi, quod infra diatessaron est, inceperit, absque dubio plagalis erit ac de secundo tono, qui solam hanc habet quam hic subscribo pro non paucis similibus differentiam:
Sola secundi toni differentia:
[CCMP/CT14:33,2; text: Da nobis domine. Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE.] [GALRC2 09GF]
Omnis antiphona vero non in D, sed in E gravi finita, cuius EUOUAE vel Saeculorum in acuto C, quod est ultra diapente minus semitonium inchoaverit, autentica veraciter haberi debet, ac de tertio reputari tono, prout in his quinque patet antiphonis, quinque suas differentias demonstrantibus.
Prima tertii toni differentia:
[CCMP/CT14:33,3; text: Et respicientes. Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE. Secunda differentia, Inter natos.] [GALRC2 09GF]
[34] [CCMP/CT14:34; text: Tertia Differentia, Symeon. Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE. Quarta Differentia, Vidi speciosa. Quinta, Quoniam.] [GALRC2 10GF]
Omnis autem antiphona similiter in E gravi finita, cuius EUOUAE vel Saeculorum non in C, sed in A, quod est diatessaron, inceperit acuto, plagalis siquidem est ac de quarto tono, sicut in his tantummodo tribus apparet suis, quas hic pono differentiis.
Ad haec quid dicent nostri moderni cantores? Huic etenim quarto tono quasdam et alias antiphonarum in A finitarum attribuunt differentias, nulla prorsus rei veritate moti, nisi forte propter similem quam habere videntur in intonando psalmos concinentiam. Ad quos ego: Si debeat antiphona, "Benedicta tu," quae finitur in A pluresve similes, esse de quarto tono propter eam quam habent cum antiphona, "Servi Domini," conformitatem, quae finitur in E gravi, sint et omnes antiphonae sexti toni de primo tono, quae tanto maiore cum illo videntur habere similitudinem, quanto suos psalmos identidem intonant ac in eodem loco. Nam etsi praedictae similes appareant antiphonae in sono finire, tamen ac suos psalmos intonare nequeunt in eodem loco.
Praeterea, quin non erat iste quartus tonus hic, precor, antiphonae tunc erant aut non erant? Insanis proculdubio quisquis audes dicere quod non erant. Imo quia tunc erant, de quo, quaeso, quatuor illorum antiquorum tonorum esse potuerunt. Numquam enim in D gravi, numquam in E, numquam in F, numquam in G finierunt, nec adhuc finire possunt, et quae non fuerunt umquam de tonis antiquis nulla ratione cogente dicuntur esse de novis. Cum ergo nihil habeant antiphonae in A finitae cum quarto [35] tono, quin potius antiphonae quarti toni quidem novis est formam suos intonandi psalmos ab illis antiquis habuit, quemadmodum et a primo tono sextus, non sunt hic earum describendae differentiae, sed expleto cum suis differentiis octavo tono depingendae:
Prima quarti toni differentia:
[CCMP/CT14:35,1; text: Iherusalem. Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE. Secunda differentia, Fidelia. Servi Domini.] [GALRC2 10GF]
Omnis antiphona vero non iam in D vel in E, sed in F gravi finita, si suum EUOUAE vel Saeculorum in C acuto incipiat, autentica est ac de quinto tono, qui solam hanc quam hic subscribo consuevit habere differentiam.
Sola quinti toni differentia:
[CCMP/CT14:35,2; text: Visitavit et fecit. Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE.] [GALRC2 10GF]
Omnis etiam antiphona similiter in F gravi finita, si suum EUOUAE vel Saeculorum in A acuto quod est infra diatessaron inceperit, plagalis est ac de sexto tono, qui solam hanc subscriptam habere solet differentiam.
Sola sexti toni differentia:
[CCMP/CT14:35,3; text: Alias Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE.] [GALRC2 11GF]
[36] Omnis tandem antiphona quae fuerit in G gravi terminata, si suum EUOUAE vel Saeculorum in D coeperit acuto, autentica est ac de septimo tono, qui quinque tales quales hic describo solet habere differentias.
Prima septimi toni differentia:
[CCMP/CT14:36; text: Videntes stellam magi. Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE. Secunda, Timete Dominum. Tertia differentia, Sacerdotes Dei. Quarta, Preciosa. Quinta, Facta est.] [GALRC2 11GF]
Omnis autem antiphona similiter in G gravi finita, cuius EUOUAE vel Saeculorum in C principium habeat acuto, plagalis est ac de octavo tono, qui quatuor quas subscribam usitatas habere consuevit differentias.
Est alius modus post haec ac inchoandum, mediandum et finiendum. "In exitu Israel de Egypto," duntaxat, a quo non legi vel ubi repertus, quem hic describam propter quosdam qui dubitant de quo tono sit, quamquam ubique non fuerit acceptus. Quem si nolis esse de hoc octavo tono, quia nullam haec talis modulatio cum subscriptis quatuor octavi toni differentiis habet affinitatem, dicatur etiam quod de nullo tono sit, quod est impossibile, quia nullam sortitur cum aliorum tonorum differentiis conformitatem. Verum quis hunc psallendi ritum fieri sub Antiphona, "Nos qui vivimus," ignorat? Quaequidem antiphona parvula cum ad diatessaron usque non consurgat a fine suo plagalis est, ac per consequens de octavo tono. [37] Quis autem nesciat eius esse toni psalmorum inchoationes, mediationes ac terminationes, cuius sunt antiphonae earum? Quodsi te solicitet inaudita post antiquos ecclesiae doctores tantaque novitas, scito, lector, iam haec frequenter innovari possent a cantoribus et similia, si tamen placerent et reciperentur ab ecclesia. Nonne versus innovatos videmus non paucos in officiis propriis sanctorum et quarundam ecclesiae festivitatum, post responsoria, videlicet, matutinarum? Numquid et hae quas describo singulorum tonorum differentiae, sunt in multis ecclesiis, etsi non in totum aliqualiter tamen immutatae?
Potuit esse quidem, ut hunc ritum decantandi psalmum illum aliquis homo dignitatis adinvenerit, pro cuius reverentia placuit multis ac divulgatus est, non aliter quam de Gloria, Laus et Honor Tibi sit, Rex Christe legitur. Unus enim imperator quemdam episcopum in vinculis tenebat, quem cum in die Palmarum hanc laudem, quam fecerat ad honorem Christi cantare sensisset ad fenestram carceris, multum sibi placuit episcopoque statim in pristinum statum restituto, quod hic cantus divulgaretur per ecclesias voluit.
Prima sequitur octavi toni differentia:
[CCMP/CT14:37; text: Parvulus filius. Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE. Secunda differentia, Dominus in templo. Tertia differentia. Suscepit Israel. Quarta, Visita hos Domine.] [GALRC2 12GF]
[38] [CCMP/CT14:38,1; text: Antiphona, Nos qui vivimus benedicimus Domino. Psalmus. In exitu Israel de Egypto, Domus Iacob de populo barbaro.] [GALRC2 12GF]
[X.]
De finitis in A nonnullis antiphonis secundum modernos irregularibus: Expletis tandem octavi toni differentiis, videndae sunt antiphonarum in A acuto finientium usitatae tres differentiae, quasquidem irregulares esse voluerunt, quod nusquam apud veteres ecclesiae Christi musicos et eloquentiae multae viros invenimus. Ita namque regulariter in A finiuntur acuto, quintam diapason speciem ex diatessaron ac diapente, velut ante probatum est, componendo, sicut et tertius tonus in E gravi terminatur eandem diapason et diapente et diatessaron concludendo. Nec est ullatenus in his antiphonis per [rob] molle sine tritono cantandum, ut, scilicet, quarto tono fiant similes, quum hoc modo posset omnium tonorum immutari natura leviter ac eorum species confundi.
Prima sequitur antiphonarum in A terminantium differentia:
[CCMP/CT14:38,2; text: Dominus regit me. Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE.] [GALRC2 12GF]
[39] [CCMP/CT14:39,1; text: Secunda, Sicut myrrha electa. Finis. Saeculorum Amen. EUOUAE. Tertia differentia, Factus sum.] [GALRC2 13GF]
Inchoationes psalmorum secuntur per singulos tonos ac mediationes: Visis itaque per singulos octo tonos atque cantus in A finitos ad terminandum iuxta morem ecclesiae psalmos omnium antiphonarum differentiis, restat ut quo ritu mediari solent et inchoare videamus, praemissis, videlicet, his paucis rhythmis facilibus atque tinnulis, quo totum datum est in exemplum commendetur memoriae tenacius.
Rhythmi faciles ad cuius toni sit antiphona discernendum:
Primus per D A cognoscitur, Secundus per D F discernitur.
Tertius per E C, Quartus per E A, Quintus, per F C, Sextus per F A.
Septimus per G D videbitur, Octavus per G C similiter.
Sed per A D si finiat in A talis antiphona.
Hi docent per singulos tonos omnes inchoare psalmos:
Primus tonus inchoatur per F G A, sed acutum,
Et secundum per C D F graves quidem intonatur.
Tertius et per G A C duabus iunctis notulis,
Quartus autem per A G A, sed inchoans in acutis.
Quintus vero per F A C primam habens in gravibus,
Sextus quoque sicut primus, tertiam tangens acutam.
Septimus C [sqb] C, quae tamen erunt acutae.
Octavus et per G A C divisis quippe voculis.
Verum in A finientes per D C D, sed acutas.
[CCMP/CT14:39,2; text: Primus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. A F G] [GALRC2 13GF]
[40] [CCMP/CT14:40,1; text: Secundus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. Tertius tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. Quartus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. Quintus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. Sextus tonus sic incipit sic mediatur et sic finitur. Septimus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. Octavus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. In A finiens sic incipit et sic mediatur et sic finitur. A [rob] [sqb] C D E F G] [GALRC2 14GF]
Haec est formula cantuum in [sqb] quadro finitorum per quos sexta diapason turpi subdito tritono falmus diapente sonat.
[CCMP/CT14:40,2; text: A [rob] [sqb] C D E F G] [GALRC2 13GF]
[41] Haec est cantuum in C finem habentium, quod septima diapason elevat ad diapente subdendo diatessaron.
[XI.]
Cantus seculares et lascivos, quos moderni discantus appellant figuratos ac mensuratos non esse regulis supra scriptis subiectos: Hoc demum expleto secundae partis huius opusculi primo libro necnon quam faciliter modulari planum cantum docere, iudicare seu discernere per litteras et notas quadras valeamus ostenso, non in totum a proposito quidem arbitror alienum si cantus laicorum, quos discantus nominant figuratos aut mensuratos, non his subiacere legibus ecclesiasticis nec ab illis discerni posse demonstrem. Quippe qui nullis in locis propriis inchoare seu finire coguntur, nec per certas ac determinatas diatessaron et diapente species incedere, quin potius ad libitum et arbitrium eius, qui componit illos et excogitat, diriguntur.
Quis, oro, scire non debeat nullam prorsus ante Nostri Salvatoris adventum de plano cantu factam esse mentionem, huncque nobis christianis angelicum ac tantae gravitatis canendi ritum a Spiritu Sancto postea magis quam ab hominibus traditum? Totus namque mundus, ut ita loquar, non sic ante Christum graviter, simpliciter et plane cantabat, sed cantus etiam parvos, mediocres et magnos, duplices quoque triplices, aut forsitan quadruplices, sicut et nunc lascivos ac mensuratos excogitabant, et haec scientia paenes maxime Graecos philosophos famosa nimis erat. Parvos autem dico discantus, quos in diapason constitutionibus cadere videres, mediocres eos, qui diapason diatessaron paulo plus, paulo minus, occupant, magnos vero, qui totam bisdiapason implere videntur.
