Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.7r] Cum sine cognicione figurarum non possit haberi mensurabilis musice perfecta cognicio Ideo quid sit figura et de speciebus eius uideamus figura est representacio uocis in aliquo modorum ordinate et per hoc patet quod figure signare debent modos et non econuerso sed quidem posuerunt quod figura est representacio uocis secundum suum modum Modus autem est cognicio soni longis breuibus mensurati. Unde quinque sunt modi ut prediximus scilicet primus qui procedit ex omnibus longis uel ex longa et breui secundus econuerso scilicet ex breui et longa tercius ex longa perfecta et duabus breuibus quartus ex duabus breuibus et longa quintus ex omnibus breuibus et semibreuibus Figurarum alie simplices alie ligate. Simplicium tres sunt species longa breuis et semibreuis Longa autem in tres diuiditur in longam perfectam et imperfectam et duplicem longam. Longa perfecta que est cuius figuracio est quadrangularis proprietatem habens in parte dextra descendentem uel ascendentem per quam longitudinem representat ut hic [L,Bcsdx on staff2] Et dicitur perfecta eo quod sub uno accentu tribus temporibus mensuratur Longa uero imperfecta sub figuracione imperfecte duo tempora tantum signat et dicitur imperfecta eo eo quod sint adiutorio breuis precedentis uel subsequentis nullatenus inuenitur in tempore tamen perfecto ut hic [B,L,pt,L,B on staff2] Duplex longa sic formatur [MX on staff2] duas perfectas figuras que idcirco in uno tempore duplicatur ut series plani cantus sumpti in tenoribus dirumpatur. Breuis autem in rectam et alteram diuiditur et est quadrangularis figure pro utraque sine aliquo tractu ut hic [B,B,B on staff2] Semibreuium autem alia maior Alia minor sed quelibet sic formatur [S,S,S on staff2] Aut enim longam sequitur longa aut breuis aut semibreuis si autem longam sequitur longa tunc longa precedens perfecta est ut hic [L,Bcsdx on staff2] Si uero longam sequatur breuis hoc est dupliciter aut sola aut plures si sola tunc ipsa [[sola]] longa semper perfecta eo quod sub uno accentu duobus temporibus mensuratur ut hic [L,B on staff2] nisi inter breuem et longam quidam tractulus ponatur qui est signum perfeccionis et alio nomine diuisio modi appellatur ut hic [L,pt,B on staff2] et tunc ipsa perfecta est et breuis sequens ad longam sequentem refertur et imperficit eam Si longam sequantur plures breues hoc est multitudo quia aut due aut tres aut quatuor aut plures si longam sequantur due breues tunc ipsa perfecta est ut hic [L,B,B,L,pt,B,B,L on staff2] nisi sola breuis precedat ut hic [B,L,B,B,L on staff2] Et nunc ipsa breuis ad ipsam longam refertur et imperficit eam duarum autem breuium positarum inter longam prima recta breuis dicitur Secunda aut altera breuis appellatur recta breuis unum solum tempus continet altera breuis similis est longe imperfecte in ualore cum differens tamen in figuracione nisi inter ipsas duas breues iste tractulus apponatur qui diuisio modi nuncupatur ut hic [L,B,pt,B,L on staff2] Et tunc prima breuis ad primam longam refertur et eam imperficit secunda similiter ad secundam longam sed hoc raro inuenitur Si autem inter duas longas tres breues inueniantur ut hic [L,B,B,B,L on staff2] Tunc prima longa perfecta erit et quelibet breuium erit recta breuis nisi inter primam breuem et duas breues sequentes Diuisio modi apponatur et tunc prima breuis ad primam longam refertur et eam imperficit ut hic [L,B,pt,B,B,L on staff2] Duarum breuium sequencium prima recta dicitur secunda altera breuis appellatur Si autem inter duas primas breues et ultimam diuisio [diuiisio ante corr.] modi apponatur prima dicetur recta breuis secunda altera tercia refertur ad longam sequentem et imperficit eam ut hic [L,B,B,pt,B,Bcsdx on staff2] Si autem quatuor inter duas longas inueniantur ut hic [L,B,B,B,B,L on staff2] prima breuis ad longam precedentem refertur et imperficit eam et tres breues sequentes erunt recte breues nisi ipsi longe addatur signum perfeccionis [f.7v] et tunc prima longa perfecta est et tres prime breues sunt recte et ultima ad longam sequentem refertur et imperficit eam Si autem quinque breues uel plures Inueniantur Ita quod computantes in ternario numero in quo consistit perfeccio et due in fine remaneant tunc prima isparum erit recta Secunda autem erit altera si sola remaneat ad ultimam longam refertur et imperficit eam Et nota quod tria tempora tam uno accentu quam duo prolata perfeccionem constituunt Similiter de breuibus et semibreuibus idem est Iudicium Item nota quod due semibreues pro recta bene quandoque ponuntur quarum prima minor dicitur eo quod est minor pars recte breuis Altera maior dicitur eo quod ipsa maior duas minores concludit Item pro recta breui tres semibreues quandoque ponuntur quarum quelibet minor semibreuis appellatur Item notandum est quod si due semibreues sequantur duas uel econuerso tunc inter ipsas tractulus qui diuisio modi appellatur ponatur Preterea sunt quedam figure simplices Illud idem significantes quod predicte eisdem nominibus cum addicione huius quod est plica nominata Plica autem est nota diuisionis eiusdem soni in graui et accuto Plicarum Alia longa alia breuis Alia semibreuis Item plicarum Alia ascendens Alia descendens. plica longa ascendens est quadrangularis figura solum tractum gerens ascendentem a parte dextra ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 14741, f.7v,1] [ANOMENS 01GF]

