Enchiridion musicae, liber III
Source: Enchiridion musices Nicolai Wollici Barroducensis de gregoriana et figuratiua atque contrapuncto simplici percommode tractans, omnibus cantu oblectantibus perutile et necessarium (Impressum Parisii impensa honestissimorum virorum Iohannis Parui ad intersignium Leonis Argentei et Francisci Regnault ad intersignium diui Claudii commorantium. Anno virginei partus .1512. 14. kalendas Nouembris), ff. cviiir–giv.
Electronic version prepared by Katherine Clark E, Anastasia Arapova C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2001.
This is a multipart text Previous part Next part
Actions |
---|
[f.cviiir] Incipit liber tertius qui est de tonis Nicolai VVollici de sorotisuilla ad suos scolasticos Merenses Diatonica prefatio.
HActenus solertissimi adolescentes De cantu eiusque proprietatibus Certis interuallorum anfractibus penes Arsim et Thesim productis alternatim disseruimus. nunc vero Gregoriane psalmodie operam nauaturi primum tonos (quos octo esse vos in ternosse reor) vbertim scaturientes tanquam singulorum carminum riuulos profiuentes aggredi conabimur. Et quoniam propter vnumquodque tale et illud magis, vt philosophus inquit. Tum principiata principium naturaliter imitari necessum est Tota prorsus sonoritatis harmonia eorumdem tonorum preceptionibus moderata ab eisdemque veluti a fonte artificialiter emanans affatim disquiritur. Quamobrem o bonarum artium emuli. Tonum imprimis quia equiuocum est. Triphariam scindendum vtile arbitrabimur. Primo eundem proprie considerantes: determinatam musice proprietatem: immediatamque duarum vocum coherentiam necnon speciem sub diapason contentam affirmantes.
Secundo attentam sonore vel dissone vocis compositionem denotat quemadmodum enim is qui cantum harmonicaliter exprimit bonam et qui duriuscule malam: habere videtur vocis dispositionem quam tunc bonum tonum siue malum censent appellandam.
[f.cviiiv] Postremo vero tonus improprie acceptus certa lex vel regula ab huiusmodi artis auctoribus nuncupatur vnumquemque cantum penes eius principium: medium: finem et psalmodiam facile discernens: secundum cuius quidem regule proportionem suauemque notularum constructionem omnis succentus componitur: coaceruatusque cantorum arbitrio regitur et modulatur. Quapropter cantoribus summopere animaduertendum puto: absque cuius adminiculo nulla porro cantilena satis concinna formari posset. Ad cuius quidem emolumentum Diuus Ambrosius. Beatus Augustinus Summus ille pontifex sanctissimus gregorius: nos tam crebris tanque variis Ecclesiastici cantus formationibus naturam ipsam modo ad iubilationem: iam ad admirationem adque diuiua officia solemniter decoranda euocantibus: vsquadeo mouent: vt apud quoscumque mortales satis probabile visum sit: nullum cantorum vnquam: qui de tali succentu musicos disserptare audierit quin totis animi conatibus per causam scire et intelligere huiusmodi tonorum condecentiam affectarit. ita quod admodum mirabile sit (veluti Franchinns Gaphorus ex guidonis sententia testatur) quandoquidem in nocturnis responsoriis somnolentorum more grauiter et dissolute. Sanctus Gregorius ad vigilandum nos videtur exhortari. in Anthiphohis autem plane atque suauiter sonat. In introitibus vero quasi voce preconis ad sacrum clamat et euocat officium. In Alleluya et versibus suauius videtur diuino iubilo gaudere. Sed in tractibus et gradualibus plane et protense atque humili voce incedere pernoscitur. In Offerendis autem et communionibus: quantum in huiusce modulationis affectionibus preualuerit patefecit. Est enim in eis omnimoda huius institutionis eleuatio, depositio, extensio, duplicatio, suauis delectatio cognoscentibus, laboris refrigerium discentibus: mira et ab aliorum modulantium institutis longe distans dispositio: nec modo (vt idem Gaphorus ait) hec ipsa arte musica introduxit: et musice discipline auctoritatem et augmenta noscitur contulisse. Diuum vero Ambrosium solam modulationis dulcedinem mirabiliter exquisisse Guidonis ipsius verba testantur. Alios quoque quamplurimos prout a domino acceperunt diuersa munera eius gazophilatio contulisse Hos itaque tropos siue modos: o Metensis pubes: si quandoque diuino aspirata numine ad ecclesiasticum ritum anhelare contingerit vt te plerumque monui: eosdem symphonie modulos adeo dulces tibique admodum conuenientes et profuturos amplexaberis vt ceteris ferme semotis studiis id vnicum perpetuo maneat teque eternum comitetur et conducat. Uale et me (si merui) dilige. Ex cubiculo nostro parrhisiensi. Tertio Idus Martias. M.d.9.
[f.dir] Quid tonus et quot sint tam apud grecos quam latinos. Caput primum.
Grande sophos musis carmen quodcum quam repente:
Harmonicus resecat (voce sonante) tonus.
Principium neuma et medium finemque resoluens:
His fauet autentus: parque plagalis erit.
Octo tropos phtongi perhibet neotericus ordo:
Bis geminos cecinit norma vetusta modos
Quattuor hinc formas dat regius atque plagalis:
Dorius et phrigius: lydius inde venit.
Lydius inde subest: mixo quem lydius ambit:
Quorum quisque dabit collateralis bypos.
TOnus apud Guidonem est regula per ascensum et descensum omnes descriptas ac etiam pernotabiles modulationes in fine diiudicans. vel sic.
Tonus est certa lex vel regula arsim thesimque cuiusuis cantus penes principium et finem euidentius demonstrans.
Constat itaque quattuor dumtaxat tonis contentos fuisse grecos:quorum nomina quibus eosdem exprimebant: hec sunt, dorius, phrygius, lydius, et mixolydius quasi mixtus lydius: quapropter tres primos tanquam celeberrimos veterum commendat auctoritas veluti ad incitatiores animi affectus aptissimos quibus vtique Ptolomeus mixolydium (propter commutationem eius cum lydio de [sqb] duri qualitate in bmollem) admodum conuenientem adiunxit. quos quidem duces atque autenticos argutius sursum tendentes: siue regios vocant. latini enim enimuero his minus sufficientes cuilibet horum collateralem prebuerunt vt pote dorio: hypodorium: phrygio: hypophrygium: lydio hypolydium mixolydioque hypomixolidium: quos quia remissiores reddunt animi affectus plagales comites siue subiugales vocitant. Collaterales vero dicti sunt quoniam consimilibus ducuntur lateribus videlicet dyatessaron et diapenthes speciebus: aut ex conuersione vnius lateris scilicet diatessaron superioris seorsum ducta Quod limpide Gaphorus per diapasonicas constitutiones siue formulas dilucidat Quarum [f.div] prima species est ab are graui: ad alamire acutam ducta in dsolre scilicet mediata quam hypodorium quam dorio sit subiectum vel placalem siue subiugalem dorii nominant propter eius Tetrachordum in graue reflexum a media chorda quam clerici finalem dicunt. Quarta autem diapason species a dsolre graui ad dlasolre acutam protracta: harmoniceque in suam confinalem scilicet alamire acutam mediata. Dorius est dicta ab his quidem qui eiusmodi melodiam primum instituere: aut vt nonnulli volunt quos plurimum ipsa delectaret. Ceterum relique diapasonice species secundum octo tonorum exigentiam clauiumque coordinationem huiusmodi prelibato ordine: facillime formantur. Quarum tamen appellationes hic saltem nominatim recensebo. secundam quoque eiusmodi pleni modulationum corporis puta dyapason figuram hypophrigium nuncupabant. Quintam vero (sub cuius iugo hec pretacta est constituta) phrygium necnon eius modulationem et inuenisse et vsos ea plurimum phryges ferunt. Tertiam hypolidium. Sextam lydium quod gens ipsa eius plurimum sit modulatione delectata. Septimam mixolydium. Octauam vero (cui nomen proprium non admittitur) Ptholomeus aliorum: vt dictum est: imitatione hypermixolidium appellat. Hos itaque octo modos quos et tonos vocant quasi ex tonis eorumque partibus scilicet semitoniis ductos. Alii tropos ob accidentalem eorum conuersionem alternatim deductam. Quadruplici manerie ecclesiastica distinxit auctoritas.primam igitur maneriem prothum dixerunt. Secundam Deuterum. Tertiam Tritum. Quartam Tetrardum singulis ipsis Diapason et Diatessaron conferentes: ex quibus satis probabile videtur grecos quattuor solummodo habuisse tonos quandoquidem Prothus Dorii atque hypodorii limites seu terminos obseruat. vti in quadragesimali salutatione virginis Salue regina. et in cantico Speciosa. etiam Hec est preclarum vas quodquam in pluribus id genus clarum est. Deuterus phrygii et hypophrigii. Tritus Lydii et Hypolydii. Tetrardus mixolidii et hypomyxolidii ambitum retinet.