Inquiratur ergo de vanis huiusmodi cantibus, quorum formam viri nequaquam ecclesiastici sed gentiles invenere primum et antiquissimi [42] philosophi, non cuius toni sint quam tunc necdum erant isti tropi, non sic proti, deuteri, triti seu tetrardi, cum nec in D gravi nec in E, nec in F nec in G teneantur finiri, non si plagales vel autentici, cum legibus autenticorum et plagalium sint minime subiecti, quin potius quaeratur in quibus constitutionibus atque diapason speciebus sint extructi. Et siquidem inter A grave et A acutum et A superacutum tota resonet eorum armonia, quovis in loco finierint in prima bisdiapason constitutione constructi sunt, ut est haec quam in verbis et notis excogitavi cantio devota, quamque multis in exemplum esse volui cantoribus, nam si bene discantum observes tenorem et contratenorem.
Non est vox inter tres illas litteras, quam non tetigerim ex industria, qui si resonuerint inter [sqb] [sqb] [sqb] quadris quae secundae diapason species erunt de secunda bisdiapason constitutione, sin autem inter C C C quae tertiae species sunt de tertia, sed si inter D D D quae quartae diapason sunt species, de quarta sint, sicque de reliquis.
Et quis noc modo parvos etiam cantus mensuratos ac mediocres, in qua cadant constitutione praesto non iudicet? Haec autem dicta sint, non ut mihi cura sit de nostri temporis in cantibus lascivia quam prorsus amore Christi detestatur anima mea, sed ne quemadmodum ignari de Boetio dicunt non tractavit practicam, eo quod se non in suis phantasiis occupat, ita de me dicant, nostras figuras et lascivas mensuras nescivit.
[CCMP/CT14:42; text: Ave mitis, Ave pia, Ave quae pandis hostia, Caelorum peccatoribus Ad te confugientibus. Tenor.] [GALRC2 13GF]
[43] [CCMP/CT14:43; text: Contratenor, Tenor, Ave mitis, ave pia, Ave quae pandis hostia, Caelorum peccatoribus, Ad te confugientibus.] [GALRC2 15GF]
[44] [CCMP/CT14:44; text: Contratenor, Tenor, Ave mitis, Ave pia Ave quae pandis hostia, Caelorum peccatoribus, Ad te confugientibus.] [GALRC2 16GF]
O quam dulcis es Domina,
Spargis omnibus braccia,
Parvula et magnatibus,
Egenis ac divitibus.
Per te mitescunt omnia
Caelestia terrestria;
Exultat terra laudibus
Caelumque totis viribus.
Nulla Tibi par faemina,
Virgo quamquam castissima,
Gignens Deum hominibus,
Salutem cunctis gentibus.
Ores admirandissima!
Virgo parti purissima,
Plena quidem pudoribus
Prae cunctis mulieribus.
Virgo mater piissima,
Nos protege, nos adiuva.
Dona tuis fidelibus
Laetari cum caelestibus.
Explicit liber primus secundae partis de Ritu canendi per litteras.
[46] Incipit liber secundus de sex, ut, re, mi, fa, sol la, syllabis.
[I.]
Omnem ob sex syllabas et quinque vel sex modici decoris figuras vilipensam a modernis cantoribus musicae virtutem.
Post renovatum a me superius tam optimum, quem nostri patres a principio coluere per litteras canendi ritum, mirari non desino tantam cantorum, non nunc tantummodo, sed iam a non paucis retroactis temporibus, uti vana quorundam scripta testantur, intellectus inopiam. Qui circa sex utpote syllabas et quinque leves incausti figuras, ut, re, mi, fa, sol, la, videlicet, ac duplicem longam [MX], longam [L], brevem [B], semibrevem [S], minimam [M] et si qua similia sint, ita seducta sunt, ut ibi summum eius scientiae, quam inter mathematicas artes musicam appellant, putent reperire bonum, ac siquis avelanam exterius diutissime rodat, dentibusque premat, numquam tamen ad id industriae pervenire valet, ut sapidum, qui latet intus, rupto duro cordice nucleum gustet.
An nescitis, o cantores, si tamen vos magis delectat operam dare virtuti quam vanitati, nescitis, inquam, Philomena tam egregie canit, prorsus ignorans quod sit ut, re, mi, fa sol, la? Sed et canens dulciter aera scindit, ac tempus metitur, nesciens longam neque brevem aut veras mensuras omnis avicula. Numquid et asina rudens aerem findit rituque suo vociferans, tam audacter metitur tempus, quam et alacriter, nec desistit voces asininas, sua quadam respirando mensura satis decenter organizare, donec ipsa suam melodiam completam noverit esse? In quoquidem et is qui primus per illas sex syllabas cecinit mecum sentire videtur, sic dicens in his tinnulis rhythmis Guido monachus:
Musicorum et cantorum Grandis est distantia,
Isti dicunt, illi sciunt Quae componit musica,
Nam qui facit quod non sapit, Diffinitur bestia;
Caeterum tonantis vocis, Si laudent acumina,
Superabit Philomena, Vel vocalis asina,
[47] Ob quod eis esse suum, Tollet dialectica.
Haec etenim in hac arte vilia sunt neque rationi quae cuncta discutit praeponenda, cantor namque nihil amplius habens quam ut, re, mi, fa, sol, la, longas et breves, tertias ac quartas, quintas et sextas, aut huiusmodi rusticis ac idiotis communia, cui debet assimilari nisi tibicinibus?
Ex historiali speculo, libro vigesimo sexto, quis ut, re, mi, fa, sol, la primus adinvenerit, quove tempore totum in manu sinstra locaverit.
Conradus ad imperium anno Domini millesimo vigesimo quinto mundi, scilicet, MLXXVIIII sublimatus, imperavit annis quindecim. Claruit eo tempore in Italia Guido Aretinus multi inter musicos nominis. In hoc etiam philosophis praeferendus, quod ignotos cantus etiam pueri facilius discant per eius regulam, quam per vocem magistri aut per usum alicuius instrumenti, dum sex litteris aut syllabis modulatim appositis ad sex voces, quas solas regulariter musica recepit, hisque vocibus per flexuras levae manus distinctis, per integrum diapason se oculis et auribus ingerunt intentae et remissae elevationes vel depositiones earundem sex vocum.
Non me movet, carissimi, vobis ista scribere parva novitas, cum, sedente Domino pro secundo, libellum vetustissimum invenerim, in quo plures antiqui musici catholici plura de plano cantu mirifice tractabant. Quorum siquidem unus in modum dialogi loquens discipulum varia de sonis et vocibus magistrum interrogantem introducebat, ac in fine subscriptam Antiphonam cum his et huiusmodi notulis quibus tota tunc utebatur ecclesia sine lineis canere docebat:
[CCMP/CT14:47; text: Ego sum via veritas et vita, Alleluia, Alleluia.] [GALRC2 16GF]
Guido vero, natione Tuscus, et, ut audis ante paululum Aretinus, quodque totum excellit pius ordinis Sancti Benedicti, qui tunc sanctitate multa pollebat monachus, et ipse quidem in illo de quo loquor libello mira de tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron, diapente, diapason ac de dimensione monocordi tractabat, asserens utique iam [48] relictis illis notulis suo tempore totam ecclesiam ut quindecim alphabetum litteris, septem, utpote, gravibus ac septem acutis, nam quicquid habetur ultra tertium A superfluum a sensatis musicis reputatum est, et [Gamma] gamma, quod est G graecum sub G gravi per diapason, fuit a modernis cantoribus illo in tempore additum. Cuius rei volo testis sit haec, quam sic sine lineis ac spaciis illic repperi symphonia, in eo, scilicet, quod praefatus monachus de musica composuit opusculo, quodque Micrologus appellatur, id est, brevis sermo.
[CCMP/CT14:48; text: C D E F G Sancte Iohannes, meritorum tuorum copias nequeo digne canere.] [GALRC2 16GF]
Cernens autem, Guido praefatus nimiam tunc temporis in ecclesia Dei tam canendo quam docendo planum cantum differentiam nimiumque discendo laborem, ita quod tot essent varii cantus plani codices, quot episcopatus variaeque ad docendum inventiones, nec poterant, ut in ea fatetur quam scribit ad Michaelem Pomposiae monachum epistola, vel imperfectam saltem in decem annis acquirere modulandi scientiam, primo totum, quo nunc utimur his lineis ac debitis spaciis, distinxit antiphonarium, quod Papa Iohannes, qui tunc erat, probare voluit, irritandoque quicquid alii cantores adinvenerant, id laudavit, tenuit et confirmavit. Qui nos ad tantam provocare cupiens canendi, docendi seu addiscendi facilitatem, sic in paucis his rhythmis tinnulis ait Guido:
Solis notare litteris Optimum probavimus,
Quibus ad discendum cantum Nihil est facilius
Si frequentate fuerit Saltem tribus mensibus.
Videns ergo quam facile sit canere per has septem litteras, A [sqb] C D E F G, totiens quotiens opus fuerit replicatas. Suis necnon debitis lineis atque spaciis ordinate deputatas, adiecit et sex illas et hymno Beati Iohannis Baptistae succisis sex particularum primae partis capitibus, propter infantulos fabricare syllabas, quibus nempe tonos magis faciliter aut elevarent aut deponerent ac semitonia, velut quodam adminiculanti baculo suffulti. Nam et ad eundem Pomposiae monachum et in [49] eadem epistola sic ait Guido: Sit, inquit, haec symphonia, qua ego docendis pueris in primis atque ultimis utor.
Sequitur primus versus hymni Sancti Iohannis, cui Guido talem cum lineis et notulis apposuit cantum, in quo sit ut, re, mi, fa, sol, la, satis ad propositum.
[CCMP/CT14:49; text: Ut queant laxis Resonare fibris Mira gestorum Famuli tuorum, Solve polluti Labii reatum, Sancte Iohannes.] [GALRC2 17GF]
Omne quidem in ut, re, mi, fa, sol, la superfluum, quod non sit aut in allegata illa Guidonis epistola aut in hac symphonia saltem expressum.
Cernis, lector, vario ritu cecinnisse veteres et ad ultimum modernos ut, re, mi, fa, sol, la, non ea quidem pravitate, qua confectum est usque nunc exercuisse. Quaere, quaeso, praefatam Guidonis epistolam in quo se nobis illas fabricasse sex syllabas insinuat, et si tot ibi fa ut ut fa, sol ut, ut sol, aut huiuscemodi simile, cum naturis illis, [rob] mollibus et [sqb] duris nimia verbositate quidem egentibus inveneris, volo me per omnia fuisse mentitum. Quae proculdubio tanto debent estimari superflua, quanto verum obfuscando sensus discentium taedio nimis opprimunt. Quot, quaeso, viri tonsurati Deum alacriter in ecclesiis laudarent ardentique desiderio cantum illum eis, qui Dei sunt suavissimum, neque tamen lascivum quem nobis tradidere Sancti, patienter addiscerent, nisi tot ambages verborum, tot varii naturarum, [sqb] quadrorum et [rob] mollium ordiens, totve non iam vocum, sed syllabarum superfluae mutationes rudium animos ac ingenia fatigando debilitarent? Quidam rem attentare conantes fabulas illas memoriae mandant, sed antequam ad id pervenerint, quod discere cupiunt, tanta garrulitate verborum attediati, iam expensis aliquando pecuniis totum in medio relinquunt.