uel magis proprie gerens duas ascendentes quarum pars dextra longior est sinistra ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 14741, f.7v,2] [ANOMENS 01GF]

Plica longa descendens similiter duos tractulos habens descendentes dexter est longior sinistro ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 14741, f.7v,3] [ANOMENS 01GF]

Plica breuis ascendens duos tractus habet ascendentes sinistrum autem longior est ut hic [Bcssnpsdx on staff2] plica breuis descendens similiter duos tractus habet descendens sinistrum longior est dextro ut hic [Bcdsnpddx on staff2] de plica semibreui nichil ad presens intendimus dicere cum in simplicibus non possit reperiri ymmo in ligaturis ut postea apparebit Item nota istas plicas similem habere potestatem in ordine et ualore regulari Ligatura est coniunccio figurarum simplicium per tractus debitos ordinata Ligaturarum Alia ascendens alia descendens Ascendens est Illa cuius secundus punctus Alcior est primo descendens cuius est inferior illo Item ligaturarum Alia cum proprietate Alia sine proprietate Alia cum opposita proprietate et hoc a parte principii ligature Omnis enim ligatura ascendens non habens tamen in primo puncto sine proprietate dicitur et est prima breuis ut hic [Lig2art,Lig3ad,Lig2a on staff2] Ligatura tractum habens descendendo a parte sinistra cum proprietate dicitur ut hic et est similiter prima breuis [Lig2cdsnd,Lig2cdsnod on staff2] Omnis ligatura Ascendens habens tractum in primo puncto descendentem in parte dextra cum proprietate dicitur et est prima longa ut hic [Lig2acddx,Lig3Lad on staff2] Omnis ligatura descendens non habens tractum in primo puncto sine proprietate dicitur et est prima longa ut hic [Lig3dd,Lig3oda on staff2] Omnis ligatura tam ascendens quam descendens tractum gerens in primo puncto ascendentem A parte sinistra cum opposita proprietate dicitur Omnis autem opposita proprietas est signum semibreuitatis secunda diuisio autem quia sola semibreuis in ligaturis per se stare non potest Omnis uero medie notule dicuntur breues nisi per oppositam proprietatem semibreuiantur ut hic [Lig3cssnaa,Lig3cssndd on staff2] Omnis ligatura habens ultimum punctum directe siue penultimo supra penultimum ut hic [Lig2cdsnd,Lig3cssndd,Lig3ad on staff2] sub penultimo ut hic [Lig2art,Lig2a,Lig2art on staff2] Imperfecta redduntur singula ascendendo secundus modis primo si ultimus punctus indirecte situetur supra penultimum et hoc sine plica ut hic [f.8r] [Lig2a,Lig4aoda on staff2] secundo modo si duo ultima puncta ligature trahentur in obliquo et hoc tam ascendendo quam in descendendo in ascendendo ut hic [Lig2oacsdx,Lig3cssndoacsdx on staff2] In descendendo ut hic [Lig4cdsnodaod on staff2] in descendendo tamen talis imperfeccio Aliqua non inuenitur in usu nec est neccessaria nisi quando breuem plicari oportet et nullam in ligaturis longam percipi et imperfici eodem modo quo et in simplicibus