Enchiridion musices, liber IV
Source: Enchiridion musices Nicolai Wollici Barroducensis de gregoriana et figuratiua atque contrapuncto simplici percommode tractans, omnibus cantu oblectantibus perutile et necessarium (Impressum Parisii impensa honestissimorum virorum Iohannis Parui ad intersignium Leonis Argentei et Francisci Regnault ad intersignium diui Claudii commorantium. Anno virginei partus .1512. 14. kalendas Nouembris), ff. giv–gviir.
Electronic version prepared by Katherine Clark E, Anastasia Arapova C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2001.
This is a multipart text Previous part Next part
Actions |
---|
[f.giv] De arte accentuandi perutilis libellus incipit.
De accentibus Caput primum.
ACcentus est eleuandarum deprimendarumque syllabarum lex et preceptio vniusquiusque orationis particulam instar elementorum harmonicaliter exprimens. diciturque quasi ad cantus: hoc est iuxta cantum vt aduerbium iuxta suum verbum: quandoquidem per vocis cantilenam nos syllabas cognoscere facit. Greci vero prosodiam dicunt. pros enim grece valet ad latine: et oden cantum latini si quidem accentus tonos et tenores appellant eo quod cantus ibi crescit et desinit. verumenimuero a nonnullis definitur quod sit anima verborum: vel ab aliis quod sit vox sillabe. Hos quoque prisci nunc moderamenta: nunc accentiunculas: nunc voculationes appellabant.
Accentus diuisio.
Sunt autem tres accentus: Acutus videlicet: grauis et circunflexus.
Acutus vt Isidorus inquit ideo dictus quod acuat et erigat syllabam.
Grauis ideo quod deprimat aut deponat: necnon acuto contrariatur.
Circunflexus qui de acuto et graui constat. Incipiens enim ab acuto in grauem desinit. atque ita cum deprimat et acuat circunflexus efficitur.
Accentus secundum grecos.
Sunt preterea accentus apud grecos decem scilicet oxia, Baria, Perispomene, macra, Brachia, Iphen, Diastole, Apostrophos, Dasian: psile.
[Wollick, Enchiridion, f.giv] [WOLENC4 01GF]
Oxia vero hoc est acutus accentus : dicitur nota a sinistra parte in dexteram sursum ducta: hoc modo
Baria que et grauis appellatur linea est per obliquuum a summo in dexteram partem descendens. fit ita.
Perispomene id est circunflexus: linea de acuto et graui facta id est per obliquum ascendens a sinistra in dexteram partem et rursus descendens a summo in dexteram hoc pacto.
Macra autem longa extat virgula iacens hac forma. qua greci vtuntur ad cognoscendam syllabam longam.
Brachia id est breuis pars circuli inferior iacens et panda hoc est incurua que vtuntur ad significandam syllabam breuem ita fit.
Iphen id est coniunctio seu subunio: quia duo verba coniungit subiecta virgula versui circunflexa qua duo verba cum opus est copulamus: vt antetulit gressum. fit ita.
[f.giir] [Wollick, Enchiridion, f.giir] [WOLENC4 01GF]
Diastole id est distinctio que ediuerso separat est dextera pars circuli supposita versui. hocmodo.
Per quam quidem lineam male coherentia discernuntur. Flaccus. Et amica luto, sus trahitur itaque virgula inter luto et sus per diastolen.
Apostrophos pars item circuli dextera et ad summam litteram apposita. Qua parti orationis ostenditur deesse vltimam vocalem cuius consonans remanet vt est tribunal pro tribunale. sit ita.
Dasian quod interpretatur flatilis siue flatus vel aspirationis nota: pro qua nos h. scribimus vt halo prime. tali figura notatur.
Psile est siccitas seu exilitas prolationis que inuerso h, a grecis notatur: a nostris simplici vocali vt alo tertie. hoc est dempta aspiratione signanda per h. ita fit.
De pausis siue distinctionibus quas sub nomine positure prisci notificarunt.
Caput secundum.
POsitura (vt Isidorus libro Ethimologiarum primo inquit) est figura ad distinguendos sensus per cola et commata et periodos que cum suo ordine examussim apponitur lectionis sensum nobis aperit. Quas quidem posituras vel quia positis punctis annotantur: vel quia ibi vox pro interuallo distinctionis deponitur greci thesis nuncupant. latini vero posituras.