Alii vero phylacteria illa, ut vulgo loquar, non parvo labore crebri discunt. Sed nil praeter fa ut, ut fa, sol ut, ut sol, et his [50] similia totis diebus in ore volventes, affecti quoque taedio tandem a docente cantore discedunt, sicut ante nescii. Aliqui tamen et illam mentetenus habent superfluam sex syllabarum verbositatem et elevandi vocem atque deprimendi per illas non parvam practicam, verum ultra procedere volentes, dum verba sacra cum illis syllabis, in quo totus fructus est accordare volunt, parum aut nihil in tota vita sua proficiunt. Quare? Quum absque dubio tonum et semitonium, quae communes omnium melodiarum mensurae sunt, ac per consequens huius artis origo, medium et finis, funditus ignorant. Operta namque veritas ab illis sex syllabis, et suffocata nequamquam in caecis ignorantia mentibus illucescere valet? Docete, quaeso, pauperes clericos, o cantores, proferre tonum ac semitonium sub debitis suis litteris absque tot verborum ambagibus, et sufficit, eis. Nam testor ego Deum et sanctos angelos ac eos qui me docere vident quotidie planum cantum, quod abiectis illis sex omnino syllabis, tot [sqb] quadris, tot naturis totque mutationum illarum frivolis, in una vel circiter hora discunt a me fratres mei Carthusienses quindecim philosophorum discernere voces, in quibus duntaxat omnem planum a principio nostri sancti constituere cantum. Nec mora tonum proferunt ubique locis debitis ac semitonium plus in mense quonammodo proficientes quam cum illis iterum phylacteriis plerique discant per annum integrum.
Et nihilominus in momento canunt si velint per illas sex syllabas, non quod sibi reputent illud esse necessarium, sed ut probent per effectum quam qui noverit tonos et semitonia discernere non solum per litteras aut per syllabas, sed et per omne quod voluerit potest de facili cantare. Verum haec de superflua verbositate, [sqb] quadrorum, naturarum et mutationum sufficiant, cum iam ad veram brevem atque perfacilem canendi per ut, re, mi, fa, sol, la sit utique procedendum.
[51] [II.]
Quare Guido sex syllabas elegerit ad cantandum, nec plus nec minus, et quare litteras, A [sqb] C D E F G, dictis syllabis miscuerit, quod sit ut, quid re, et caetera, curve [Gamma] gamma graecum ante nostrum A locare voluerit et in manu sinistra totum sic ordinare.
Primum ergo quaerendum est cur Guido novam illam introducere volens canendi formam sex solas syllabas elegerit, et non potius quindecim iuxta numerum ordinis philosophorum, aut tot quot voces communis sui temporis usus habebat, seu quatuor duntaxat aut plus aut minus. Ad quod respondendum breviter, quoniam musicus erat et non cantor purus, non nesciens omne quod canitur, quatuor tantum concludi vocibus ac duobus cum semitonio minori tonis, quod totum aut prima consonantia diatessaron ab antiquis philosophis appellatur aut tetracordum, hoc est, quatuor cordarum. Quid enim ultra primam ditatessaron agis quod non sit unum et idem. Nam cum a [Gamma] gamma graeco sint quatuor voces in C grave duoque toni cum semitonio, quod diatessaron reddit aut primum tetracordum, ultra procedens hoc habebis ab ipso gravi C in F grave, vel ab F gravi in [rob] rotundum, et sic usque in infinitum.
Attamen quia diatessaron illa prima consonantiarum modo post duos tonos minus habet semitonium, ut est [Gamma] gamma vel G, quod est unum, et A [sqb] C, vel etiam C D E F, tam grave quam acutum aut superacutum modo inter duos tonos, ut est A [sqb] C D vel D E F G, tam sursum quam deorsum, modo ante duos tonos quodquidem [sqb] C D E monstrat et E F G A comprobat. Nimirum necesse fuit Guidonem, cuius propositum erat, quam breviter totum exprimere cantum has sex nec plus nec minus aut alias huiusmodi totidem fabricare syllabas. Quis enim nesciat per ba, be, bi, bo, bu, bam, id fieri potuisse, vel per aliud quippiam simile? Quicquid etenim canendo proferre velis, observa tonum et semitonium, et optimum erit? Volens autem ille ritum, quem [52] tunc modulando voces communis usus habebat, in manu sinistra tamquam in portatili tabula sicuti sunt ordinare, nec ignorans quam etsi quatuor primae sibi succedentes litterae, sicut ibi monstratum est, unam de tribus diatessaron speciebus generent, quinta nihilominus et sexta subsequens littera duas alias eiusdem primae consonantiae gignunt differentias, ultra quod nihil habes, si rem aequa lance penses in vocibus dissimile, sex et ipse syllabas illas instituit ad placitum, quas in illa symphonia superius habes.
Quarum siquidem syllabarum primam, id est, ut primae litterae manus [Gamma] gamma graeco, scilicet, aequavit, sicut A grave re secundam, et [sqb] gravi mi tertiam, et C gravi fa quartam, D quoque gravi sol quintam, et E gravi la sextam.
Ut ergo quid est nisi quaedam ad hoc inventa syllaba quod G vel C vel F tam gravibus quam acutis et superacutis in cantu sit subdita, nilque mutet umquam de dominarum suarum statu vel natura? Sic re quidem A, D vel G, mi [sqb] vel E vel A, fa C vel F vel [rob], sol D vel G vel C, la necnon E vel A vel D subditae sunt.
Fa tamen ubique principatum habere videtur, eo quod primam semper de tribus diatessaron differentiis inter has sex syllabas terminans, mox aliud ut, excepto [rob] rotundo inchoat, quod totum sequens descriptio clare demonstrat. Videbis etiam ibi sex illas syllabas adeo litteris obligatas, ut quicquid ut, re, mi, fa, sol, la nobis insinuat, id totum [Gamma] gamma A [sqb] C D E, vel etiam C D E F G A, vel F G A [sqb] C D, tam sursum quam deorsum et ubique locorum exprimat. Igitur neque sex litterae necque sex syllabae totum, ut dicitur, cantum in se continens, sed magis sex voces ita sub illis dispositae, quatenus et tres illas, quas ostendi diatessaron species enuntient et cum uno solo minori semitonio quatuor tonos integros habeant.
Quod Guido non ignorans [Gamma] gamma, quod iam pro nostro G positum in usu fuerat, sicque vocitatum ne nobis latinis proferre G, ante nostrum A grave foret G graecum, inquam, sic in principio manus quam instituerat ille reliquit. Nam ab A si coepisset, tres numquam sub sex litteris sequentibus diatessaron species, nisi cum ingenti confusione vocum exprimere [53] valuisset.
[CCMP/CT14:53; text: Ut, re, mi, fa, sol, la [Gamma] A [sqb] C D E F G] [GALRC2 17GF]
Hic est ut, re, mi, fa, sol, la, Tractum ex his sex litteris Varietate triplici, Constans ex diatessaron.
[III.]
Modus canendi per ut, re, mi, fa, sol, la facilis, verus atque brevissimus.
Viso igitur quod nihil sit ut, re, mi, fa, sol, la, nisi quicquid sub paucis litteris etiam antiqui cantavere patres non praemissis tot verborum ambagibus, ad quid nunc paenes nos haec perditio temporis. Certe cum ad ipsum sub una littera cantari posse probetur, quod super tribus syllabis et sex mutationibus tanta verbositate crebro dicitur, nescio si sit in capite sanus, quicumque non videt tempus illud perditum, quod circa plura contexitur, si possit expleri per unum.
[54] Interroget ergo sic breviter cantor discipulum:
Quot litteras habemus ad cantandum?
Discipulus: Quindecim.
Cantor: Recte dicis quindecim, quum et tot sunt quae supra descripsi tractando de solis litteris vocabula philosophorum, et infra quindecim voces totum instituere sancti nostri planum cantum. Omne enim quod in manu Guidonis est ante primum A vel ultra tertium, eiusdem rei replicatio est, quae nisi vox humana deficeret, numquam finem haberet. Sed quomodo dividuntur?
Discipulus: In A grave, [sqb] grave, C grave, D grave, E grave, F grave, G grave, rursusque in A acutum, [sqb] acutum, C acutum, D acutum, E acutum, F acutum, G acutum, et iterum in A superacutum.
Cantor: Et qualiter pronunciantur?
Discipulus: Tonum semper a littera in litteram subsequentem proferimus quamquam [sqb] C, tamen et E F nobis ubique gignant semitonium minus.
Cantor: Nec alibi facis de littera ad litteram semitonium?
Discipulus: Etiam inter A et [rob] rotundum quando nobis occurrit tritonum inter F et [sqb] quadrum.
Cantor: Quid ergo tunc de pessimo tritono facis?
Discipulus: Ipsum in tertiam diatessaron conaonantiam converto.
Cantor: Recte respondes utique, nam si cantus ab F gravi vel acuto tendat in [sqb] quadrum aut e converso descendat, nisi praesto relictis omnibus [rob] rotundum quod est de medio susceperis ac tonum, qui naturalis est ab A in [sqb] quadrum mox in simile caeteris minus semitonium mutaveris, horrendam tritoni duritiam non effugies atque discordiam.
Discipulus: Vera sunt haec, scio magister, et ad praesto modulandum sufficientia, sed, oro, doce me cito noscere lineas et spacia.
Cantor: Animadverte, frater, quum omnes litterae de diapason in diapason similes constitutae sunt, iugiter in lineis et spaciis contrariae, verbi gratia, [Gamma] gamma quod, quia nostrum A praecedit, non dicitur G grave [55] nec primum. Nihilominus cum a Guidone monacho fuerit in linea situm, necesse est ut G grave sive primum in spatio sit, ac in linea e contrario acutum. Quid ultra differs ad cantandum sic de tribus A A A, sic de caeteris litteris habes.
Discipulus: Vereor nedum mihi licet raro [Gamma] gamma graecum occurrerit, aut una de quatuor illis superacutis, quas ultra quintam decimam cordam Guido monachus adiunxit litteris, quid tunc agere debeam ignorem. Sed et illud me non parum sollicitat, quod totus mundus, ut ita loquar, sex illis syllabis utitur ad cantandum. Ergo vero per has quas doces litteras solus canere debeam.
Cantor: Ad haec tibi respondebo breviter. Si novam tibi fabricare voluero pro meo sensu musicam, si tonos et semitonia, sine quibus nemo canet aut cecinit umquam, reprobare nitar, si demum aliquam ex me tibi tradere velim, quam non habuere patres modulandi formam, verum fateor habes quaestionis materiam.
Quodsi tibi pro tam prolixa docendi forma et, ut reor, ab avaris cantoribus pro solis nummis trahendis inventa brevem atque perfacilem ad ignotos cantus viam demonstro, quid ambigis? Cum praesertim per suas litteras antiqui, teste Boetio, Graecorum cecinerunt philosophi, sicut per latinas istas cantabatur ante Guidonem, ut supra legis, in ecclesia Dei, disce, quaeso, patienter tonos ac semitonia, ditonos ac semiditonos, diatessaron, diapente, diapason, quae supra tractando de litteris exposui, quamque diligenter discernere, si non vis in aliquo tam sursum quam deorsum dubitare. Quis, oro, nesciat [Gamma] gamma, sicuti G grave, tono sub A debere deprimi, et quotquot sint litterae superacutae non aliter quam acutae tractaris.