Posteritas vero quemlibet horum (antiquitatis nihilominus ordinem obseruans) in binos diuisit: namque prothum in autentum et plagalem ita deuterum. Tritum et tetrardum in eosdem diuiserunt
Autentus enim eos qui sunt de numero impari complectitur veluti primum, tertium, quintum et septimum. Plagalis autem eos qui sunt de numero pari de quorum differenti ambitu in sequenti capitulo ad vnguem dicetur. Quare primus Prothus dorius autentus [f.diir] appellatur. Secundus prothus Hypodorins Plagalis. Tertius Deuterus Phrygius Autentus. Quartus Deuterus Hypophrygius plagalis. Quintus tritus lydius impar autenticus Sextus Tritus Hypolydius par placalis Septimus mixolidius autentus. Octauus Tetrardus Hypomixolydius placalis octenarius idcirco numerus apud latinos resultabit quemadmodum satis inductiue per figuras et neumas tandem monstrabitur.
[Wollick, Enchiridion, f.diir; text: Hii sunt quattuor Toni grecorum. Tetrardus, Tritus, Deuterus, Prothus, quorum quisque naturam duorum sub se continet iam sequentium, Hypermixolidius, mixolydius, Hypolydius, Lidius, hypophrygius, phrygius, Hypodorius. Dorius. Uerumtamen quisque istorum iam apud latinos tonus est perfectus qui sic enumeraliter nuncupantur. 8, 7, 6, 5, 4, 3, 2, I, Hii toni biphariam partiuntur scilicet in, Plagales de numero pari existentes. Autentos numero Impari se oblectentes, Et sunt isti qui de natura et essentia sua versantur. Deorsum infra notam finalem et partim sursum, Sursum vltra notam finalem plusquam deorsum] [WOLENC3 01GF]
Predictorum metrica celeberrimi cuiusdam musici confirmatio.
Quattuor esse tonos voluit discreta vetustas:
Testor finales quas retinemus adhuc.
Sed quia discutiunt subtilius omnia nostri:
Censebant discors esse canoris opus.
Nam grauitate simul et acumine sepius vnum
Oppositum sibimet: comperiere malum.
[f.diiv] Errorem veterum nostri sedare volentes:
Quemlibet in binos: discutiere tonum.
Sunt prothus et deutrus. Tritus tetrardus: et horum
Cuilibet autento collateralis adest.
Sic octo species phtongi modo nos retinemus:
Sit tonus autentus im parsit parque plagalis.
Uult descendere par: sed scandere vult tonus impar:
Quamuis communes retinere queant sibi fines.
De tonorum noticia ex parte finis.
Caput secundum.
Est modus in cantu: sed certior vndique finis.
Mellifluis pulsat: carmina nota tonis.
D finale vel a af finit primum atque secundum:
D transpone per a: nam prothus ista potest.
Terno deuterus, E vel [sqb], dabit atque quaterno:
In c vel F, Quintus Sextus que loca tritus amat.
Septimus Octauo comes est in G, capitali:
d tetrardus habet: posteritate fluens.
Hactenus hec norma est sursum quos regula fallit.
Claues quinque leuant: altera forma iuuat.
Bis duo signa volunt nostros transponere cantus:
Quattuor his distant: finibus arte datis.
QUum autem omnis musicorum vis in propria cantuum natura siue essentia consistat: summam certe eidem operam adhibeamus necesse est. Uerum enimuero hec natura que et tonus dicitur: quamquam tribus in locis maxime discerni habeat vt pote in exordio: in medio et in fine. Apprime tamen a finali voce (quum testante philosopho: omnis res a fine denominanda sit) queuis cantilena: quid mea quidem sententia certius est diiudicabitur. Quocirca prisci musici [f.diiir] Quattuor finales claues octo tonorum combinationibus administrantes regulariter cantui deseruientes ordinarunt que sunt Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut. Ita videlicet vt harum quelibet binos terminet inde tonos. Sunt et irregulares singulorum tonorum modulationes quum in suos affinales seu confinales neruos terminauerint. Est namque chorda confinalis in quacumque manerie vox illa in qua diapenthes formula terminatur in acutum. distat enim affinalis cuiusque toni a sua finali pleno diapenthes interuallo. Hinc ergo primus tonus et secundus regulariter terminantur in Dsolre. Irregulariter vero quando cantus scilicet sursum transponitur: in alamire acutam. Tertius et quartus artificialiter in Elami grauem. Illegaliter autem in [sqb] mi acutam. Quintus et Sextus regulariter in Ffaut capitalem. Irregulariter in csolfaut acutam desinunt. Septimus et Octauus regulariter in Gsolreut grauem terminantur. Cum transpositione vero in dlasolre acutam: quamquam antiphonis et Gradualibus ceterisque Gregorianis modulationibus raro confinalem concesserint. Sed potius dicunt eos semper regulariter in G grauem terminari. Ambrosiani tamen septimum hinc tonum sepius ad confinalem transponunt. Octauum raro. Quod exemplo patet in Sequentia Congaudent angelorum: et in ea que est de sancto Henrico. eo circa. Balthasar solum vsum non artem esse Iohannis de Muris auctoritate munitus detestatur: optansque in tali cantu a confinali ad quintam veluti ad locum proprium rursus descensum fieri. Quod quidem ob septimi toni nonnunquam decimam que est supra ela attingentis discursum eorum sententia indecorum foret et indecens. ex quo huiusmodi cantus vna notula omnes speculi siue monocordi claues maiorum nostrorum limites excedere visus transcenderet. quorum reuerentia sit salua: cum de octauis in musica: quemadmodum de similibus in philosophia: semper idem est iudicium et sonus eademque vocis concordia extiterit nec id modo in mensurali cantu licitum fore censent immo in simplici quem Gregorianum vocant idemtidem toties quoties melodia petierit: stabile necnon consonum veri artis interpretes approbant.
Notandum est igitur quod nonnulli cantus interdum sedes minus proprias et illegales sibi vsurpant. quequidem illegalitas in quibusdam canticis nonnunquam venialiter. in aliis vero inexcusabiliter creberrime cantorum impericia accidit Quod responsorium. Sancta et immaculata virginitas de secundo tono existens ad a confinale [f.diiiv] transpositum (et si regulariter in D finalem terminatur) liquido monstrat. sed ex quo in dictione poterant: facto a [sqb] mi ad are semitonio per coniunctam ad Gammaut properans: quod sciolis musica abutentibus erratum videtur ad diapenten sursum eleuant eiusdemque principium et finem ad idem a acutum statuunt. Qui itaque: si coniunctas vtrique cantui simplici scilicet et composito seruientes aliquando exactius inuestigassent: quemadmodum precedenti libro capitulo sexto de ficta musica docuimus: hunc errorem facile abstergerent.