Prima deinceps positura plena distinctio dicitur eadem et periodus: punctoque caudato notatur. hoc modo;
Media distinctio sequens est vbi fere tantum restat de sententia quantum iam prolatum est: cum tamen respirandum sit comma, hoc est incisio appellatur geminoque puncto signatur: hoc pacto:
Tertia est subdistinctio que virgula aut simplici puncto notatur sic. vel sic, nominaturque cola siue colum id est membrum. Solent autem apud Oratores singule clausule virgulis annotari. nec non singule partes pnnctis. Ceterum apud poetas vbi in versu post duos syllaba remanet virgula (licet Isidorus ibidem comma collocet in primis posituris ordinem cum vnam pro altera locare velit peruertens) annectenda venit. vbi vero de parte orationis post duos pedes nichil superest comma reponitur. Totus autem versus [f.giiv] sensum adimplens periodus est. Uirgilius. Postquam res asie, priamique euertere gentem immeritam: visum superis ceciditque superbum ilium, et omnis humo fumat neptunia troia. Et sic subdistinctiones in virgulis et commata in binis punctis dici possunt. Diuersa exilia et diuersas querere terras auguris agimur diuum: vbi plena est distinctio.
Insuper etiam his additur interrogationis nota que plano puncto et virgula sursum retorta designatur: hocmodo? vt Quis furor o ciues? In lectionibus namque legendis vox tunc de mi in re deprimitur mi quoque rursum exposcens necnon de mi ad fa properans.
Parenthesis huic duobus semicirculis: orationem colligentibus cognoscitur: vt Eneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad naues premittit achatem. Sunt preterea adhuc pleraque alia litterarum intersignia: que succentus ratione studiosis disquirenda relinquimus. Est itaque in huiusmodi pausis obseruanda talis formula.
Gallorum modus.
[Wollick, Enchiridion, f.giiv; text: Uirgula, Comma, Periodus, Interrogatiuum, Germanorum forma, Nonnullorum religiosorum formula, Cola, Uersus, Interrogatio] [WOLENC4 01GF]
[f.giiir] [Wollick, Enchiridion, f.giiir; text: Ordinata diuersorum nominum quadruplici pause descriptio, Media distinctio, Comma Metrum pendens distinctio incisio suspensiuus. Sententia est perfecta sed pendet adhuc intentio. Subdistinctio cola siue colon punctus membrum virgula. obseruari debet quando, Nec sententia nec constructio est plena et oppositum dicit Isidorus vnum tamen pro reliquo sepe capi videtur. Plena distinctio constans distinctio Finita distinctio periodus. versus. Neque constructio neque sensus ammodo dependet. Interrogatiuum, Oratio interrogatiue procedit] [WOLENC4 02GF]
Quocirca animaduertendum censeo. punctum esse signum vel figuram legentis spiramen sua dilatiuncula refocillans: et orationis clausulas directe partiendo sensum aperiens.
Uirgula linea est ad dexteram erecta dictionibusque verbum nec complementum habentibus postposita sic, subdistinctio dicta.
Comma idem quod distinctio: est punctus cum virgula siue geminus punctus: post dictiones iam verbum habentes imperfectas tamen congrue locatus sic, vel sic.
Colon punctus planus pro impressione calami factus: qui quamuis post orationem congruum verbum et integrum sensum habentem locatus sit. demonstrat nihilominus huic orationi non esse dissonum quicquam adiungi posse.
Periodus punctus est planus cum virgula desubtus incurua: hocmodomtotam denique sententiam claudit: necnon in fine orationis locum tenet vt hec sequens structura clare docet.
Dominus noster Iesus Christus, et deus misericors: propicius sit nobis peccatoribus per suam ineffabilem misericordiam. Quis impiorum non desiderat hoc? quis denique mentis comtemplationem sursum non eleuet? vbi deus cum sanctis [f.giiiv] ac electis suis, in altissimo throno quiescit. Qui nos cum diuina spiritussancti gratia: per ducere dignetur ad celestia gaudia.
De generali euangeliorum ac Epistolarum introductione.
Caput tertium.