Discipulus: Grata mihi responsio tua, paratus sum, en cantemus.
Cantor: Age rursum et prius mecum per meas litteras cane quo subiectis hic ut, re, mi, fa, sol, la litteris mox te per utrumque modulari recte faciam, non modo cantum divinum, sed et perfectum, ut aiunt moderni, contrapunctum.
[56] Discipulus: Hoc est ad quod hanelo cantemus.
Haec docet praesto figura Modulari per litteras Breviter ac faciliter Et per ut, re, mi, fa, sol, la.
[CCMP/CT14:56; text: Tonus, Semitonium minus, Semitonium maius, [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, A, [rob], Ut, Re, Mi, Fa, Sol, La] [GALRC2 18GF]
Cantor: Eya, cantemus.
Discipulus: Cerno nunc, o magister, quod ita sit ut dicis, nam quicquid intendendo seu remittendo voces aut illas litteras aut illas syllabas aut etiam notas istas quadras revolvam in ore, necesse est ut totum tonus aut minus semitonium discutiat, primo creatus in mente. Nec me latere potest a modo, quod sicut non solum inter [Gamma] gamma graecum et A grave tonus est, sed etiam inter omnem litteram et litteram sequentem gravem, acutam vel superacutam praeter [sqb] C et E F, quae minus invicem habent continuo semitonium ita, quidem ut, re, mi, fa, sol, la, vel e converso, quatuor procreare tonos necesse est integros, eo quod solum mi fa vel fa mi semitonium ubique teneat. Hinc est quod iuste dicitur totum ut, re, mi, fa, sol, la, capere cantum, non quia litterae sunt et syllabae cum id quaevis aliae sex syllabae sibi vendicare queant, sed vi quatuor horum tonorum cum illo semitonio, quos in se concludunt. Non aliter enim quam G [sqb] vel C E, vel F A, ditonum exprimit ut mi vel fa la. Nec aliter A C vel [sqb] D vel E G semiditonum profert, quam re fa vel mi sol. Nec aliter G C vel A D vel [sqb] E tres diatessaron differentias, quae nil habent ultra se novum detegunt quam ut fa vel re sol vel mi la.
Cum ergo nil exprimat ut, re, mi, fa, sol, la quod prius non sit a sex istis litteris, G A [sqb] C D E, vel C D E F G A gravibus, acutis et [57] superacutis expressum, scio quod sufficiat una de sex illis syllabis pro qualibet littera, nec sit opus ad cantandum vel discendum dicere fa ut aut sol ut et his similia, quaequidem egent ad extricandum verbositate nimia. Nam et quando verba sancta sub nostris notis quadris proferimus, stulti videremur si talia per os nostrum volveremus.
Verum quia brevem hanc et expeditam doctrinam tuam habere caram delibero, doce discernendi modum etiam istas syllabas breviter, obsecro.
Cantor: Quia recte sapis nimirum, et quod ad rem pertinet deposcis neque tecum ultra de duarum aut trium sub una littera contenta syllabarum superflue disputandum existimo. Frustra namque laborat qui quod sub uno clarum est, in multis intricare nititur. Nam, ut pauca tibi sint pro pluribus in exemplum, si C solum in gravibus te teste nobis sufficere possit ad cantandum, et aliud in acutis, ad quid fa ut in uno et sol fa ut in altero, recordare ergo quod fa syllabam aliis omnibus praeposuerim, quam cum habueris, omnes alias habes fa, siquidem si voces intendas semitonii semper finis est, quas cum remisseris e diverso primordium. Ascendendo etenim semper, mi fa semitonium minus est, et e contra fa mi descendo. Quid nunc aliud quaeris? Habe fa et totum habes; sunt autem in manu Guidonis septem fa, quam hic tibi depingam.
Discipulus: Scio quod septem sint, sed quo vocabulo distinguantur ignoro.
Cantor: Disces prius modulari tonum ac semitonium et discernere per quasvis litteras graves ut docui vel acutas et superacutas eleganter. Dein canere volens per illas sex syllabas iuxta communem usum, primum ut vocabis de gamma, primum re de A gravi, primum mi de [sqb] gravi, primum fa de C gravi, primum sol de D gravi, primum la de E gravi, sicque de reliquis. Nam et omnes alias huiusmodi syllabas, ab illa littera sub qua iacent denominabis tam acutas quam superacutas, quemadmodum denominasti sex illas.
Fa quodlibet intellige Tonum ac semitonium discutere,
Si cupis, quam faciliter Et non mutando canere.
[58] Guido quae secuntur.
Inventor huius regulae Guido fuit Aretinus, illo Romano principe Conrado, sicut legimus, regnante Christe post annos mille cum viginti quinque, non tamen id instituit tot cum verbositatibus. Hic Benedicti monachus mirifice decoravit toum antiphonarium his lineis et spaciis et canendum litteras magis laudat quam syllabas quae sunt Ut, re, mi, fa, sol la, sic dicens illis in rhythmis:
Solis notare litteris Optimum probavimus,
Quibus ad discendum cantum Nihil est facilius
Si frequentatae fuerint Saltem tribus mensibus.
Hoc est diatonicum Genus nemo dubitet,
Si verl parum sit sciolus Et legerit Boetium.
Manus Guildonis
[CCMP/CT14:58; text: Unisonus. [Gamma] ut, A re, [sqb] mi, C fa, D sol, E la, F fa, G sol, A la, [rob] fa, Semitonium minus, Tonus, Diatessaron.] [GALRC2 18GF]
Discipulus: Delectat admodum hanc quam probas manum ab illo Dei servo Guidone monacho primum excogitatam inspicere. Sed et inspiciendo cogor quod vir tam nobilis ingenii maximeque brevitati studens, ut in illis rhythmis, sex illas syllabas ita binas atque ternas idem replicando [59] saepius inculcaverit, aut quod ante clarum et breve per litteras fecerat, postea sic obfuscare voluerit, non credere. Nam si semel primum ut, re, mi, fa, sol, la, quod sub [Gamma] gamma, A, [sqb], C, D, E cadit, in bonam practicam redegero, velim et nolim ut ita loquor mi, re, ut naturaliter sub omne fa, necnon sol et la, cadunt subsequenter in ore meo.
Non tamen haec dixerim, ut me putes huiusmodi virum opinari sex illas excogitasse syllabas ad necessitatem aut fortassis ad toni semitoniique minoris abolitionem, cum et illis utique proposuerit litteras, sed ad leviorem potius infantium quo quinque tonum aut semitonium capere nequirent introductionem, et si postea totum, ut rei probat effectus, a nostris modernis tot verborum ambagibus fuerit intricatus. Sed quid ultra? Da mihi, quaeso, post haec de plano cantu vel parvulum exemplum, ubi fa prorsus de [rob] rotundo propter tritonum habeam, et quem non solum per litteras, sed per illas syllabas et notas quadras modulari queam.
Cantor: Exemplum quidem hic de plano cantu tibi dabo clarissimum, quod modulari te docebo per voces mixtas, hoc est, per contrapunctum.
[CCMP/CT14:59; text: ut, re, mi, fa, sol, la, Ave Regina caelorum, Mater Regis angelorum, O Maria, flos virginum, Ora pro nobis Dominum.] [GALRC2 18GF]
Discipulus: Hoc tuum valde mihi placet, a magister, exemplum, in quoquidem ad solas duas illas, ut video claves, F grave, scilicet, et C acutum, quae et duo fa continent intenso tam cordis quam et carnis oculo per litteras, per syllabas ac per notas quadras si velim canere discam. Sed quod hoc mihi totum si genus, si speciem, si constitutionem, si [60] modum, si denique partes et particulas singulasve tam huius amoenissimi quam et devotissimi cantus melodias diuudicare nesciam?
Cantor: Quod quaeris fateor quaeri potest ac debet, non in hoc tantummodo cantu sed in caeteris omnibus, nec scio si cantor hoc ignorans nomen recte gerat cantoris. Quis enim nesciat omne quod nos Latini canimus sub solo contineri genere diatonico? Quid autem sit genus diatonicum, quid enarmonicum atque cromaticum, hic non replico, nam de his disputatum est in eo quem scripsi de vetustissimo ritu canendi libello. Quem quippe libellum si legeris, et ipsum quod scribo pauperibus clericis opusculum, huic tamen annexum atque praepositum diligenter inspexeris, quod hic cantus sive per litteras, sive per syllabas aut per notas quadras cantetur, in diatonico sit genere, in quarta diapason specie, et eiusdem quarta constitutione creatus, ac per consequens de primo modo primove, sicut aiunt, autentico non dubitabis. Hoc tamen interest inter species diapason et constitutiones, quod species in uno, duobus et pluribus considerari solent intervallis, constitutiones vero non nisi totis de medio, sicut satis testatus sum simul annumeratis vocibus.
Nunc autem ad partes huius cantus et particulas accedendum, partes etenim appello diapason, quod totum est, diatessaron ac diapente quasi maiores, particulas vero tonum, semitonium, ditonum et semiditonum quasi minores.
D F in primis sive re fa, sub iisdem litteris, semiditonus est ascendendo, qui licet duo possit habere intervalla, non est hic nisi in uno.
F E sive fa mi semitonium est descendendo, E D tamen sive mi re tonus aeque descendens, atque D C vel re ut tonus, F D vero sive fa re semiditonus est in suis duobus intervallis e contra descendendo, sed F C sive fa ut tertia diatessaron species in solo triplici quod habere potest intervallo.
C F autem vel ut fa tertia necnon diatessaron species est, sed in uno tantum ascendens intervallo, F G A ditonus in suis ascendens duobus [61] intervallis sive fa sol la, sed A [rob] rotundum semitonium minus est, aut la fa sursum tendendo. Hic est tertius de tritono tonus in minori semitonio commutatus, nam cum ab F gravi conscendat hic, ut audisti, ditonus. Necesse est relicto [sqb] quadro quod tono semper A superat et mi syllabam habet, [rob] capere rotundum, quod e contra semper ad A minus habet semitonium, et fa recipit syllabam ad id aptissimam ministerium. Sicut ergo la de A acuto et fa de [rob] rotundo caput amputavere superbi tritoni de F gravi ad [sqb] quadrum acutum scandere nitentis fere per medium, sic et idem fa, descendens ad idem A mique sibi creans praefatum ac eundem quamquam descendentem ad F grave tritonum paene quidem achephalum, hoc est, absque capite fecit.
Discipulus: Ambigendum hic arbitror, si sit semper ab F in [sqb] quadrum tritonus aut signato [rob] rotundo si sit totus abolitus.
Cantor: Pergit quispiam ad urbem tribus a se milliaribus distantem, sed audito rumore civili propinquus ad unius milliaris medium ultra siquidem progredi non audet. Numquid ergo tria milliaria, tria propter hoc non erunt? Absit. Interrogatus itaque si sit hic tritonus tam ascendens quam descendens, dic audacter ita cursu naturali vocum, qui mutari non potest. Verens tamen eius duritiam, non attingis ex industria sui verticis cacumen, figens prius in [rob] rotundo gressum.
Discipulus: Placet. Attamen si nobis umquam aliter occurrat tritonus quam in tribus intervallis, ut hic, dubito. Nec certus sum si semper sic in tertiam diatessaron speciem illum cum occurrerit vertere debeam cum [rob] rotundo.