Insuper attendant d acutam, G finalis confinalem posse fieri inficientes: qui loco eiusdem dlasolre deorsum ad Cfaut grauem suum cantum locant. hac videlicet conditione quod si in bfa[sqb]mi canitur fa erit septimi vel octaui tonorum. Si vero mi. quinti vel sexti sed idem dubium oritur quod supra quandoquidem octauus tonus infra finalem ad quintam vsque declinans vna voce monocordi claues transcendit quapropter veluti septimus in d acuto finem statuens vnamquam vltra ela scandens ad solam G finalem remittendus vnicuique tamen pro arbitrio simphonie saltem consentanea suauitate obseruata: modos libere concedimus.
Preterea animaduertendum est transmutationem ad quartas posse fieri cantum a finalibus 4. ad G capitale, a, b, c, acutas surgendo: et si id improprissime adiecta circunstantia fiat: vt cantus qui ante huiusmodi transpositionem a clauibus finalibus ad confinales: [sqb] duralis erat iam translatus bmollis sit: quod exemplo sic probatur: quoniam quarum dicunt aliquando sedem perdere et terminari in alamire per bmolle vt in antiphonis. Paradisi porta. et Dominus veniet. que irregularis quattuor ab E finali ad a acutum distat. eritque idem de aliis asserendum.
Ceterum non nisi ob irregularem cantuum solmisationem que forsitan per coniunctas siue fictas in finalibus fieret: huiuscemodi transformatio inuenta est. Tum propter diuersas (quod michi magis placet) Contrapuncti partes in craticula manus constituendas. Tenor itaque quod bassum sub se collocet altius tollitur: que omnia hiis tribus regulis lympide scrutantur.
[f.diiiir] Prima namque regula tonos secundum sui substantiam penes primariam eorum constitutionem notificat.
Secunda cantum a finali voce sursum ad quintam.
Tertia vero ad quartam nonnunquam transponendum esse admittunt.
[Wollick, Enchiridion, f.diiiir; text: Omnis cantus, Transpositus siue irregularis exiens. Omnis cantus regularis exiens. Tertia regula, Secunda regula, Prima regula, csolfaut, bfa[sqb]mi, alamire, Gsolreut, dlasolre, Ffaut, Elami, Dsolre, est, 7, 5, 3, I, vel, 8, 6, 4, 2, Tonorum et hoc si in bfa[sqb]mi dicitur fa. tonorum si in bfa[sqb]mi dicitur mi. Tonorum] [WOLENC3 01GF]
Postremo aduertendum est prothum in A grauem. G capitalem et a confinalem terminari posse: quemadmodum in D finalem: si vsus et consuetudo ad hoc acciderent. Rursum Deuterus in [sqb]mi grauem Elami finalem, alamire et bfa[sqb]mi acutas Tritus in Cfaut Ffaut, bfa[sqb]mi et csolfaut. Ita quod prorsus eadem cantus consonantia in his velut in finalibus quo ad eosdem tonos persisteret Sed quia hoc raro contingit aut forte ob initiantium eruditionem neue harmonia in qualibet voce foret instabilis raro de hac musica apud artis scriptores factum est. Quamobrem maiores nostri quasdam regulas siue claues finales donarunt: et cum cantus in his apte neumari non posset: ad confinales transformaretur. nos vero quum figuratiua modulatione vtamur Idipsum paruifacimus ad quascumque claues nostros ponentes modulos: si saltem in illis decenter limitari valeant: quorum omnium exempla sequuntur.
[f.diiiiv] [Wollick, Enchiridion, f.diiiiv; text: D finale, A graue, Prothi ambitus, G capitale. a confinale, Elami. Deuterus. has claues Finales armoni caliter capit, Bmi, alamire, [sqb]mi acuta, Tritus terminatur hoc pacto. Ffaut, Cfaut, Csolfaut, bfa[sqb]mi] [WOLENC3 02GF]
De tonorum congnitione quo ad medium alicuius cantilene Caput tertium.
Omnia sunt medio mortalia mensa benigno:
Per medium Tonica ars cantica prona regit.
Omnis namque tonus claues bis quattuor ambit:
Tum gressus varios ambitus artis habet.
[f.dvr] Autento scandente: plagal sursum atque deorsum
Finali notule confamulando sonat.
Musica cuique tono trinas dat gratia claues
Sub solam perhibens: sed super adde duas.
Dempto penthatono quia non bassatur ad vnam
Semitonum fugiens: discrepat inde thesis.
Mixtus vtramque tenet: miro moderamine cantus
Naturam hinc surgens carmen ad ima cadit.
Autentum complens sursum: capit inde placalem
Commixtus species non lateralis habet.
Imperfectus erit non perficiens diapason:
Plusquam perfectum: irregula forma facit.
Quum nempe binos semper teneamus tonos in eandem finalem terminari autentos tandem a placalibus dignosci necesse est. Quo circa ad medium cuiusuis cantilene apte prospiciendum arbitror. Imprimis melodiam que et propria tonorum natura siue essentia fertur considerantes. Certum quoque cuiuslibet tropi ambitum qui quamuis omnibus tonis equalis extiterit: cum quisque eorum integram diapason speciem perficiat: varium tamen quilibet sibi petit iter. Quandoquidem regales siue duces supra vocem finalem dominantes parum aut nihil sub eadem descendunt. Subiugales vero partim sursum partimque deorsum finali notule famulantur.
Unde correlarie elicitur quod quiuis cantus supra finale ad .4.5.6.7.8. scandens: nihilque infra eandem descendens est autenti toni regularis. Ceterum is qui ad quintum dumtaxat gradum supra finalem scandit: necnon infra eandem ad .2.3.4. (diapason ex superiori diapentes specie et inferiori diatessaron complens) se precipitauerit placalis toni regularis extat.
Admittitur siquidem vnicuique cantui absque naturali eius cursu vt vnam vel duas sursum notulas: vltra id quod regulariter fit cum licentia sibi vsurpare valeat vt puta toni autenti siue principales a suis finalibus vel (si necesse fuerit) a confinalibus ad duplam litteram sibi in voce vel in scripto similem surgentes. Cum licentia ad nonam rarissime ad decimam argute properant. Preterea ecclesiastici [f.dvv] Ambrosianam Gregoriane sectantes institutionem vocem vnam sub finali cuiuscunque autentice modulationis toni interuallo deponunt quasi inter octo priores diapason voces naturales et hanc nonam sesquioctaua inuicem habitudine tonus resultet: quod et si naturaliter ac diatonice tribus ipsis ducibus. Primo scilicet et tertio ac Septimo conuenit. Quinto tamen tono dissonum probat diatonicus sonorum transitus namque sub ipsius finali chorda scilicet ffaut graui semitonium illico naturaliter decidit in graue quare nonnulli asserunt notulam ipsam inter dsolre et elami graues esse relaxandam maiore scilicet sub Elami semitonio: sic inde ipsa a finali: tono distabit in grauitatem. hoc est quod Melchior de VVormacia preceptor meus. et Balthazar. vna cum plerisque aliis. Quintum tonum ob toni carentiam sub suo finali per semiditonum vel diatessaron descendere posse affirmant. vt antiphona. Alma redemptoris. in dictione Genitorem. item in verbo Miserere lucidissime declarat.
Nos autem (inquit Franchinus) diatonice procedentes naturalem vocum in introductorio dispositionem minime subuertendam esse existimamus cum potissime octo ipse diapason consonantie voces dupla distente sint dimensione quinque scilicet sesquioctauis atque duobus minoribus semitoniis. idcirco non necessariam puto huiusce vocis substitutionem tanquam modulationi Diapasonice congruentem: sed potius superfluam ecclesiastica tamen auctoritate probandam.