ACcentus medius cuiuslibet Euangelii seu epistole communiter de quattuor syllabis in alteram fieri debet: duas interdum breues syllabas pro vna longa exigens: quemadmodum hoc declarat exemplar: cadens in terram et mortuum fuerit. Nonnunquam fit de quinque sicut Sint lumbi vestri precincti. Aliquando autem de tribus syllabis inter quas reperitur vocabulum declinabile monosyllabum veluti. Et vbi sum ego. Cum vero aliqua fuerint vocabula indeclinabilia eque bene fit de quinque vel de tribus sicut de quattuor. vt Iacob in eternum. verumenimuero prima syllaba vnius vocabuli latini bisyllabi nunquam inferius locatur. neque penultima alicuius polisyllabi. Sed de hebreis huiusmodi nature oppositum ornate fiet: scilicet prima deprimatur in bisyllabis: et penultima in polisyllabis. quale est hoc. Iesus autem. Eleasar autem. De quibus fit accentus in fine clausule super penultimam syllabam. velut de vocabulo latino monosyllabo. De hebreis siquidem declinabilibus fit quantum ad medium et finem sicut de latinis. Uerum nichilominus est quod quandoque tale medium de sex syllabis cantari poterit etsi rara sit eius inuentio. vt Benedicta tu inter mulieres. Notandum est preterea quod sum, es, est, me, te, se, fac, nos, et, vos sursum constitui debent: necnon hoc aduerbium semper.
Item in accentu medio vna dumtaxat syllaba deorsum ponitur nisi sint due breues syllabe que tunc pro vna ponende sunt: quod fit ad differentiam finalis accentus in quo due ponuntur syllabe: sicut Quoniam super omnia bona sua.
Nota tandem demptas vt pote sum es est et cetera in accentum finali bene posse deorsum depromi. sicut caro mea est pro mundi vita.
De modo accentuanditam Epistolas quam Euangelia.
Caput quartum.
Primo notandum quod Epistole et Euangelia parimodo accentuantur accentu videlicet moderato vel medio. quotienscunque enim vocabulum aliquid penthasyllabum in latinis dictionibus inuenitur: requiritur quod illa syllaba que est quinta ab vltima illius medii
[f.giiiir] deprimatur vel aggrauetur: et post talem aggrauationem restant adhuc in eodem gradu quattuor syllabe quarum penultima necessario erit longa: quemadmodum subiecta formula declarat.
[Wollick, Enchiridion, f.giiiir,1; text: Et radicaui in populo honorificato. Beatus ille seruus, Dico autem vobis amici mei. Omne quod natum est ex deo] [WOLENC4 02GF]
Alia regula.
Quandocunque penultima syllaba alicuius dictionis latine trium syllabarum vel plurium que est sexta ab vltima illius medii corripitur: decet eam aggrauari cum penultima eiusdem dictionis: vt hoc docet exemplar.
[Wollick, Enchiridion, f.giiiir,2; text: Homo quidam peregre proficiscens. Sed quicquid pecieritis dabo vobis. Quodcumque ligaueris super terram. Ne timeas Zacharia] [WOLENC4 03GF]
Tertia regula.
Aliquando sit accentus trissyllabarum post dictionem depressam et hoc est quando monosyllaba dictio locatur in fine eiusdem accentus. que quidem dictio in fine constituta duas syllabas valet non aliter. Et requiritur quod illa vltima syllaba dictionis precedentis monosyllabam sit necessario longa secundum accentum vt in subiecta descriptione patet.
[f.giiiiv] [Wollick, Enchiridion, f.giiiiv,1; text: Et sic in syon firmata sum. Emulor enim vos. Sex dies sunt. Uos autem videtis me. Omnia que dedisti michi abs te sunt] [WOLENC4 03GF]
Quarta regula.
Nota quod aliquotiens fit accentus moderatus trissyllabarum post depressam syllabam in nominibus grecis. Barbaris. latinis. et hebreis quorum vltima longa est. duas valens breues. vt hec monstrat compositio.
[Wollick, Enchiridion, f.giiiiv,2; text: Et benedic populo tuo Israel. Orabat autem Moyses] [WOLENC4 03GF]
Quo pacto accentus formari debeat super nomina greca: barbara vel hebrea ante latina.
Caput quintum.
NOtandum quod quando in lectura: nomen grecum: barbarum vel hebreum ante nomina latina duarum vel trium quattuor quinque sex septem syllabarum: reperiri contingit: tunc siue penultime syllabe nominum seu dictionum latinarum sint in accentu longe vel breues: conuenit nomina greca: barbara: vel Hebrea acui. Et accidit plerumque quod accentus fit de tribus: quattuor: quinque sex vel septem syllabis: prout hec experientia monstrat.