fuit dictum Breuis autem similiter alterari potest Preterea notandum est quod omnis ligatura tam ascendendo quam descendendo perfecta quam imperfecta plicabilis est Apte finis plicata enim ligatura perfecta non dicitur scilicet ascendendo ut hic [Lig2cdsndcsdx,Lig3ad on staff2] descendendo ut hic [Lig2cdsnd,Lig2cdsnd on staff2] plicata autem ligatura imperfecta dicitur scilicet ascendendum ut hic [Lig2acsdx on staff2] descendendo ut hic [Lig3cdsndod,Lig2cdsnod on staff2] Et nota ubicumque plicatur ligatura imperfecta est neccessaria obliquitas si in ligatura descendens ad hoc ut ultima breuietur quoniam si recta plicaretur per plicam perficeretur ut hic [Lig2cdsnd,Lig2cdsnd on staff2; Lig2cdsnd on staff3] dicto de signis que uocem rectam signant nunc dictum est de figuris que uocem amissam reputant que pause communiter appellantur Pausacionum sex sunt species longa perfecta longa imperfecta sub qua comprehenditur altera breuis eo quod eandem mensuram reputant breuis recta semibreuis maior et minor et finis punctorum Iste pause sex sex tractibus subtilibus designantur qui et pause appellantur. [nota in marg.] prima que pausa perfecta dicitur quatuor tangens lineas tria spacia comprehendit eo quod tribus temporibus mensuratur imperfecta uero tres lineas tangit duo spacia comprehendens eadem recte breuis unum semibreuis duas partes unius spacii minor uero terciam partem tantum tangit finis punctorum omnes lineas attingens quatuor spacia comprehendit

Quod autem possit tempus diuidi in quaslibet partes [[equales eiusdem proporcionis]] equales patet ex hiis Omne continentem diuisibile in quaslibet partes eiusdem proporcionis sicut in duos uel tres uel quatuor et cetera tempus est de commune continuorum ergo potest diuidi in quaslibet partes equales. fiet igitur cantus ex secunda tercia quarta quinta sexta septima octaua nona semibreuibus equalibus eiusdem figure non est autem bene possibile uoci ultimus pertranssire Canitur ex tribus equalibus et duobus 2 et tria [[finit]] sunt 5. bis duo 4. bis tria sunt 6 quatuor et 3 sunt 7 bis 4. 8 ter tria sunt 9. hec omnia sunt equalia

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 14741, f.8r; text: Ista tabula cum figuris prioribus ordinetur, 1, 2, 3, 4, 5, Multiplex, superparticularis, superparciens, Multiplex superparticularis, Multiplex superparciens, fundamentum, tripla, dupla, sesquitercia, sesquialtera, supertriparciens, superbisparciens, 2 sesquidupla, 3 sesquitercia, 2 superparciens, 3 superparciens, conclusionis, 36, 34, 16, 18, 21, 30, 40, 32, 45, 12, 72, 48, 31, 42, 60, 80, 64, 90, 24, 96, 54, 63, 120, 125, 144, 84, 160 [166 ante corr.], 126, 180, Tabula figurarum primo dictarum et nomina earumdem, 81, 27, 9, 6, longissima, longior, longa, perfecta, imperfecta, breuis, breuior, breuissima, parua, minor, minima, primus gradus, idem, secundus gradus, tercius gradus, quartus gradus] [ANOMENS 01GF]