Toni autem placales quintam notam supra finalem quartamque subtus artificialiter attingentes: raro sextam. rarissime vero septimam. vel vt Balthasar refert: octauam scandunt: quintam etiam subter cum licentia decidunt quemadmodum in hoc disticho patet. Septimam paritas scandit descendit quinque per imas. Imparitasque decem scandit bassatur ad vnam.
Notanter igitur hec prelibata enarrabantur non quod semper opereprecium sit quemlibet cantum huiusmodi tonorum ambitus obseruare quod presertim in antiphonis feriatis necnon festiuis conspicuum est vt pote. Sede a dextris. Ecce tu pulchra. Ecce ego mitto. Dixit dominus et hiis similes demonstrant quequidem tam ascendendo quam descendendo vix diapason complent. de quibus hec sequens datur preceptio.
Aduertendum est denique ex eo quod nonnunquam vterque autentus videlicet et plagalis ad quintam migret vocem supra finalem quod si huiusmodi cantilena ad quintam fecerit moram regalist est. Si vero [f.dvir] preceps absque mora descenderit iam plagalis extat.
Ueruntamen quum: plurima interdum carmina vtrumque ambitum complecti reperiantur: de mixtione eorumdem paulisper disserere necessum est. Omnis ergo cantus duplam tam penes Arsim quam Thesim complens. si Diapenthen sursum pluries quam Diatessaron deorsum reuerberauerit toni regalis est. Sinautem collateralis: ediuerso scilicet quartam subtus plurimum reuerberans.
Ingrediuntur itaque autenti: suorum placalium velut i subditorum sedes: nec econtra: vt est Antiphona. Ecce tu pulchra in dictione oculi. Ita etiam Antiphona: de sancta maria magdalena. scilicet fidelis sermo ad decimam vsque supra finale properans: ad quartam quoque descendens.
Est nichilominus callide inspiciendum quod si plus superius morentur quam inferius sunt de tono autento. Si vero plus inferius quam superius tunc sunt subiugales. Si autem equaliter in acutis et grauibus moram fecerint Mixtum tunc efficiunt cantum et indifferentem Ascribitur tamen autento vt sufficienter pretactum est: quibus enim nominibus tales succentus ab auctoribus nuncupentur: ex Franchini sententia hoc pacto enarrabimus.
Commixtus tonus dicitur si autenticus est: quum in eo species alterius quam sui collateralis disponuntur sinautem fuerit placalis: dicetur commixtus quum alterius quam sui ducis et imparis consonantes continet formas.
Mixtus tonus dicitur si autenticus est: quum vel totum grauius sui placalis attigerit tetrachordum: vel duas saltem eius chordas.
Imperfectus tonus siue autenticus siue placalis est qui non implet propriam Diapason figuram deficiens vel ex parte Diapenthes vel ex parte Diatessaron, vel ex parte vtriusque: hunc proprie diminutum dicunt.
Plusquamperfectum vero seu superfluum putant tonum: quum (si autenticus fuerit) vltra diapason notulam vnam aut duas diatonice ductas tenuerit in acutum. Quum autem placalis fuerit tunc in graue.
Hec sequens schala interlinealis (veluti precedentes) ipsius cantus: tanquam in speculo: manifestat essentiam. Ita videlicet quod linee secundum marginis latitudinem considerate: simul et spacia claues ipsas expresse et virtualiter designant: cetere vero per longitudinem protense: octo tonos iam regulariter iam licentiose siue irregulariter dilucidant vnitatem per .4. Finales. scilicet .D.E.F.G. gradatim scandendo: collocantes.
[f.dviv] [Wollick, Enchiridion, f.dviv; text: dd, g, c, f, G, Autenti, plagalis, Ambitus, prothi, Deutri, quintus, Triti, Tetrardi, decus, nonus, septimus, sextus, 8, 7, 6, 5, 4, 3, 2, 1, se] [WOLENC3 03GF]
Cifre quidem huius figure id quod regulariter fit denotant. Sillabe vero sub et supra site hoc quod per licentiam admittitur Ita videlicet quod finalis vox tam ascendendo quam descendendo pro prima computetur voce.
De tenoribus tonorum tam autentorum quod plagalium de neumatibus et distinctione. Capitulum quartum.
TEnor in hac plana musica est determinata octo tonorum respectu finalium vel affinalium in proprio esse conseruatio. Cuius quidem precipua consideratio penes primam Euouae notulam simul antiphone finalem intuendo potissimum versari debet. Multiplicatur que huiusmodi tenoris harmonia per tonorum multiplicationem. quoniam quemadmodum differentes tonos octo numeramus: totidem etiam Euouae principalia complectamur necessarium est: per euouae nihil aliud quam vocales ablatis consonantibus de ly seculorum amen: super quod melodia que tenor hoc pacto nuncupatur: intelligentes. Uniquique in super (vt musici solent) tono proprium et principale Euouae ascribentes necnon cuiuslibet principalis differentialia: (vt vbertim [f.dviir] in sequenti tonorum dyatonico elucubrabimus) subinde complectentes Apprimeque tenores: vnde sibi tale nomen vendicarint: apertius fateri conabimur. quos denique: eo quod cantum (ne sedes suarum finalium vel affinalium excurrat) teneant. Atque cuiuslibet carminis cuiusue toni fuerit: aditum preparent et ostendant rationabiliter dictos putamus. Quod profecto non minus quam predicta memorie commendandum musici merito asserunt. Quandoquidem veluti octo tonis quattuor littere terminales assignantur: pariter et octo tonorum tenoribus quattuor initiales littere examussim condonabuntur. Duorum vero tonorum semper ab eadem finali littera fit exitus. Non autem duorum tonorum idem caracter vnquam fiet principium. In F namque finali initium secundi toni reponitur: in a autem acuto primi: quarti et sexti exordium. in c vero confinali principium tenoris tercii quinti et octaui. In d igitur acuto initium Septimi tenoris quorum secundus omnium maxime descendit. Septimus autem inter ceteros altius scandit. vt in eius tenoribus iam sequentibus patebit.
[Wollick, Enchiridion, f.dviir; text: Euouae, Incipiens primus, In a per diapente. Ait secundo, In F, per semiditonum, Uoca nobis tertium, In c per semitonium cum diapente, Ueniente quarto, In a per diatessaron, Quod aduertens quintus, In c, per diapente, Interrogat sextum, In a per ditonum] [WOLENC3 03GF]
[f.dviiv] [Wollick, Enchiridion, f.dviiv,1; text: Euouae, vbi nunc est septimus, In d per diapenthe, Respondit octauus, In c per diatessaron. Ecce peregrinus] [WOLENC3 04GF]
Melodia inquam: que et ordinata tenorum contextura dignoscitur nos infallibiliter ducit in tonorum noticiam. Quapropter omnis tenor autentus ad quintam vel supra quintam suum principium capiens impares tonos notos efficit ita videlicet quod si quintam tetigerit sic est tenor primi, quinti, et septimi tonorum: si sextam sic est tenor tertii. Omnis vero tenor placalis ad quartam aut subtus eandem incipiens pares tonos hoc est collaterales dilucidat quartum et octauum per quartam secundum et sextum per tertiam iudicans Unde postremo sequitur quod omnis tenor autentus suum placalem in duabus clauibus excedit: dempto septimo vnica dumtaxat excedente. quinta ergo autentis. quarta quoque subiugalibus conuenit que singula singulis hoc disticho: notulis declarabuntur.
[Wollick, Enchiridion, f.dviiv,2; text: Primus re la. Secundus re fa. Tertius mi fa. Quartus quoque mi la. Quintus fa sol. Sextus fa la. Septimus vt sol. Octauus tenet vt fa] [WOLENC3 04GF]
[f.dviiir] Pro quorum euidentia specialiori Sciendum quam omnis cantus desinens in re cuius seculorum Amen principium capit in la est primi toni: tam regulariter quam per transpositionem.
Secunda regula est quod omnis cantilena finiens in re cuius Euouae sursum ponitur in fa, tam artificialiter, quam transpositione est tertii toni.
