Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[133] (f.64r) Incipit ars ad adiscendum contrapunctum et hoc secundum Paulum de Florentia.

Circa tractatum artificialis musicae primo sciendum quot sunt consonantiae biscantus et quot sunt eiusdem dissonantiae. Quantum ad primum, sciendum est quod consonantiae biscantus sunt sex, utpote unisonus, quinta, octava, duodecima, [quintadecima] et decimanona. Dissonantiae vero equal[es in numero sunt], videlicet, tertia, sexta, decima, tertiadecima, decimaseptima et vigesima.

Item notandum est quod capiendo vo[cem unisonum cum] tenore, vel octavam vel quintamdecimam, pro [ut capi ut vel] fa, vel ut fa in descendendo, ut vero in ascendendo, per ut capitur sol vel re, per mi la vel mi, per fa capitur fa, per sol capitur sol vel ut, per la capitur la vel re, sicut infra dicetur. [Ascendendo sci]endum quod capiendo supra ipsum tenorem quintam vel duodeciman vel decimamnonam, pro ut capitur sol vel ut, pro re capitur la vel re, per mi capitur mi, per fa debet capi fa vel ut, per sol capitur sol vel re, per la capitur la vel mi, sicut hic patet:

[Exemplum 1] [PAULARSA 01GF]

(f.64v) Alterius notandum est quod capiendo tertiam, decimam vel decimamseptimam debet supra ut capi mi, per re debet capi fa, per mi capitur sol, per fa debet capi la, per sol capitur mi, per la capitur fa. Item notandum est quod capiendo supra tenorem sextam vel tertiam decimam vel vigesimam pro ut capitur la, pro re capitur mi [pro mi capitur ut, pro fa capitur re, pro sol capitur mi,] per la capitur fa, ut hic:

[134] [Exemplum 2] [PAULARSA 01GF]

Adhuc notandum est quod descendendo de octava in quintam per unam vocem parem debet fieri depressio usque ad quartam et consimiliter e converso, ascendendo de quinta in octavam per unam parem debet fieri ascensus ad quartam, sicut hic manifeste patet per exemplum:

[Exemplum 3] [PAULARSA 01GF]

(f.65r) Item advertendum est quod eundo de octava in quintam per unam [vocem] parem debet inclinari ad tertiam, similiter eundo de quinta in octavam per unam [vocem] parem etiam sublevari, tamen oportet poni sexta, id est, ascendere per unam vocem, et patet etiam per unam aliam antequam tenor sublevetur, ut hic patet:

[Exemplum 4] [PAULARSA 01GF]

Item sciendum est quod eundo de octava in quintam per tertiam sursum debet inclinari et deprimi una et e converso, ut hic ostenditur:

[Exemplum 5] [PAULARSA 01GF]

Notandum etiam quod eundo de octava in quintam per quartam sursum debet cantor in voce pari consistere et pariformiter per contrarium, ut hic patet:

[Exemplum 6] [PAULARSA 01GF]

f.65v) Notandum consimiliter quod eundo de octava in quintam per quintam sursum debet sublevari una et similiter oppositum, ut hic patet:

[Exemplum 7] [PAULARSA 01GF]

Notandum consimiliter quod eundo de octava in quintam per sextam sursum debet sublevari tertia et e converso, ut hic patet:

[Exemplum 8] [PAULARSA 01GF]

Alterius est notandum quod eundo de octava in quintam per unam sursum absque alia consonantia debet primo descendere tertiam et est tunc quinta, postmodum vero priusquam tenor saliat, debet sublevari quinta et est octava, post ea quidem inclinare (f.66r) terttiam et est tunc quinta et e converso, ut hic patet:

[135] [Exemplum 9] [PAULARSA 01GF]

Sciendum est pro regulam quod iste, videlicet, modus praedictus contrapunctandi, tenetur similiter in volendo devenire de quintadecima in duodecimam. Superious dictum est per vocum consonantiis, nec modo restat dicere de ipsis dissonantiis quae inter consonantias eum addunt. Igitur notandum est quod inter quintam et octavam cadit sexta, et inter duodecimam et quintadecimam cadit tertiadecima, et eo modo fit fit sexta, eodem modo fit tertiadecima, et ideo de sexta dicendo, etiam dicendum de tertiadecima, quare sexta magis frequentatur quam tertiadecima, non de ea sit dicendum. Est igitur advertendum quod omnis dissonantia, ut inquiunt periti huius scientiae, debet insistere in mediis duarum consonantiarum, quamvis interdum propter licentiam praticae fiant insimul multae dissonantiae. Et non debet fieri sexta si tenor non descendit per unam solam, unde si forent duae notae pares et post ea inclinatur una, biscantus est in octava, debet fieri descendens ad tertiam et est sexta, deinde sublevare unam et est octava, et si biscantus est quinta, debes elevare unam, postea unam et est octava, ut hic patet:

(f.66v) [Exemplum 10] [PAULARSA 02GF]