Cantor: Occurrit nobis plane tritonus etiam in uno quandoque vel duobus sicut et diatessaron intervallis ascendendo seu descendendo, nec debes umquam illum integrum enuntiare, si commode tamen possis periculum evadere, quamvis in plano cantu facere tritonum non est mortale peccatum. Scito tamen quo si possis et nolis inique agis, quoniam dulces cantus quos sancti nostri dulcibus captavere verbis, immutas et confundis.
Discipulus: Non ultra te volo, o magister, interrogare, ne te cogam multa replicare.
[62] Cantor: Sufficit absque dubio, frater, quod audisti super his ad omnem aliorum cantuum investigandum virtutem, si tamen adhuc audieris, ubi cantus iste formam propriam primi modi sibi vindicet. Hic cantus nimirum in D grave finitur, et, ubicumque D grave reppereris in eo vocem, ibi finalem habes, aut in eius exordio vel post vel in medio. Vis nunc videre pulcherrimam in illo primi modi sive tropi formam. Ad D grave, quaeso, vel ad re sub eodem, quod est super ultimam dictionis, "angelorum," syllabam praesto convertere visum. Nonne vides ibi sequi protinus A acutum sive la sub eodem ac per consequens primam diapente sub uno intervallo speciem? A quoquidem A sive la, sed supra secundam dictionis, "Maria," syllabam, habes illico semiditonum in C acuto vel in fa, sub illo per solum intervallum ac subito tonum adhuc in D acuto vel in sol, eiusdem ac primum consequenter ab A vel la in D vel sol diatessaron in duobus intervallis speciem. Haec est vera proculdubio primi tropi vel autentici modi forma, quoniam ibi D ad A sive re la rursumque A C D seu la fa sol, quartam formant diapason speciem in constitutione quarta, quae constitutio quidem ab ipso D gravi cadit in eodem acuto D per septem intervalla sub ordine vocum.
Post haec descendit iste cantus ab illo D acuto in C per tonum ac in [sqb] quadrum per minus semitonium, in A vero per tonum et in G simili modo per tonum ob quod sol fa mi re ut, si bene perpendas, quartam tibi generat in eodem loco diapente descendendo speciem. Quid nunc restat obsecro videre, quod non sit in hoc cantu visum nisi forsitan, quod A sequens acutum et A sive re, et idem la, sicut et in fine D D, vel re re, faciunt unisonum? Quotiens enim duas sicut hic aut plures in una linea vel spacio litteras aut notas aut syllabas habemus, totiens utique voces quae sibi illis latitant, aequali prolatione dirigimus.
[63] [IV.]
Cur pauci vel nulli cantorum sciunt componere planum cantum: His expletis, quae ad veram simplicemque divini cantus pertinere probatur notitiam, iuste lector quaerere potest unde procedat hoc, ut nec parvam quidem antiphonam cuius virtutis sit discernere sciant, aut si fuerit opus novam componere, pauci vel nulli cantores nostri temporis. Cui respondebo protinus, quoniam et vim vocum quam hic descripsimus non intelligunt, et totis vanitatibus dediti dulces et angelicos modulos aure mentis non capiunt. Sicut enim rhetores necesse est, post artem et ante non paucos antiquorum, quos imitari valeant ac eruditorum perlegisse libros, sic et tu cantor, volens angelicum verbis sacris apponere cantum, te quidem oportet libros divinos canendo diu per ecclesias frequentasse, neque tamen ea quae de generibus melorum, de speciebus consonantiarum, de constitutionibus, modis, tropis sive tonis, parumper ante religiosis ac pauperibus clericis describimus ignorare. Verum quia nos magis delectat, o cantores mei, vulgo quam Deo vestro canere, vos, inquam, vanitas illo permittente seducit, ligat ac inebriat cum vestris vanis cantibus, nam ingenium ibi valet, ubi mens intendit. Et nemo duobus dominis teste Deo bene servivit umquam.
Vis itaque de facili per planum cantum antiphonas, responsoria, hymnos ac similia posse nova per dies ac devotissima cudere? Da debitas unicuique tropo, tono sive modo suas, ut ante docui, species atque stilum ecclesiasticum totis imitare viribus, sacris semper suppositis verbis, non aliter quam imitari soles stultos in suis execrandis cantilenis cantores, subiectis ut plurimum verbis meretriciis. In malevolam etenim animam [64] introire nequit, quod pertineat ad sapientiam. Hoc autem leviter agere poteris si tractatum de puris litteris, quem huic ex industria, sicut iam testatus sum, praeposui legeris ac intellexeris, in quo nempe tracto satis breviter et aperte de omnibus, quae pertinent ad Dei laudem exercendam in ecclesiis.
Ita tamen, quod si te per ut, re, mi, fa, sol, la, canere delectet, quicquid demonstrent litterae per tonum sive semitonium, sit tibi semper ut, re, mi, vel ut, mi et fa, sol, la vel fa la, tam ascendendo quam descendendo ditonus. Re, mi, fa vero, vel re, fa et mi, fa sol vel mi sol semiditonus.
Re, mi, fa, sol autem, vel re, mi, sol, vel re, fa sol, vel re sol prima sit diatessaron species. Mi, fa, sol, la, vel mi, fa, la, vel mi, sol, la, vel mi la, secunda. Ut, re, mi, fa, vel ut, re, fa, vel ut, mi, fa, vel ut fa, tertia.
Re, mi, fa, sol, la, vero vel re, mi, la, vel re, fa, la, vel re, sol, la, vel re la, prima sit diapente species. Mi, fa, sol, re, mi, vel mi, fa, mi, vel mi, sol, mi, vel mi, re, mi, vel mi mi, secunda. Fa, sol, re, mi, fa, vel fa, sol, fa, vel fa, re, fa, vel fa, mi, fa, vel fa fa, tertia. Ut, re, mi, fa, sol, vel ut, re, sol, vel ut, mi, sol, vel ut, fa, sol, vel ut sol, quarta quoque varietas ac differentia.
Explicit liber secundus secundae partis de syllabis ut, re, mi, fa, sol, la.
[65] Incipit liber tertius de contrapuncto praefationcula.
[I.]
Libet post editum de divino cantu quod pauperi clero sponte devoveram opusculum apertaque via brevi ad canendum et canere docendum tam per meras sive paucas litteras quam per sex illas syllabas ut, re, mi, fa, sol, la, de commixtis etiam vocibus, quod vulgo contrapunctum nominant, absconditum, ut ita dicam, a nostris temporibus, naturae quoddam revelare secretum. Non ad pompam, o dilectissimi, non ad pompam testor Deum, nec ad vanam quae nemini prodest lasciviam, sed magis ad roboranda Deo canere discentium ingenia et ad mira, sicut dixi, naturae rimari secreta, tam in ipsis sonis simplicibus quam et commixtis vocibus plurimos excitandum.
David enim ut legimus, si saltando, quod signum levitatis est, Deo placuit non propter saltum utique sed propter affectum, quanto magis illi canendo placere poterimus non minus lascive tamen, ac omni cum puritate cordis quoquo modo sobrie sibi gratias pro beneficiis referendo? Sunt namque de vobis nonnulli, qui nil aliud quam lascivas illas cantilenas de cantu sicut aiunt figurato nilve praeter vanam vocis fractionem appetunt, spretoque penitus cantu divino, quem sobria mater instituit ecclesia, tota vitae suae cursu quidem circa longas, breves aut caeteras huiusmodi nullius industriae laudabilis figuras delirare non cessant. Atque utinam et illa totis viribus, colerent dummodo cuius virtutis sit minima, quam nostri composuere sancti per planum cantum antiphona non ignorarent. Cui, precor, cui tales assimilari merentur? Solis proculdubio tibicinibus, nam et priscorum ignari mutavere vocabula philosophorum, appellando ditonum tertiam, diatessaron quartam, et diapente quintam, sicque de reliquis vocum mixtionibus consonantiis ac dissonantiis, quas hic infallanter propriis effero nominibus. De vanis etenim vocum fractionibus, quod ab infantia novi minime, cum non sum tibicen curo nec tertiam, quartam, quintam, sicque de caeteris hic audire volo.
[66] [II.]
Quid sit planus cantus, quid commixtio vocum sive contrapunctum, quidve fractio vocis aut cantus figuratus.
Igitur aliud est Deo sive mundo voce simplici tamque gravi quam acuta vel, ut ita loquor, per se resonando nec consonando canere, et aliud voces acutas quibusvis gravibus varias procreando consonantias opponere. Nulla enim est inter simplicem ecclesiae cantum et commixtas voces sive contrapunctum differentia, nisi quod ibi multi canunt unum et idem, hic vero quidam in gravibus vocibus et quidam in acutis aut superacutis diversa tonantes, nulla nihilominus se vocum discordia conturbant. Quid ergo commixtae voces aut quid contrapunctus, certe nil aliud quam cantus simplex duplicatus aut triplicatus et sic in infinitum. Cumque nihil sit aliud illa vana fractio vocis quam mensuratum cantum vocant atque figuratum, nisi commixtae voces aut contrapunctum. Nulla prorsus erit in utroque distantia, nisi maximarum, longarum, brevium ac huiusmodi quinque vel sex ad plus figurarum varia mensura.
Quid est ergo fractio vocis aut mensuratus, ut aiunt, et figuratus cantus? Grandis quidem de contrapuncti gravitate facta quaedam levitas. Tolle, quaeso, per se contrapunctum aut etiam mensuratum et figuratum cantum, quid est nisi planus et simplex cantus? Iterumque de mensurato cantu variae figurae cum mensuris amoveantur, quid est ultra simplex atque purum contrapunctum? Nihil plane. Cernis ergo quod, si solum simplicem cantum quem supra docuimus eleganter intelligas, totum faciliter habes, et sicut qui cantum figuratum aut mensuratum sine contrapuncto didicit in tenebris ambulat, ita si contrapunctum absque simplici vel plano cantu sapias. Haec ideo praemiserim, ostendere volens quod qui cantum ecclesiasticum amore Dei perfecte discunt ac intelligunt, optime faciunt et eis [67] sufficit, quamquam etsi contrapunctum, quod sine tali cantu non est, habuerint, plurimum illis ad confirmandam modulandi formam prodesse soleat. Fractio tamen vocis nisi sit valde gravis et sobria, quid nobis conferre valet in ecclesiis praeter lasciviam et peccatum. Quam siquidem idiote viri discere queunt, et mechanici suavius quam quae videntur in re magistri saepe concinunt, quod de vera vocum intelligentia non dicam, praeclara namque tantum ingenia prorsus ad illam attingunt.
[III.]
De solis perfectis consonantiis ac dissonantiis compassibilibus ad voces commiscendas omnino necessariis.
In libello quem nuper de vetusta philosophorum huius artis practica descripsimus, sacra quidem attestante pagina Iubal primo cecinisse probatur ante diluvium, ac in prima praefati libelli figura, quicquid a natura canendo proferre potuit ille monstratum est. Quod profecto non absurde replicatum hic breviter existimo, sed satis ad propositum ac valde necessarium. Potuit namque modulari dictus Iubal discedens ab unisono, sicut et nos sui sequaces, tonum aut semitonium, ditonum aut semiditonum, tritonum aut diatessaron, diapente perfectum aut etiam imperfectum, tonum cum diapente vel semitonium, tritonum cum diapente vel semiditonum, diapason perfectum et etiam non perfectum, sicque de reliquis cum eodem diapason compositis ac etiam necessariis, de quibus est infra cito per singula disserendum.