Tertia regula est quod omnis cantus in mi terminum statuens nec non seculorum amen ad fa sursum per sextam exposcens: tercii toni extat. Preterea raro transponitur ad [sqb] quadratum acutum: alio quin enim minime veram tonorum imitaretur normam: cum tenorem in fa veluti precedens dyatonica troporum ratio ostendit: collocet. Admittitur ecquidem: quum huiusmodi cantns tertii toni finiatur in [sqb] quadrato acuto: quod eius tenor in gsolreut superacuto principium statuat: non autem ratione vocis sol: sed fa per musicam fictam propriam sibi vendicantis solmisationem. Finitur quoque idem tonus nonnunquam in a acuto ratione mi sursum fa pro suo euouae in F superacuto per semitonium cum diapente: inuestigantis: fitque tunc ad quartam supra finalem transpositio.
Quarta regula est quod quartus tonus regulariter in E finali
terminatur: capitque tenorem in a acuto vel transpositus ad [sqb] quadratum finem locat: tenorem in e superacuto accipiens. finitur etiam interdum in a acuto principium Euouae in d acuto reponens: quod quidem pari ratione per ceteros tonorum tenores (decenti tamen medio) practicandum censebimus.
Secunda predictarum syllabarum interpretatio.
Prima preceptio talis est quod omnis cantus la. sursum mediate vel immediate frequenter attingens: altius a fa reuerberans: si huiusmodi cantus finitur in re est primi toni.
Secunda regula omnis cantio sepius in reversans ad fa repercutionem faciens si iam in re exierit: secundi toni naturam obseruat: ita de singulis que omnia exemplo practicanti patebunt.
Tonorum tam autentorum quam placalium tum regulares tum licentiosi Ambitus.
[f.dviiiv] [Wollick, Enchiridion, f.dviiiv; text: Ambitus et natura prothi Autenti. Euouae. Licentia prothi regalis, Regularis dispositio prothi plagalis, Lasciuia eiusdem] [WOLENC3 05GF]
[f.eir] [Wollick, Enchiridion, f.eir; text: Euouae, Ambitus et natura Deutri autenti. Eiusdem licentiosa permissio. Dispositio Deutri placalis] [WOLENC3 06GF]
[f.eiv] [Wollick, Enchiridion, f.eiv; text: Lasciuia eiusdem. Euouae. Ambitus et natura triti regalis. Licentia eiusdem. Natura, siue essentia Triti subiugalis] [WOLENC3 07GF]
[f.eiir] [Wollick, Enchiridion, f.eiir; text: Euouae. Lasciuia eiusdem admissio. Ambitus, Tetrardi autenti] [WOLENC3 08GF]
[f.eiiv] [Wollick, Enchiridion, f.eiiv; text: Dispositio Tetrardi plagalis. Euouae. Licentia eiusdem] [WOLENC3 09GF]
De introitibus, Responsoriis, Alleluya, et inuitatoriis breuissima introductio.
OMnis introitus cuius verus ad quintam repente vel gradatim properat (cum quinta sit propria autentorum notula) ad autentos pertinebit.
Preterea omnis introitus cuius versus in principio non immediate nec gradatim quintam tangit: et si demum eandem tetigerit: ex quo quarta vox collateralibus summopere sit obnoxia: ad subiugales spectabit.
Animaduertendum est denique responsoria et alleluya ad suos versus inuitatoria ad venite respectum habere: ita videlicet quod si autentice inceperint ad regios spectant tonos. si plagaliter vero ad subiugales iam attinebunt: quod facile disquirenti patebit
Est etiam quemadmodum Franchinus Gaphorus laudensis inquit in huiusmodi tonorum modulationibus consideranda distinctio quam Guido voluit intelligi quamtum in quolibet cantu continuatim quoadusque vox quieuerit pronunciatur. Hec enim per neumas sane declaratur. Neuma enim est vocum seu notularum vnica respiratioue congrue [f.eiiir] pronunciandarum aggregatio. neuma grece latine nutus solet interpretari. describunt enim notatores in antiphonis et nocturnis responsoriis atque gradualibus ipsam certa linea in modum pause cantilenas terminantis omnia linearum interualla complectente diuidentem distinctiones: quaquidem innuunt vocis ipsius respirationem: neque respirandum est ante vltimam cuiusuis dictionis syllabam nisi complures fuerint notule soli syllabe superposite. tunc enim necessitate vrgente poterit cantor post non vltimam dictionis syllabam respirare. Debent insuper distinctiones ipse secundum Guidonem fieri et terminari vbi sepe et condecentius tonus ille in quo fuerint poterit regulariter sortiri primordia.
De generali tonorum psalmodia.
Caput quintum.
PSalmodia est psalmi imprimis recta intonatio: necnon cuiuslibet lectionis debita mediatio: finisque eiusdem ordinata tenorisatio: ex psalmo et oda nuncupata: quasi cantus mixtus vt cum aliquis ad instrumentum musicum voce sonorat: aut (mea quidem sententia) melius a psalmo hoc est cantu: quum a psallere quod est canere cadat: et odos gratie laude quod laudes cantuali voce deo reddentes dictam arbitramur. Cuius quidem psalmodie duplex est intonatio. simplex videlicet et solemnis: secundum quod psalmi duplices extant maiores et minores. maiores qui et euangelici dicuntur eo quod in euaugelio decantentur: sunt Magnificat. Benedictus. et Hunc dimittis. quorum intonatio percelebris est. Minores quos Dauidicos psalmographo eorumdem compositore vocant: sunt ceteri ab hiis iam predictis. vt puta. Dixit dominus. Beatus vir. Laudate pueri et cetera simplicem communioremque intonationem habentes quorum omnium mediationes satis ambigue sunt. quandoquidem diuersi diuersa in diuersis quippe prouinciis considerant. Quas profecto in sequenti tonorum ordine: quo tutius secundum honorificum francie ritum id fieri phas fuerit: nostros maiores passim imitantes describemus. Habent quoque huiusmodi medie modulationes vt in plurimum circa mediam versus dictionem formari: quas cantores vulgo pausas nuncupant: easdemque bifariam presertim distinguunt in productam videlicet et corruptam. Producta quidem pausa est dictio latina polysyllaba. Corrupta vero que sustinenda est tanquam interrogatiua oratio legenda vt: est dictio greca, hebraica, barbarica, vel monosyllaba. vt me, te, se, fac, syon, [f.eiiiv] Iherusalem, Iacob, Abraham et cetera. Intonationes igitur in hoc consueto Tetrasticho clare patent. Primus cum sexto fa, sol, la, semper habeto. Tertius octauus vt re fa, sitque secundus. La sol la, quartus vt mi sol, sit tibi quintus. Septimus mi fa sol, sic omnes esse recordor.
Hec sunt predictorum exempla.
[Wollick, Enchiridion, f.eiiiv; text: Pater in filio, filius in patre, spiritus sanctusque, ab vtroque procedens. Primus. Secundus, Tertius, Quartus, Quintus. Sextus, Septimus, Octauus] [WOLENC3 09GF]
De mediatione hii versus passim leguntur.
Septimus et sextus dant fa mi re, mi quoque primus Quintus et octauus dant fa sol fa, sicque secundus. Sol fa mi fa ternus, re, vt, re mi, reque quartus. Notandum est tamen quod huiusmodi mediationes quo ad primum et sextum tonos ab vsu recesserunt.
De formatione primi toni.
Caput sextum.
PRimi toni principia propria ac magis vsitata (que mediationes plerumque naturales consequuntur) sunt Dsolre, Ffaut, Gsolreut graues et alamire acuta: que quidem ceteris sunt perfectiora et magis naturalia. Cfaut autem tanquam superfluum. Elami commixtum: mixta vero atque item superflua Antiphonarum presentis toni primordia sunt are et [sqb] mi graues.