Exemplum de tribus syllabis.
[f.gvr] [Wollick, Enchiridion, f.gvr; text: Semen Abrahe sumus. Naaman autem. Opera Abrahe facit, Isaac ad patrem. Iratus Iesus in templo. Tunc Iesus respondens, De quattuor syllabis. Israel sanctum tuum. Cumque Moyses ascendisset. De quinque syllabis. Locutus est Moyses ad dominum, Semen Canaam et non iuda. Amen, amen, dico vobis. Naaman filium suum. Moyses autem orabat. Iesu Christe fili Dauid, Et fuit exemplum fratricide. De septem syllabis] [WOLENC4 04GF]
[f.gvv] [Wollick, Enchiridion, f.gvv,1; text: Cayn omnibus hominibus. Abel decimas gratuitas] [WOLENC4 05GF]
De penultimis syllabis dictionum latinarum.
Caput sextum.
SUmmopere animaduertendum est: circa penultimas latinarum dictionum syllabas: an sint longe vel breues: quoniam si sunt longe accentus tunc debet fieri post quinte syllabe aggrauationem quattuor syllabarum videlicet vt pretactum est. Si vero penultima sit breuis. fiet accentus ad minus quinque syllabarum post sexte syllabe depressionem. Est igitur precauendum: ne aliqua dictio polisyllaba acuatur. Postremo nota quod post octaue syllabe depressionem vltra non progrediatur accentus nisi per septem dumtaxat exempla.
Exemplum de quinque syllabis.
[Wollick, Enchiridion, f.gvv,2; text: Qui parce seminat. Discumbente eo in domo. In Iacob inhabita, A mortuis ex semine Dauid Iesu Christe. fili Dauid, Dormitionem acceperant. Ex ore tuo te iudico. Laborantem agricolam. Cum vos oderint] [WOLENC4 05GF]
[f.gvir] [Wollick, Enchiridion, f.gvir,1; text: homines. Si autem mortuum fuerit. Et eritis odio omnibus hominibus. Operantium mendacium. De septem syllabis. Qui sequitur iusticiam. Iam non estis hospites sed aduene] [WOLENC4 06GF]
De plana distinctione.
Caput septimum.
EUangelia accentuantur accentu graui super penultimam: si penultima sit longa. vt hic patet.
[Wollick, Enchiridion, f.gvir,2; text: Pacem meam do vobis. Neque formidet. Omnes et dormierunt. Quia lampades nostre extinguuntur] [WOLENC4 06GF]
Secunda forma.
Et si penultimam breuis affuerit fiet accentus super ante penultimam vt patet.
[f.gviv] [Wollick, Enchiridion, f.gviv,1; text: In testimonum: Aut quid loquamini. Quoniam satura bimini propter filium hominis] [WOLENC4 07GF]
Tertia norma.
Item quandocunque extrema alicuius clausule dictio monosyllaba extiterit: debet tunc fieri accentus super eam vt duas valeat vt hec notula comprobat.
[Wollick, Enchiridion, f.gviv,2; text: Nescio vos. Quia pater maior me est. Qui sequitur me] [WOLENC4 07GF]
Quarta formula.
Nota quod si in fine illius accentus fuerit dictio greca, barbara vel hebrea: tunc fit accentus super vltimam. vt hic patet.
[Wollick, Enchiridion, f.gviv,3; text: Dixit illis Iesus. Genuit Iacob, Et benedic populo meo Israel] [WOLENC4 07GF]
De graui Epistolarum accentu.
Caput octauum.
G Grauis Epistolarum accentus fieri debet de tribus syllabis in nominibus latinis post syllabam que eleuatur in altum quarum penultima sit longa. vt hee sequentes formationes docent.
[f.gviir] Prima.
[Wollick, Enchiridion, f.gviir,1; text: Lectio actuum apostolorum. Sancta coram ipso ministraui. Qui in domino moriuntur. Petrum et Iohannem. Potestas mea] [WOLENC4 08GF]
Secunda regula.
Quando accentus fit de duabus syllabis quarum vltima est monosyllaba tunc duas valet eadem vt supra.
[Wollick, Enchiridion, f.gviir,2; text: Tempus enim prope est. Sed et supportate me. Que in ea scripta sunt] [WOLENC4 08GF]
Directe accentuandi libellus explicit feliciter.