Diapente et diapason simplices ac perfectae consonantiae:
Ex quibus omnibus utique non tam homo quam ipsa natura duas tantummodo perfectas ad inchoandum omnem melodiam atque finiendum discrevit, primas ac simplices diapente et diapason consonantias, quarum prima quinque voces habere debet, tres tonos integros ac unum minus semitonium, secunda vero voces octo, quinque tonos et duo minora semitonia.
[68] Nam etsi diatessaron prima sit, ut saepe docui, trium perfectarum et simplicium consonantiarum, nihilominus in hac de qua tractare volo commixtione vocum sive contrapuncto simplici non recipitur, eo primum quod ab aequalitate diapason nimis remota, non solum cito discordet sed et cum illa composita dissonantiam horribilem generet, nullamque compassabilem, quae tendat ad se per tonum et minus semitonium dissonantiam habeat.
Diapason diapente composita:
Simplex etenim diapente cum simplici diapason componitur, et fit diapason diapente compositum, duodecim, ut puta, voces habens, octoque tonos integros atque tria minora semitonia.
Bisdiapason composita:
Porro diapason in eadem specie duplicatur et fit bisdiapason etiam compositum, quindecim utique voces habens, decemque tonos integros et quatuor minora semitonia, si bene numerentur.
Bisdiapason diapente:
Iterumque bisdiapason cum simplici diapente componi solet, fitque bisdiapason cum diapente similiter compositum, decem et novem voces habens infallanter, et tonos integros tredecim cum quinque minoribus semitoniis, si res aequa lance pensetur.
Has profecto quinque perfectas ad inchoandum, ut dixi, melodias atque terminandum in manu Guidonis Aretini facimus, si volumus consonantias, quarum duae sunt simplices et aliae compositae sicut infra patebit per exemplum. Quamquam et infinita sit huiusmodi perfectarum consonantiarum compositio, si non ei finem posuerit, ut hic, vocis humanae fragilitas, ac certa quaedam fidium seu cordarum dimensio.
Dissonantiae compassibiles:
Ipsa igitur eadem natura, quae tantam operante Deo nobis insinuat sonis et vocibus inesse virtutem, duas denuo prodit in omni perfecta consonantia simplici vel composita, non dicam consonantias sed quasdam potius consonantiarum partes, quae talem habent cum perfectis a quibus [69] continentur et in quibus ortae sunt, etiam consonantiis affinitatem, ut numquam ab illis, nisi per tonum et minus semitonium vel quando plus per duos tonos integros distare valeant. Sed et, si quando separatae fuerint a suis perfectis naturali quodam instinctu, semper ad illas hanelant, quandam, videlicet, imperfectam inter gravem et acutum sonum retinentes concordiam, donec ad suas perfectas per tonum etiam et per semitonium aut per tonum ad plus et tonum redeant, a quibus non aliter, ut dictum est, distare valuerant. Verbi gratia: Ubicumque diapente perfectum habes, in illos protinus aut diatonum a sua perfecta per tonum ac minus semitonium distantem reperis, aut vere semiditonum uno tono superius et altero inferius ab illa remotum. Non enim in uno diapente sic simul cadere valent. Hae sunt a plerisque, non sine causa, dictae dissonantiae compassabiles, hoc est, supportabiles, eo quippe quod nec in totum dissonent, nec propriam perfectarum consonantiarum naturam habeant. Quae binae semper et binae procedunt, ut super legitur, aequales nimirum in vocibus, sed prolatione multum differentes.
Duae primae dissonantiae compassibiles:
Ditonus etenim ac semiditonus primae sunt dissonantiae compassibiles, sed ditonus, cum ex duplicato tono sit compositus per ascensum unius toni et descensum minoris semitonii vel e converso, perfectam implet diapente consonantiam, quod semiditonus etsi trium sit etiam vocum implere nequit, est namque tantum ex tono minorique semitonio factus. Ob quod necesse est ut minor semiditonus ditono maiori coaequatur, fiatque totus illi per diesin similis, addendo sibi maius, quod est apothome, semitonium, diviso tono sequenti sursum.
Quid sit diesis in contrapuncto:
Est autem hic diesis quaedam toni duabus in partibus sectio, per quam huiusmodi prolationem minoribus dissonantiis apothome, quod maior pars est toni, desuper adiungitur, quod siquidem totiens fieri debet, quotiens et ubicumque tales dissonantias ad suam perfectionem per tonum superius ac tonum inferius ire sentitur. Sed id, lector, melius capies in his quae sequentur exemplis, tibi nunc sapere satis est quod in omni vero diapente [70] ditonum ac semiditonum habeas. Qui sicut omnis aliae tales dissonantiae per tonum ac minus semitonium ad suae matris quonammodo sinum redeunt, ita quod semiditonus per diesin, cuius haec est nota #, ditonus fiat integer, quemadmodum et omnes non integrae sui generis ac sibi similes. Sicut enim ad diapente ditonus redit, ita quidem caeterae sibi similes ac integrae dissonantiae ad perfectas suas consonantias redire debent. Et sicut non integer semiditonus sic et omnes aliae non integrae dissonantiae, priusquam ad matrem redeant, necesse est ut per diesin illam similes integris fiant. Integras equidem omnes quae sicut ditonus ex integro tono compositae sunt appello, sicut e contra non integras quae veluti semiditonus a minori procedunt semitonio.
Dissonantiae compassibiles secundae:
Nam et diapason duas etiam habet in se dissonantias compassibiles, quarum prima de tono cum diapente composito facta, tonus cum diapente dicitur et est integra, sex utique voces habens et quatuor cum uno minori semitonio tonos. Altera vero non integra semitonium cum diapente vocitari solet, sex et ipsa voces absque dubio continens, sed non nisi tres tonos ac duo minora semitonia ex se proferre valens. Per diesin tamen, ut dictum est, integra fieri potest et debet.
Tertiae compassibiles:
Duas necnon diapason diapente consonantia possidet huiusmodi dissonantias, quarum prior ac integrior ex ditono diapason composito generata ditonus cum diapason congrue satis est appellata, decem voces semper habens ac in prolatione nusquam minus septem tonis ac duobus minoribus semitoniis constans. Sequens autem non integra semiditonus cum diapason est non incongrue dicta, cum par sit illi quidem in vocibus, sed nisi crescat per diesin a prolatione sui valde remota.
Quarta compassibiles:
Bisdiapason etiam duas in se continet istius modi compassibiles dissonantias, tonum cum diapason diapente, scilicet, quae voces tredecim habet ac tonos novem cum tribus minoribus semitoniis tamquam integrior concludit, et semitonium cum diapason diapente, quae totidem habet voces, sed cum sit [71] non integra nisi diesis accedat, quatuor minora semitonia cum octo tonis integris possidet.
Quintae compassibiles:
Bisdiapason dipanete duas similiter intra se fovet tales dissonantias, unam integram ut puta, decem et septem vocum, sed duodecim cum quatuor minoribus semitoniis tonorum, quam recte nuncupamus ditonum cum bisdiapason ad similitudinem praecedentium. Alteram quoque non integram semiditonum cum bisdiapason merito dictam, eo quippe quod easdem voces habeat, sed uno minor est in prolatione maiori semitonio, nisi diesis de medio fiat.
[IV.]
Omne quod fieri potest de supradictis omnibus per singulas litteras, voces ac syllabas, tam graves quam acutas et superacutas in manu Guidonis.
Viso superius, quod sit vocum admixtio sive contrapunctum, quotque sint perfectae consonantiae ad inchoandum melodias seu finiendum, et quot dissonantiae compassibiles ad mediandum, cum opus fuerit variave concinendo peragendum, multis quippe fore gratum arbitror, si quicquid in singulis litteris, vocibus aut syllabis, tam gravibus quam acutis et superacutis, est consonum explicem, quantum se, videlicet, ordo vocum extendit in manu Guidonis quam supra depinximus. Et quidem necesse est ac debitum, ut qui dulces simul cupis admiscere canendo sonos, omne quod consonat in primo diapason aut dissonat per singulas litteras habeas in promptum. Quis, oro, negare audeat id quod in uno diapason reddit consonantiam, nullatenus [72] in eadem specie generare posse discordiam usque in infinitum? Has ergo quinque pulcherrimas replicemus parumper consonantias perfectas, cum decem illis suis famulabus, ut ita dicam, et pedissequis, quas non ab re dissonantias compassibiles appellavimus.
Quinque perfectae consonantiae:
Diapente prima perfecta consonantia, diapason secunda, diapason diapente tertia, bisdiapason quarta, bisdiapason diapente quinta.
Decem illarum compassibiles dissonantiae:
Ditonus ac semiditonus primae dissonantiae compassibiles in diapente, tonus cum diapente et semitonium cum diapente infra diapason secundae, ditonus cum diapason et semiditonus cum diapason tertiae, tonus cum diapason diapente et semitonium cum diapason diapente quartae, ditonus cum bisdiapason et semiditonus cum bisdiapason quintae.
His ita rite peractis et hic breviter quae nobis necessaria sunt ad operandum memoriae rursus impressis, quid restat nisi videre tam per litteras quam per syllabas, quibus haec in manu nostra queant inveniri locis. Quocirca nempe sciendum debere seu posse tantum fieri per graves aut per acutas aut per superacutas contrapunctum.
[V]
De A gravi:
Utque non a [Gamma] gamma Graeco, sed ab A Latino primordio habeamus. Si sit in A gravi planus cantus, et tu per graves discantare velis, si dixeris A, non consonas, non dissonas, non discantas, sed unisonum facis.
Quid sit unisonus:
Est enim unisonus totiens quotiens in una gravis et acutus sonus conveniunt vocem. Et quemadmodum unus in arithmetica non habetur numerus, [73] quamquam sit princeps et origo numerorum, ita nec unisonus in musica reputatus est consonantia, licet ab eo procedat omnis ordo consonantiarum.
Quid est consonantia:
Est hic ergo consonantia non in unum gravis et acuti soni coadunatio, sed quaedam utriusque commixtio varia, concors tamen et amica.
Contrapunctum per graves:
Ergo si C gravis opposueris A, facis quidem semiditonum, dissonantiam compassibilem, sed non integram, quae transibit etiam ipsa sicuti ditonus per tonum ac minus semitonium ad suum diapente perfectum, si sibi dones de sequenti tono inter C et D maius per diesin semitonium.
Nota de diesin pro caeteris non integris:
E vero diapente verum erit et F semitonium cum diapente, sed cum diesi tonus, omnes autem aliae discordant cum A tam litterae quam syllabae de gravibus.
Per acutas:
Attamen si per acutas in eodem A laborare volueris, A siquidem, quod erat unisonus ibi, nunc diapason erit, et C, quod simplex ibi semiditonus, hic cum diapason compositus.
E quoque, quod ibi diapente simplex erat, hic cum diapason componitur, sed et F semitonium ibi cum diapente, hic semitonium cum diapason diapente dicitur, reprobatis aliis in A per acutas omnibus.
Per superacutas:
Quod si per superacutas contrapunctum in A gravi vel acuto vel superacuto facere desideras, scito quod A unisonus in gravibus et diapason in acutis, hic sit bisdiapason, et C semiditonus in gravibus et semiditonus cum diapason in acutis, hic semiditonus cum bisdiapason efficitur.