Cantilene igitur in C graui principium captantes non subito ad Diapente consurgentes ad principale Euouae pertinebunt vt est Antiphona. Ecce ego. et exurgens. Ceterum que in D finali principium captant non subito ad diapente surgentes: veluti Antiphona. Ecce nomen domini: necnon que in F finali inchoant per diatessaron cadentes puta ad c [f.eiiiir] graue et si tandem ad diapente consurgant quemadmodum Tecum principium proprie erunt differentie. Antiphone vero in D finali vel C graui incipientes a D finali immediate ad diapente consurgentes ad secundam pertinebunt differentiam. Sed que in F graui incipiunt ad D finale per tonum et semitonum cadentes ad tertiam spectant.
Rursum ab eodem F profluentes per tonum et tonum ad a acutum tendentes circumflectendo: vel absque circumflexione vlterius scandentes seu moram in a confinali facientes quarte erunt differentie.
Preterea queuis cantio ab F graui exiens mox per ditonum ad a paruum scandens quamuis deinde per tonum cadat. Uel ingressum in a acuto capiens qualitercunque procedendo quintam patefacient differentiam que sextum plerumque comitantur Euouae. Sunt itaque quamplurime tonorum differentie secundum diuersarum regionum ritum: vt libet conficiende quod exempla disquirentibus facile monstrabunt.
[Wollick, Enchiridion, f.eiiiir; text: O bone pastor Nicolae Lothoringorum decus salus et protectio. Neuma primi. Euouae, Ecce ego. Exurgens. Ecce nomen domini. Prima differentia. Antiphona primi toni cum eius neumate. Sequitur Euouae principale vna cum suis differentiis et Antiphonis propriis.] [WOLENC3 10GF]
[f.eiiiiv] [Wollick, Enchiridion, f.eiiiiv; text: Tecum principium. Euouae. Leua mulieres, Secunda differentia. Uolo pater, Tertia differentia. Lazarus, Quarta differentia. Domine vt videam. Nisi tu domine. Uenit lumen. Inclinauit, Estote fortes in bello. Quinta differentia. Salue. Sexta differentia, Apertis thesauris, Exaudiat dominus. Septima differentia, Uidi dominum. Octaua differentia. Nona differentia. Decima differentia. Procedit generalis et Gregoriana primi toni psalmodia hoc modo] [WOLENC3 11GF]
[f.evr] [Wollick, Enchiridion, f.evr; text: Primus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur, Sequitur intonatio psalmorum minorum in pausis productis. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis, Sed in pausis corruptis talis est forma. Deus in nomine tuo saluum me fac et in iusticia tua libera me. Solemnis intonatio psalmorum maiorum. Magnificat anima mea dominum. Nunc dimittis seruum tuum domine] [WOLENC3 12GF]
[f.evv] [Wollick, Enchiridion, f.evv,1; text: secundum verbum tuum in pace. Benedictus dominus deus Israel quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLENC3 13GF]
Uerum ex versibus nocturnalium responsoriorum primi toni solent Gregoriani notulas quasdam necessarias eligere quibus. Gloria patri et filio quamde centissime modulantur quum opus fuerit hocmodo.
[Wollick, Enchiridion, f.evv,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [WOLENC3 13GF]
De formula secundi toni. Caput sextum.
SEcundus tonus qui et hypodorius dictus est pro principiis chordas tenet. Are, Cfaut, Dsolre, Elami, et Ffaut Graues. In sui autem excessum seu superfluitate (licet raro) in Gammaut eius principium posuere vt est responsorium Educ de carcere. In Cfaut nonnulli antiphonam Ecce maria incipiunt. In Dsolre vero regulariter propriam obtinet terminationem: suumque euouae in Ffaut grauem possidens. necnon eius psalmodiam incipiunt [f.evir] per vnicam vocem a finali tono depressam his tandem notulis procedentes. vt re fa, cuius quidem formulam hec probat descriptio.
[Wollick, Enchiridion, f.evir; text: In honorem diui Nicolai fabricauit rex Renatus domino templum nouum. Neuma Secundi toni. Sequitur simplex operatio secundi toni. Euouae, Fidelis Michael, O rex glorie. Ecce maria, Seculorum amen. Ait petrus. Prima differentia, Secunda differentia, Tertia differentia] [WOLENC3 14GF]
[f.eviv] [Wollick, Enchiridion, f.eviv; text: Secundus tonus sic incipit et sic mediatur. et sic finitur. Sequitur intonatio psalmorum minorum in pausis productis. Laudate pueri dominum laudate nomen domini. Sed in pausis corruptis talis est forma. Memento domine Dauid: et omnis mansuetudinis eius. Sequitur intonatio psalmorum maiorum. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel quia visitauit et fecit. redemptionem plebis sue] [WOLENC3 15GF]
[f.eviir] Animaduertendum est etiam quod versiculi nocturnalium Responsoriorum huius secundi toni vnica voce toni interuallo sub finali chorda cantici precedentis depressa propria modulatione procedere solent: hisce scilicet notulis vt re mi fa. Excipi item consueuerunt ab huiusmodi harmonia notule quibus Gloria patri et filio et spiritui sancto congrue modulantur hocmodo
[Wollick, Enchiridion, f.eviir; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [WOLENC3 16GF]
De formatione tertii toni. Caput septimum.
TErtii toni modulatio formatur ex secunda specie diapentes ducta ab elami graui ad [sqb] mi acutam: et ex secunda specie diatessaron facta a [sqb] mi acuta ad Elami acutam. hec enim est quinta diapason figura quam phrigium nuncupant. Huic autem tono quattuor accidunt principia. Elami, Ffaut, Gsolreut graues. et csolfaut acuta cuius finalis chorda est elami grauis
Itaque principale euouae antiphonas suscipit que in G graui incipiunt vnisonum facientes dehinc tono ad alamire scandentes ibique iterato altius per semiditonum ac c acutum ascendentes aut eas habet que in E finali principium locant non subito ad semitonium cum diapente properantes
Prima differentia illas capit que in E finali inchoant ascendentes ab eo semitonio vel tono descendentes.
Secunda differentia in G finali inchoantes habet mox ad c acutum surgentes: aut que in c acuto incipiunt. moram in eo facientes antequam descendant.
Tertia differentia eas que in G graui incipiunt et parumper ad c acutum ascendunt. alias exempla demonstrabunt. Insuper euouae tertii toni incipitur in csolfaut scilicet in sextam supra finalem antiphone secundum Gregorianam dispositionem vbi tetracordum in principio psalmodie sumptum terminatur. Ambrosiani autem suauius procedentes (vt Franchinus inquit) principium euouae huius tertii toni in quintam supra finalem antiphone chordam in qua scilicet sua diapentes figura terminatur tanquam harmonica medietate suauiorem sicut in reliquis autenticis disposuere.
Incipitur vero gregoriana psalmodia in tertiam supra finem antiphone procedens his notulis vt, re, fa. Eiusque compositioni competit hec formula.
[f.eviiv] [Wollick, Enchiridion, f.eviiv; text: Beatus Nicolaus ab infamia virgines solido auro liberauit. Neuma Tertii. Sequitur principale, Euouae cum differentialibus. Euouae. Quoniam. Hec est que nesciuit. Prima differentia. Quando natus est. Calicem. Secunda differentia, Uado parare, Tertia differentia] [WOLENC3 16GF]
[f.eviiir] [Wollick, Enchiridion, f.eviiir; text: Accipiens symeon, Te semper. Euouae. Salua nos. Lauda, Quarta differentia. Quinta differentia. Et respicientes. Sexta differentia. Ecce dominus. Septima differentia. Symeon iustus. Responsum accepit Symeon. Transposite sunt huiusmodi antiphone. Gloriam laudis. Octaua differentia] [WOLENC3 17GF]
[f.eviiiv] [Wollick, Enchiridion, f.eviiiv; text: Euouae, Intonatio psalmorum minorum in pausis productis. Tertius tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. Nona differentia, Dixit dominus domino meo sede a dextris meis, Sed in pausis corruptis talis est forma. Memento domine Dauid: et omnis mansuetudinis eius. Intonatio solemnis psalmorum maiorum, Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel: quia visitauit] [WOLENC3 18GF]
[f.fir] [Wollick, Enchiridion, f.fir,1; text: et fecit redemptionem plebis sue] [WOLENC3 19GF]
Item Responsoriorum versibus inest congrua progressio modulandi. Gloria patri et filio his notulis excepta.