Et si forent tres, quarum secunda etevaret unam vocem et postea descenderet etiam primam et biscantus esset in octava in prima, vero debes descendere per unam et est sexta, debes iterum salire aliam et est octava, ut hic inferius clare patet:

[Exemplum 11] [PAULARSA 02GF]

Item notandum quod si forent tres notae, quarum secunda elevaret tertiam a prima, et postea tertia vero illarum trium descendat per unnum gradum a secunda, si tunc biscantus est octava, tunc supra primam stat firmiter et est sexta, postea sublevare unam et est octava, ut hic patet:

[Exemplum 12] [PAULARSA 02GF]

(f.67r) Alterius considera quod si forent tres notae, quarum secunda elevet quatuor et tertia deprimet unam, biscantus quae sit in octava, supra prima debes levare unam et eris in sexta, postea elevare aliam et eris in octava, ut hic patet:

[Exemplum 13] [PAULARSA 02GF]

Et ad notabile subsequitur, videlicet, quod si forent tres notae et secunda deprimat unam et tertia unam similiter expedit, quod [136] discantus sit supra primam quinta, postea debet stare firmiter supra secundam descendentem et erit sexta, postea elevare unam et erit octava, ut hic patet:

[Exemplum 14] [PAULARSA 02GF]

(f.67v) Postquam dictum est qualiter debet fieri quinta cum octava et octava cum quinta, etiam dictum de consonantiis et dissonantiis cantus. Nunc videndum est de duodecima ad octavam et de octava ad duodecimam. Igitur sciendum est quod ille modus qui tenetur in eundo de duodecima in octavam equiformiter tenetur de decimanona in quintamdecimam et veniendo de quinta in parem, et etiam ille modus qui tenetur eundo de octava in duodecimam, similiter tenetur in eundo de quintadecima in decimamnonam, et pari in quinta, quare concluditur quod eundo de duodecima in octavam per unam parem debet inclinari quinta et similiter per contrarium, scilicet, quod eundo de octava in duodecimam per unam parem debet sublevari quinta, ut hic patet:

[Exemplum 15] [PAULARSA 02GF]

Item notandum est quod eundo de duodecima in octavam per unam sursum, debes inclinare tertiam antequam tenor moveatur et est in decima, postea debes inclinare unam et est in octava, ut hic clarissime patet per exemplum:

(f.68r) [Exemplum 16] [PAULARSA 03GF]

Alterius intende quod eundo de duodecima in octavam per tertiam sursum, debet inclinari tertia, et similiter e converso, ut hic patet:

[Exemplum 17] [PAULARSA 03GF]

Item sciendum est quod eundo de duodecima in octavam per quartam sursum, debet inclinari una, et e converso, ut hic patet:

[Exemplum 18] [PAULARSA 03GF]

(f.68v) Notandum est etiam quod eundo de duodecima in octavam per quintam sursum debet stare pariformiter et similiter fit per contrarium, ut hic patet:

[Exemplum 19] [PAULARSA 03GF]

Adhuc ulterius possumus notare quod eundo de duodecima in octavam per sextam sursum, debet sublevari una, et sic per contrarium:

[137] [Exemplum 20] [PAULARSA 03GF]

Superius dictum est de consonantiis, restat modo dicere de dissonantiis qui veniunt inter ipsas consonantias. Unde est notandum quod qualiter fit decima, taliter fit tertia et decimaseptima, et ideo dicta de una de aliis patenter intelligetur. Audi ergo si forent tres notae salientes sigillatim, scilicet, una post aliam et biscantus sit duodecima, tunc debes inclinare unam et decima est, postea unam aliam et est octava, et si tenor deprimeretur, in eo modo quo biscantus salit debes elevare unam et est decima, et postmodum unam aliam est duodecima, ut hic patet:

[Exemplum 21] [PAULARSA 03GF]

(f.69r Postremo notandum est quod si essent duae notae pares et una postea inclinetur, si discantus est in duodecima, debes inclinare tertiam et est decima, postmodum levare unam et est duodecima, et si discantus esset in octava, debes levare tertiam et est decima, postea vero unam aliam et est duodecima, ut hic clarissime patet in sequenti figura:

[Exemplum 22] [PAULARSA 03GF]

Inclusive notandum est posita quod sic in qua consonantia velis, si tenor elevat unam, discantus debet deprimere unam et est in illa dissonantia quae magis prope constat a parte inferiori, postea debes elevare unam et est in illa tantum consonantia. Et haec ad praesens de contrapuncto perfecto dicta sufficiant. Deo gratias. Amen.

[138] [Paulus, Ars, 138; text: is Non cot, Exemplum 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, Tenor, Pari] [PAULARSA 01GF]

[139] [Paulus, Ars, 139; text: Exemplum 10, 11, 12, 13, 14, 15, Orig.] [PAULARSA 02GF]

[140] [Paulus, Ars, 140; text: Exemplum 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 8, 10, 12, Orig.] [PAULARSA 03GF]