E vero, quod in gravibus diapente fuit et in acutis diapason diapente, quod hic bisdiapason diapente sit, necesse est, spretis utputa caeteris omnibus in A de superacutis.
[74] Regula generalis:
Ubicumque ergo fuerit A, si dixerimus per contrapunctum A vel re vel la, itemque C vel fa vel ut, item E vel la vel mi, et etiam F vel fa vel ut, non discordabimus unquam.
Exceptio:
Excepto tamen E quod ubique super A diapente facit, sub A autem acuto vel superacuto diatessaron, quae, sicut dictum est, in hoc ritu canendi videtur reproba. Ita tamen quod a cantantibus debita cuiusque vocis tam intentae quam remissae conservetur modulatio, quam ordinate, scilicet, sequens monstrat descriptio. Cumque syllabas litteris addentes dicimus vel ut, vel re, vel mi, sicque de reliquis sub eadem tantum littera, de qua loquimur est intelligendum, sin autem vera non esset regula. Quamvis enim re sub A acuto sit bonum ad A grave re, tamen sub D gravi discors est, sicque de multis.
Haec quidem prima species Diapason, quae consonat Ab A gravi in acutum, In qua rubeae consonum Dant litterae contrapunctum Intensum et remissum Omne quod fieri potest Desuper hoc unisono:
[Figura in pagina 75]
[VI.]
De [sqb] gravi:
[sqb] grave cum [sqb] gravi nemo nunc dubitet quin sit unisonus. Ad quod quidem D grave semiditonus est et G grave semitonium cum diapente, quae
[75] [CCMP/CT14:75; text: Intensae voces, Remissae voces, E La, C# Fa, C Fa, A Re, A La, F# Fa, E Mi, Bisdiapason cum diapente super unisono, Semiditonus cum bisdiapason super unisono, Bisdiapason super unisono, Semitonium cum diapason diapente super unisono, Diapason diapente super unisono, Semiditonus cum diapason super unisono, Diapason super unisono, Semitonium cum diapente super unisono, Diapente super unisono, Semiditonus super unisono, Unisonus] [GALRC2 19GF]
cum ambae sint non integrae cum diesi tamen, sicut et caeterae sui generis integrae fient.
In acutis autem [sqb] quadrum et non rotundum diapason erit, D vero semiditonus cum diapason est, cum G in semitonium cum diapason diapente redundet.
Per superacutas tamen [sqb] quadrum et non rotundum bisdiapason est ad idem [sqb] grave, sed simplex diapason ad [sqb] quadrum acutum et non rotundum, sicut et aliae omnes tam perfectae consonantiae quam et dissonantiae et compassibiles, quae sunt unum in gravibus et aliud in acutis ac superacutis, ut est in A diligenter ostensum, nec id, reor, ultra replicare necessarium. D quoque semiditonus cum bisdiapason est, quod erit in exemplo sequenti clarissimum.
[76] Regula generalis:
Nusquam in [sqb] discordare possumus si [sqb] vel mi, vel D vel sol vel re, ve G vel sol vel ut dixerimus, ut hic infra patebit. Summopere tamen canere debes, ne dicas umquam [sqb] quadrum vel mi in [sqb] tam acuto quam superacuto, cum videris ibi tritonum. Nec aliam [sqb] quadrum habet exceptionem, et quod F sub [sqb] sit semper tritonus desuper autem diapente non verum, ac per consequens in hoc ritu canendi reprobum.
Haec est secunda species Diapason quae consonat A [sqb] gravi in acutum, In qua rubeae consonum Dant litterae contrapunctum, Intensum atque remissum Omne quod fieri potest Super et sub unisono.
[CCMP/CT14:76; text: Intensae voces, Remissae voces, D# Sol, [sqb] Mi, G# Sol, D# Re, [Gamma] Ut, Semiditonus cum bisdiapason super unisono, Bisdiapason super unisono, Semitonium cum diapason diapente super unisono, Semiditonus cum diapason super unisono, Diapason super unisono, Semitonium cum diapente super unisono, Semiditonus super unisono, Unisonus, Ditonus sub unisono] [GALRC2 20GF]
[77] [VII.]
De C gravi:
C grave cum C gravi non dubium unisonus est, E vero per graves ditonus, sed G diapente verum.
Per acutas autem A tonus est cum diapente, C diapason, E ditonus cum diapason et G diapason diapente.
In superacutis nihilominus A tonus est cum diapason diapente, C bisdiapason, E ditonus cum bisdiapason.
Regula generalis:
Omnis littera C cum sua syllaba fa vel ut, aut E cum sua syllaba mi vel la, vel G cum sol vel ut, aut A cum re vel la, nullam in omni C generare valent discordiam.
Exceptio:
Excepto G quod semper super C bene consonat, sub illo tamen positum diatessaron gignere solet, quae si fieret simplex non esset mortale peccatum, etsi composita discors sit ac reproba, prout in hac quae sequitur probari potest figura.
Haec est tertia species Diapason quae consonat A C gravi in acutum, In qua rubeae consonum Dant litterae contrapunctum, Intensum at remissum Omne quod fieri potest Super et sub unisono.
[Figura in pagina 78]
[78] [CCMP/CT14:78; text: Intensae voces, Remissae voces, E La, C Fa, A Re, G Sol, E Mi, Ditonus cum bisdiapason super unisono, Bisdiapason super unisono, Tonus cum diapason diapente super unisono, Diapason diapente super unisono, Ditonus cum diapason super unisono, Diapason super unisono, Tonus cum diapente super unisono, Diapente super unisono, Ditonus super unisono, Unisonus, Semiditonus sub unisono] [GALRC2 21GF]
[VIII.]
De D gravi:
D grave coaequatum D gravi siquidem unisonus. Attamen F grave semiditonus et cum diesi ditonus.
In acuto autem A diapente consonat ad ipsum D, [sqb] quadrum vero tonum cum diapente, D diapason, F semiditonus cum diapason.
Per superacutas autem gignit A diapason diapente, [sqb] quadrum vero tonum cum diapason diapente, D tamen bisdiapason.
Regula generalis:
In quocumque D volueris D vel sol vel re, F vel fa vel ut, A vel re vel la, sicut nec [sqb] vel mi nullam habent discordiam, ut hic infra patebit.
[79] Exceptio:
Excepto A quod ubique super D diapente consonantiam habet, sub quo tamen diatessaron facit, hic iam diu reprobatam.
Haec quidem quarta species Diapason quae consonat A D gravi in acutum, In qua rubeae consonum Dant litterae contrapunctum, Intensum et remissum Omne quod fieri potest Super et aub unisono.
[CCMP/CT14:79; text: Intensae voces, Remissae voces, D Sol, [sqb] Mi, A Re, A La, F# Fa, D Re, [Gamma] Ut, Bisdiapason super unisono, Tonus cum diapason diapente super unisono, Diapason diapente super unisono, Semiditonus cum diapason super unisono, Diapason super unisono, Tonus cum diapente super unisono, Diapente super unisono, Semiditonus super unisono, Unisonus, Semiditonus sub unisono, Diapente sub unisono] [GALRC2 22GF]
[IX.]
De E gravi:
E grave cum E gravi sicut praedictae litterae similes in eodem sono [80] simul unitae non consonantia vel dissonantia, sed uisonus est, G vero semiditonus ad ipsum E, quamquam fiat cum diesi ditonus aut fieri debeat.
In acutis autem [sqb] quadrum diapente consonat, C semitonium cum diapente et E diapason, G nihilominus semiditonum cum diapason, sed facta diesi prout in similibus fieri debet cum eadem consonantia, ditonus erit.
Per superacutas vero [sqb] quadrum in diapason diapente, C in semitonium cum diapason diapente, sed E in bisdiapason ad idem E grave resultat.
Regula generalis:
Omnis E littera vel la vel mi sua syllaba, vel G vel sol vel ut, vel [sqb] quadrum vel mi, vel C vel fa vel ut, nusquam in E facit discordiam.
Exceptio:
Excepto [sqb] quadro vel mi, quae super E semper diapente consonans sub eodem E diatessaron generat, quod haec quae sequitur figura demonstrat.
Haec quidem quinta species Diapason quae consonat Ab E gravi in acutum, In qua rubeae consonum Dant litterae contrapunctum, Intensum at remissum Omne quod fieri potest super et sub unisono.
[Figura in pagina 81]
[X.]
De F gravi:
F grave cum F gravi nulli dubium quod unisonus sit.
In acutis autem A ditonus est, C diapente, D tonus cum diapente, F diapason.
Per superacutas vero ditonus cum diapason erit A, C diapason diapente, D tonus cum diapason diapente.
Regula generalis:
Ubicumque fuerit F, si dixerimus etiam F vel fa vel ut, vel A vel la
[81] [CCMP/CT14:81; text: Intensae voces, Remissae voces, E La, C# Fa, [sqb] Mi, G# Sol, E Mi, C Fa, A Re, [Gamma] Ut, Bisdiapason super unisono, Semitonium cum diapason diapente super unisono, Diapason diapente super unisono, Semiditonus cum diapason super unisono, Diapason super unisono, Semitonium cum diapente super unisono, Diapente super unisono, Semiditonus super unisono, Unisonus, Ditonus sub unisono, Diapente sub unisono, Tonus cum diapente sub unisono] [GALRC2 23GF]
vel re, vel C vel fa vel ut, vel D vel sol vel re, nusquam poterimus discordare.
Exceptio:
Excepto C quod semper ad F habet diapente desuper, subter autem diatessaron in hoc, ut dictum est, genere canendi reprobam.
Haec quoque sexta species Diapason quae consonat Ab F gravi in acutum, In qua rubeae consonum Dant litterae contrapunctum Intensum et remissum Omne quod fieri potest Super et sub unisono.
[Figura in pagina 82]
[82] [CCMP/CT14:82; text: Intensae voces, Remissae voces, D Sol, C Fa, A Re, F Fa, D Re, Tonus cum diapason diapente super unisono, Diapason diapente super unisono, Ditonus cum diapason super unisono, Diapason super unisono, Tonus cum diapente super unisono, Diapente super unisono, Ditonus super unisono, Unisonus, Semiditonus sub unisono, Semitonium cum diapente sub unisono] [GALRC2 24GF]
[XI.]
De G gravi:
G grave cum G gravi quamquam sit unisonus. Ad [Gamma] gamma tamen Graecum, quod est ante nostrum A grave, respondet in diapason, cuius haec est septima species. Notet ergo diligenter quisquis has cupit pulchriter commiscere voces, quoniam, etsi [Gamma] gamma Graeca littera sit in manu Guidonis ordine prima, vi nihilominus ac potestate G gravi similis est et in septima diapason specie constituta. Propter quod totum, quod est de G gravi seu acuto tractandum, erit et de [Gamma] gamma Graeco quidem intelligendum.
Igitur sicut [sqb] vel mi per acutas est ad G grave ditonus, D diapente E tonus cum diapente, G diapason, sic et [sqb] grave, D, E, G sunt ad [Gamma] gamma [83] Graecum. Quod proculdubio numquam evenisset, nisi cum G gravi et acuto in eadem specie diapason fuisset. Nunc ergo quod [sqb] acutum sit ad [Gamma] gamma ditonus cum diapason, D diapason diapente, E tonus cum diapason diapente, et G acutum bisdiapason, id est, quam facile viris sensatis ad investigandum.