[Wollick, Enchiridion, f.fir,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [WOLENC3 19GF]
De psalmodis quarti toni.
Caput octauum.
QUartus tonus principia communia ac magis vsitata sex assumpsit videlicet, Cfaut, Dsolre, Elami, Ffaut, et G solreut: graues: atque Alamire acutam. terminaturque regulariter in Elami grauem: vt sequentia monstrabunt exemplaria: cuius quidem modulatio formatur ex secunda specie diapentes (que et tercio competit) et ex secunda figura diatessaron: ducta a [sqb] mi graui ad Elami graue. Est enim secunda in ordine diapason species ducta ad [sqb] mi grauem. Est enim secunda in ordine Diapason species ducta a [sqb] mi graui ad [sqb] mi acutam: quam hypophrygium vocant.
Requirit pro principali Euouae Antiphonas in E. finali inchoantes non subito per semidytonum resurgentes Seu a semitonio supra scilicet in F. vel in G. incipientes si subito ad finale per semiditonum descendant.
Prima differentia recipit Antiphonas infra finale tono incipientes puta in D, graui gradatim ascendentes.
Secunda differentia illas respicit que in D. graui incipiunt mox tono et semiditono surgentes.
Tertia differentia respectum habet ad antiphonas in C. graui incipientes. Quarta differentia illas suscipit antiphonas que in E finali incipiunt [f.fiv] illico per semidytonum ascendentes necnon que in G. graui incipiunt tono ascendentes. Omne autem euouae quarti toni incipitur in quartam chordam supra finalem Antiphone precedentis cuius psalmodia eadem sumitur voce: procedendo his notulis la sol la: vt sequenti descriptione sane percipitur.
Antiphona eiusdem cum neumate.
[Wollick, Enchiridion, f.fiv; text: Prothomartyr Stephane intercede pro nobis ad dominum. Operatio et intonatio simplex quarti toni. Neuma quarti. Quartus tonus sic incipit et sic mediatur. et sic finitur. Principale Euouae. Tota pulchra es, Post partum virgo, O florens. Scientes quia. Nos scientes. Prima differentia, Media vita] [WOLENC3 19GF]
[f.fiir] [Wollick, Enchiridion, f.fiir; text: Euouae. Benedicta, Secunda differentia. Tertia differentia, Leuita. Fidelia Factus sum, Quarta differentia, Uel sic transponitur. Homo erat. Surrexit Christus, Quinta differentia, Post partum virgo. Beatus vir, Sexta differentia, Intonatio psalmorum minorum in pausis productis qui timet dominum in mandatis eius volet nimis. Intonatio solemnis ad Magnificat et ad Benedictus. Magnificat anima mea dominum] [WOLENC3 20GF]
[f.fiiv] [Wollick, Enchiridion, f.fiiv,1; text: Benedictus dominus deus Israel quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLENC3 21GF]
Item si responsorium terminauerit in elami grauem et versiculus eius inceperit in a. minutam vt puta in quartam supra finalem: huiusmodi cantici: erit quarti toni. aut quum versus principium fuerit in d la sol re, cuius Responsorium terminauerit in alamire acutam: bmollari qualitate deducta: erit pariter quarti toni acquisiti. Cuius naturalis modulatio. Gloria patri et filio et spiritui sancto. his procedit notulis.
[Wollick, Enchiridion, f.fiiv,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [WOLENC3 21GF]
De compositione quinti Toni.
Caput nonum.
QUintus tonus suam format modulationem ex tertia specie diapentes ducta ab F. graui ad Csolfaut acutam: et ex tertia specie Diatessaron que fit a csolfaut ad Ffaut acutam Hec enim est sexta in ordine Diapason forma quam lydium vocant. Competuntque ei quattuor principia scilicet F. et G. graues. a, et c, acute [f.fiiir] necnon regulariter terminatur in F. grauem. cuius Euouae in csolfaut acutam scilicet in quintam supra finalem Anthiphone chordam. Incipitur: eius quoque psalmodia in vnisono cum finali cepta procedit his vocibus: fa la: fa: vel melius vt, mi, sol: vt in sequenti processu notabitur.
Antiphona eiusdem vna cum neumate.
[Wollick, Enchiridion, f.fiiir; text: Precibus et meritis beati Nicolai presulis defende nos deus ab omni periculo mortis. Sequuntur tenores cum exemplaribus. Neuma Quinti, Principale Euouae. Uincenti. Ecce concipies. Prima differentia. Ecce dominus, Secunda differentia, Tertia differentia] [WOLENC3 21GF]
[f.fiiiv] Generalis operatio seu intonatio eiusdem.
[Wollick, Enchiridion, f.fiiiv; text: Quintus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. Psalmorum minorum in pausis productis forma. Laudate pueri dominum laudate nomen domini. Sed in pausis corruptis talis est forma. Deus in nomine tuo saluum me fac et in iusticia tua libera me. Intonatio psalmorum maiorum. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel: quia visitauit] [WOLENC3 22GF]
[f.fiiiir] [Wollick, Enchiridion, f.fiiiir,1; text: et fecit redemptionem plebis sue] [WOLENC3 23GF]
Atque item versiculi principium habentes in csolfaut quorum Responsoria terminauerint in Ffaut grauem quinto ascribuntur tono: horum modulatio. Gloria patri et filio et spiritui sancto sic procedit.
[Wollick, Enchiridion, f.fiiiir,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [WOLENC3 23GF]
De formatione sexti toni.
Caput decimum.
SExtus tonus quattuor possidet principia secundum C.D.F. graues et alamire acuta cuius melodia formatur ex tertia specie diapentes que et quinto conuenit: et ex tertia specie diatessaron ducta a Cfaut graui ad Ffaut grauem. Hec enim est tertia diapason figura disposita inter Cfaut et csolfaut acutam: quam Hypolidyum vocant: terminaturque regulariter in Ffaut grauem cuius progressio sequenti compositione percipitur. habet etiam pro principio .e. superacutum vt est Antiphona que transponitur ponens petrus.
[Wollick, Enchiridion, f.fiiiir,3; text: Sancte Stephane, prothomartyr inclite] [WOLENC3 23GF]
[f.fiiiiv] [Wollick, Enchiridion, f.fiiiiv,1; text: funde preces ad dominum nostra pro salute. Neuma sexti. Euouae. Si ego. Resurrexit dominus. Lupus rapit. Benedictus, Prima differentia, Psalmodia incipit in vnisono his precedens notulis. Hec est transposita. Fundens petrus. Sextus Tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur, Fa, sol, la. vt hic.] [WOLENC3 24GF]
Hec est psalmorum minorum in pausis productis forma.
[Wollick, Enchiridion, f.fiiiiv,2; text: Dixit dominus domino meo sede a dertris meis] [WOLENC3 24GF]
[f.fvr] Sed in pausis corruptis hoc pacto canitur.
[Wollick, Enchiridion, f.fvr,1; text: Memento domine Dauid: et omnis mansuetudinis eius. Magnificat anima mea dominum. Intonatio psalmorum maiorum. Benedictus dominus deus Israel: quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLENC3 25GF]
Parimodo et versiculi Responsoriorum sexti toni incipiuntur in alamire: que tertia est chorda supra finalem cantici precedentis. ex his item excipiuntur notule aptissime ad modulandum Gloria patri et filio et spiritui sancto. hocmodo.
[Wollick, Enchiridion, f.fvr,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [WOLENC3 25GF]
[f.fvv] De formula Septimi toni.
Caput vndecimum.
SEptimi toni principia quinque sunt G,a,b,c,d, vnumquodque videlicet F. grauem ecclesiastica depositione concessum. eiusque modulatio formatur ex quarta specie Diapentes ducta a G. finali ad d. acutam: et ex prima Diatessaron figura quam inter G. grauem et g acutam disponunt: mixolidius nuncupata. terminaturque regulariter in G. finalem. vt hoc pernotat exemplar.
[Wollick, Enchiridion, f.fvv; text: Beata Barbara da miseris obnixe te supplicantibus auxilium. Neuma septimi, Euouae, Uiri Galilei, Ipse peribit, Prima differentia, Exortum est, Omnis spiritus, Secunda differentia] [WOLENC3 26GF]
[f.fvir] [Wollick, Enchiridion, f.fvir; text: Euouae, Redemptionem, Tertia differentia, Quarta differentia, Dirige, Quinta differentia, Adiuuabit, Cum transpositione, Sexta differentia, Quomodo fiet istud, Intonatio septimi toni talis est. Septimus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Intonatio psalmorum minorum] [WOLENC3 27GF]
[f.fviv] In pausis corruptis talis est forma.
[Wollick, Enchiridion, f.fviv,1; text: Memento domine Dauid et omnis mansuetudinis eius] [WOLENC3 28GF]
Intonatio solemnis ad Magnificat: et ad Benedictus.
[Wollick, Enchiridion, f.fviv,2; text: Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel: quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLENC3 28GF]
Ex versiculis autem nocturnalium Responsoriorum Septimi toni notule excipiuntur quibus Gloria patri et filio et spiritui sancto Gregoriani condecenter modulantur hoc modo.
[Wollick, Enchiridion, f.fviv,3; text: Gloria patri et filio et] [WOLENC3 28GF]
[f.viir] [Wollick, Enchiridion, f.fviir,1; text: spiritui sancto] [WOLENC3 29GF]
De compositione octaui Toni.
Caput duodecimum.
OCtauus tonus principia magis idonea septem habet videlicet. C.D.E.F.G. graues .a. et .c. acutas. cuius principale Euouae nonnullas sibi vendicat Antiphonas. In C graui incipientes: quasdam in D. graui in G. et in a. acuto.
Prima differentia illas habet Antiphonas que in E. vel F. grauibus incipiunt.
Secunda differentia illas que in c, acuto inchoant respicit subito per semitonium vel semiditonum cadentes.
Tertia regit ea cantica que in c, acuto oriuntur sed priusquam descendant ad dlasolre surgunt. Huius itaque modulatio formatur ex quarta specie Diapentes que et septimo conuenit: et ex prima Diatessaron ducta a. Dsolre graui ad Gsolreut grauem: hunc enim quantum grauius primi toni Tetrachordum occupat eius nature participem ferunt: quem consequente quadam subuersione. Hypomixolidium vocant finitur itaque regulariter in Gsolreut grauem: vt sequens monstrat dispositio.
[Wollick, Enchiridion, f.fviir,2; text: O virgo virginum Maria stella maris succurre nobis miseris. Neuma octaui. Euouae, Stabunt iusti, Spiritus] [WOLENC3 29GF]
[f.fviiv] [Wollick, Enchiridion, f.fviiv; text: Gaude et letare, Hymnun cantate, Euouae, Prima differentia, Ardens enim, Fili quid fecisti, Secunda differentia, Ineternum, Priusquam te formarem, Tertia differentia, Euntes, ibant, Reges videbunt, Octauus tonus sic incipit et sic mediatur: et sic finitur. Operatio simplex siue intonatio eius. Laudate pueri dominum laudate, Eorumdem psalmorum in pausis corruptis manuductio] [WOLENC3 30GF]
[f.viiir] [Wollick, Enchiridion, f.fviiir,1; text: nomen domini. Memento domine Dauid: et omnis mansuetudinis eius. Sequitur intonatio psalmorum maiorum. Magnificat anima mea dominum. Hunc dimittis seruum tuum domine secundum verbum tuum in pace. Benedictus dominus deus Israel quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLENC3 31GF]
Ex versiculis autem nocturnalium Responsoriorum. Huius octaui toni gregoriani congruam. Gloria patri et filio et spiritui sancto modulationem exprimit. hoc modo.
[Wollick, Enchiridion, f.fviiir;2 text: Gloria patri et filio et spiritui sancto] [WOLENC3 31GF]
[f.fviiiv] Quarta vero octaui toni differentia peregrina dicitur cuius Antiphonas nonnulli sub principali tenore (cum in C. graui inciperetur) collocarunt. Quo fit vt adhuc a paucis curetur assignaturque huic Antiphona: Alleluya: nos qui viuimus. secundum quem tonum peregrinum istum canimus psalmum. In exitu Israel de Egypto paschali tempore circa baptismum. Ex que huic potius quam alteri attribuitur incepte in C graui hoc fit propter iucunditatem paschalisque festiuitatis solemnitatem. Dicta profecto Antiphona: iucundam habet resonantiam. domino autem resurgente omnia: ad sue sacratissime dominice resurrectionis reuerentiam: psallant et iubilant: vt docet Lactantius Firmianus in suo carmine de dominice resurrectionis die cum inquit. Ecce regnascentis testatur gratia mundi. Omnia cum domino dona redisse suo. Idemque iudicium proponimus super Antiphonam nomini tuo da gloriam domine: quam Ambrosiani super ipsum psalmum In exitu Israel de Egypto. In vesperis dominicalibus alternatim modulantur.
Correarium.
Correlarie tandem animaduertendum est hanc septimo tono appropriare posse Antiphonam quemadmodum hec testantur Franchini verba in forma.
Extat et altera septimi toni psalmodia quam Gregoriani obseruant super Antiphona. Nos quiviuimus benedicimus dominum in confinali termininata cum acquisite deducta sit et sola voce in acutum diminuta: vt presenti formula percipitur.
[Wollick, Enchiridion, f.fviiiv; text: Nos qui viuimus benedicimus dominum. In exitu Israel de Egypto domus Iacob de populo barbaro] [WOLENC3 32GF]
[f.gir] Hec enim psalmodia in principio persimilem retinet quarto tono modulationem in medio: sexto quia antiphona commiscetur ei propriam diatessaron speciem scilicet tertiam comprehendens: in fine tertio
Uerum Ambrosiani et Antiphonam ipsam iisdem notulis et clauibus prosequuntur: alternam tamen huius psalmodie modulationem celebrant: namque incipiunt in confinali ipsius Antiphone chorda scilicet in G solreut graui: vbi sua diapentes figura terminatur in acutum sicuti et in ceteris obseruant autenticis. hoc modo.
[Wollick, Enchiridion, f.gir,1; text: Nos quiviuimus benedicimus dominum. In exitu Israel de Egypto domus Iacob de populo barbaro] [WOLENC3 32GF]
Hanc tamen primitus antiphonam a diuo Ambrosio propriis septimi toni clauibus ductam vbi et septimam diapason figuram et ipsum mixolydium demonstrat videlicet in Gsolreut grauem et in Dlasolre propria confinali: (quod plurimum in autenticis instituit) terminatam fuisse vetustissimus Antiphonarum liber Franchino propalauit: vt Hac notularum formula conspicitur.
[Wollick, Enchiridion, f.gir,2; text: Nos qui viuimus benedicimus dominum. In exitu Israel de Egypto domus Iacob de populo barbaro] [WOLENC3 32GF]
Modulationes igitur versuum super alleluya. Gloria patri et filio: super psalmodias introituum Gregorianorum et super psallendas Ambrosianorum: vnicuique ex seipso breuitatis gratia relinquimus perquirendas.
FINIS.
[f.giv] Nicolai VVolici Barroducensis Diatonica actio explicit feliciter.