In superacutis autem [sqb] quadrum, quod est ad G grave ditonus cum diapason, erit ad [Gamma] gamma quoque ditonus, sed cum bisdiapason. D vero, quod est ad istud diapason diapente, ad illud erit bisdiapason diapente, sed et E cum ad G grave tonus sit cum diapason diapente, tonus aeque necesse est, sit in [Gamma] gamma, sed cum bisdiapason diapente.
Regula generalis:
Ubicumque G vel [Gamma] gamma fuerit, quod est unum, si dixerimus [sqb] vel mi, D vel sol vel re, E vel mi vel la, G vel sol vel ut, errare non possumus.
Exceptio:
Excepto D, quod semper ad G reddit diapente desuper, sub quo tamen diatessaron habet, in hoc, ut satis dictum est, modulandi ritu sepositam atque reprobatam.
Haec est septima species Diapason quae consonat A G gravi in acutum, In qua rubeae consonum Dant litterae contrapunctum Intensum et remissum Omne quod fieri potest Super et sub unisono.
[Figura in pagina 84]
[XII.]
Quid sit de primis commiscendo voces observandum:
His ita gestis et omnibus quae fieri queunt in singulis diapason speciebus, per has septem figuras, ut potui diligenter expositis ad exempla, quae magis prodesse solent quam verba, prorsus est festinandum. Equidem cantum illum per litteras, syllabas ac notas quadras notatum ac sine
[84] [CCMP/CT14:84; text: Intensae voces, Remissae voces, E La, D Sol, [sqb] Mi, G Sol, E Mi, C Fa, [Gamma] Ut, Tonus cum diapason diapente super unisono, Diapason diapente super unisono, Ditonus cum diapason super unisono, Diapason super unisono, Tonus cum diapente super unisono, Diapente super unisono, Ditonus super unisono, Unisonus, Semiditonus sub unisono, Diapente sub unisono, Semitonium cum diapente sub unisono, Diapason sub unisono] [GALRC2 25GF]
mutationibus cantari posse monstratum, me triplici contrapuncto gravi, scilicet, acuto et superacuto, descripturum promisisse recordor, quod hic adimplere dispono paucis prius, quae sic modulanti necessaria sunt, annotatis per modum dialogi praeceptis.
Magister: Non sunt docti quidem sed insensati qui putant unam esse Gallorum musicam et unam Anglorum vel Theuthonicorum, unamve Graecorum ac Italorum seu quarumvis aliarum nationum, quique scriptis iactitant aut dictis, hanc tantam scientiam sub petris et in cavernis vel in aquarum quondam guttis inventam.
Discipulus: Vere, magister, aut indoctissimi aut infideles legunt etenim Iubal primo cecinisse neque credunt, aut si credunt, qualiter tamen a natura canere valuerit, aut quid proferre discedens ab unisono potuerit, non sapiunt. Scirent certe, si saperent, neminem posse nec umquam potuisse [85] cum discesserit ab unisono proferre, nisi tonum aut semitonium, ditonum aut semiditonum, tritonum aut diatessaron, diapente verum aut non verum, tonum cum diapente vel semitonium, ditonum cum diapente vel semiditonum, diapason verum aut non verum cum suis compositis, usque, videlicet, in infinitum.
Magister: Quot sunt ex his ergo naturales ad commiscendum?
Discipulus: Duae quidem simplices ac perfectae consonantiae, quae sunt diapente ac diapason et infinitae compositae, quamquam hae tres nobis sufficiant, diapason diapente, bisdiapason et bisdiapason diapente, sicut praedictae mihi declarant figurae.
Magister: Quot sunt dissonantiae compassibiles?
Discipulus: Duae pro qualibet perfecta consonantia, quarum una quidem integra semper est, ut in diapente ditonus, quae diesi non indiget, ac una non integra, sicut est semiditonus, quae cum diesi ditonus efficitur. Hae duae proculdubio tamquam puer in utero matris intra diapente gignuntur, et ad eam reverti contendunt continuo, sicut et tonus cum diapente vel semitonium ad diapason, et ditonus cum diapason vel semiditonus ac diapason diapente, vel tonus cum diapason diapente et semitonium ad bisdiapason, sicque de reliquis velut ad propriam matrem.
Magister: Et quid est diesis?
Discipulus: A te quidem didici quod sit tale signum #, quo viso vel non viso mox tonum in duas partes sursum aut deorsum scindimus, acceptoque minori semitonio maius non integris illis dissonantiis, ut integrae fiant, ac per tonum et semitonium ad suas perfectas etiam ipsae properent, adiungimus.
Magister: Instrumenta possides, labora si scis et potes.
Discipulus: Laborare nequeo, quum quid in primis observare debeam ignoro.
Magister: Fixum in primis habe, frater, et id observa firmiter, quod triplex, ut dixi, sit contrapunctum, grave duntaxat, acutum et superacutum.
[86] Grave cum ubicumque planus cantus fuerit, tu semper aut in [Gamma] gamma Graeco vel in A, vel in [sqb], vel in C, vel in D, vel in E, vel in F, vel in G gravibus laboras.
Acutum quando sit cantus planus ubi voluerit, tu frequenter in A, vel in [sqb], vel in C, vel in D, vel in F, vel in G permanes acutis.
Superacutum, si plano cantui vel A vel re, vel [sqb] vel mi, vel C vel fa, vel D vel sol, vel E vel la, superacutas opposueris.
Discipulus: Scio quod ita sit verum, quale prius discere debeam de tribus ignoro.
Magister: Disce primo superacutum ac in bonam illud redige practicam, eo quod qui maius habet consequens est, ut et cito minus habeat. Habes etenim ibi maiores consonantias earumque dissonantias, quae sunt bisdiapason, ditonus cum bisdiapason et illis similes, quascum discernere potueris, repente minores, quae sunt diapente, ditonus ac huiusmodi, quovis in loco noscere vales.
Discipulus: Hanc, oro, mihi praebe modum captandi practicam.
Magister: Numquam ab illis quinque superacutis vocibus discedere debes, donec quicquid opponi possit consonum singulis aliis vocibus in promptum habeas, sicut est in illis septem figuris ostensum. Ubi vero diligenter instructus illic fueris, identidem erudiri te primum oportet in acutis et gravibus ac postea mixtim ex hoc in illud voces vocibus tam pulchriter quam et concorditer opponere, prout in hoc cantu patebit, quem hic ex industria volo clarum omnibus exemplum rei praebere.
Discipulus: Exemplum quidem tuum aeque praestolor animo, sed siquid aliud observare tenear adhuc scire desidero.
Magister: Numquam a dissonantiis quamquam compassibilibus inchoare, numquam in illis finire debes. Suspensam etenim quandam habent hae dissonantiae concordiam, in qua, licet, utcumque delectetur sensus, numquam tamen ubi teste natura perfecte quiescit animus.
Primum praeceptum:
Inchoare debes ergo vel a diapente vel a diapason simplicibus ac [87] perfectis consonantiis, aut etiam ab huiusmodi compositis, ac in illis omnino finire.
Secundum praeceptum:
Cave tamen ne duas umquam feceris consequenter perfectas consonantias, hoc est, duas diapente, duas diapason aut duas de caeteris compositis, quod absque dubio faciliter observas si numquam cum plano cantu descendas cum perfectis aut ascendas.
Tertium praeceptum:
Potes autem cum plano cantu descendere per dissonantias compassibiles ad libitum aut ascendere, necnon duas, tres aut plures illarum disponere successivas, ita quod post plures ditonos, statim diapente fiat, post tonos cum diapente mox diapason, post ditonos cum diapente illico diapason diapente, post vero plures tonos cum diapason diapente subito bisdiapason, et post ditonos cum bisdiapason bisdiapason cum diapente succedat.
Quartum praeceptum:
Cum ergo fueris in qualicumque perfecta consonantia simplici vel composita, gradi vel parvula, noli concitus ad dissonantias te convertere, nisi possis statim illis suas perfectas subiungere, sed ascendente plano cantu cum perfectis descende vel e contra, si descenderit planus cantus, ascende.
Discipulus: Ergo numquam debeo facere dissonantias, nisi possent habere suas illico perfectas.
Magister: Impossibile quidem est, quod non fiant sine suis perfectis, sed hoc raro fieri debet, sicut in hoc exemplo quod sequitur feci. Quamquam et hae compassibiles dissonantiae resolvi soleant in non suis perfectis, ut ditonus ac semiditonus in unisonum, et tonus cum diapente vel semitonium in ipsa diapente, ditonus etiam aut semiditonus cum diapason in ipsa diapason, et sic de similibus, quod totum erit in hoc cantu manifestum.
Istae planus cantus a prima littera rubea usque ad secundam habet [88] contrapunctum per solas superacutas, a secunda littera rubea usque ad tertiam per solas acutas, a tertia usque ad quartam per solas graves, a quarta vero usque in finem omnia simul.
[CCMP/CT14:88; text: D sol, C fa, [sqb] mi, A re, E la, G sol, D re, E mi, C ut, F fa, Ave regina caelorum, Mater regis angelorum, O Maria flos virginum, Ora pro nobis, Dominum.] [GALRC2 26GF]
Discipulus: Expone nobis, obsecro, breviter huius triplicis contrapuncti magis necessaria ad intelligendum.
Magister: Videsne, quaeso, rubeas illas litteras ex opposito nigrarum ubique dispositas? Nam et ob hoc genus istud modulandi contrapunctum a pungendo vocitatur, eo quod extremae tantummodo voces oppositae procul omni discordia sese pungant, nulla quippe de medio voce prolata quamquam dimensis per tonos ac semitonia seu dinumeratis omnibus. Verbi gratia: Scis primam huius plani cantus in D gravi notam ac primam in D superacuto de rubeis illis esse litteram vel syllabam. Et quis nesciat has duas voces extremas distare per bisdiapason consonantiam? Ego enim a [89] perfectissima bisdiapason inchoare malui, quam ab alia, quae posset in eodem loco fieri diapason diapente consonantia. Quae cum voces quindecim habeat ac decem tonos cum quatuor semitoniis minoribus, siquidem duas solummodo voces extremas tangentes de tredecim, quae de medio sunt, nisi forte numerando seu per suos tonos et semitonia metiendo nil curamus. Quod quippe non solum de his sed de caeteris omnibus quaecumque fiunt aut fieri possunt tam consonantiis quam dissonantiis sapere debes.
Sed ad nostrum, quaeso, propositum redeamus. Post bisdiapason, ut vides, per tres continuas procedo dissonantias compassibiles, quibus in C gravi suam per bisdiapason trado perfectionem, ascendendo, videlicet, uno in superacutis minori semitonio, et in gravibus per tonum integrum descendendo, necnon unam de tribus illis dissonantiis non integram, per diesin quam ibi signavimus integrando. Deinde duas iterum facio dissonantias integras, quibus dare suam perfectam diapason diapente non valui, sed in eam a qua compositae sunt diapason perfectissimam resolvi. Quo prolato in A, videlicet, acuto, mox tribus cum plano cantu dissonantiis descendentibus, quarum una per diesin fit integra, suam perfectionem in F gravi per diapason diapente tribuo. Dein aliam statim in E gravi creans non integram, nisi per diesin integretur dissonantiam, ei bisdiapason in D gravi subiungo, postquam et alia quidem in C gravi dissonantia sequitur integra, quam in ea cum qua componitur bisdiapason resolvo.
Quid ultra quaeris, o frater? Si discere cupis, fac ubique similiter.
Explicit. Finis.