Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part   

Actions

Back to top

[279] Capitulum LXI.

[De litteris vel signis monocordi.]

Dicunt musice doctores monocordi gammatis vel quinque partes esse principales; quia vel est de litteris que signa vocantur, vel de vocibus vel de paritate et imparitate, seu lineis et spaciis, vel de proprietatibus, vel de vocum inter se mutationibus, primo de parte prima. Pro secundo dico Boetium et antiquos quindecim tamen monocordi distinctas posuisse litteras. Ille autem illis sufficerunt tum propter penthadecacordum, tum propter bis dyapason quam consonantiam reputaverunt maximam; tum etiam quia complentur in illis octo dyapason species et legitimi modorum octo cursus. Nondum enim [Gamma] grecum fuit illis additum nec b quod molle vocatur vel synemenon. Sed, sicut ait quidam doctor, moderni subtilius atque sagacius inspicientes juxta Priscianum qui dicit quanto juniores, tanto perspicatiores, viderunt XV litteras non sufficere ad quamlibet melodiam exprimendam, plures litteras posuere. Dominus Guido, quem post Boetium in hac arte plurimum valuisse fatemur, XXI in musica sua posuit litteras, ne jam in cantu et modis ullus subrepere possit defectus. Ipse enim septem distinctis usus est litteris propter septem vocum discrimina; pluries tamen sub aliqua figurali distinctione repetitis. Quibus ad partem gravem [Gamma] grecam litteram, que gamma vocatur, proposuit, ne G latina bis inter graves litteras poneretur, et propter causas alias supertactas. Adhuc illis [280] duobus in locis b molle vel rotundum cum quadrato [sqb] disposuit, a quo distinguntur in figurali forma in voce vel sono. Quia illud fa alterum mi sonat, distantque ab invicem per majus semitonium. Adhuc in proprietate distinguntur quia unum cantatur per b molle, reliquum per [sqb] quadratum.

Insuper moderniores ad partem acutam unam addiderunt litteram, id est e, ut septem compleretur solfationes, et propter causas alias tactas supra; sicque in universo nunc sunt XXII littere, sic secundum Guidonem figurate: [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, [sqb], c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd, ee. Est autem advertendum quod libet repetere litteras ut: A, a, aa, et b, B, [sqb]; sic de aliis, quamquam in voce et nominibus sint similes, in multis tamen distinguntur. Primo quia distinctas habent figurationes. Cum enim voces octave dyapason consonantes et conveniant propter bonam concordiam et distinguantur propter suam inequalitatem ad designandum hoc, una littera cum octava sua et convenit et distinguitur ut [Gamma] grecum a G capitali; A capitale ab a minuto; a minutum ab aa geminato. Similiter B capitale ab [sqb] quadrato, et illud a [sqb][sqb] duplicato; et idem de ceteris intelligatur litteris. Secundo distinguntur tacte littere a diversorum nominibus; nam quatuor prime littere latine graves dicuntur, a tetracordo finalium nuncupantur. Quatuor vero sequentes scilicet a, [sqb], c, d, dicuntur superiores, tres sequentes una cum d dicuntur acute, id est: d, e, f, g, et quatuor sequentes scilicet aa, [sqb][sqb], cc, dd, superacute nominantur. Tertio brevius a modernioribus, qui parum locuntur de tetracordis, in tres partes distinguntur; vocant enim octo priores graves, id est: [Gamma], A, B, C, D, E, F, G. Octo vero sequaces, que intermedie sunt, vocant acutas, scilicet: a, b, [sqb], c, d, e, f, g. Ceteris vero sex vocant superacutas, id est: aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd, ee. Quarte distinguntur esse in regula vel loco impari et esse in spatio vel loco pari, et ne capitulum speciale de hoc facere oporteat, videamus hic quis sit imparitas et paritas, regula atque spacium.

Dico igitur quod se habent linea et spatium sicut imparitas et paritas et e converso; esse enim in linea est esse in loco impari, esse in spatio in loco pari. Prime igitur littere, id est [Gamma] competit imparitas et esse in regula vel linea, similiter et tertia que est B et quinte que est D sic de consimilibus. Sed secunde littere que est A, quarte que est C et sexte E sic de consimilibus, competit paritas. Unde tales dicuntur esse in spatio, similiter et voces illis juncte litteris de quibus infra dicetur. Sunt igitur naturalis ordo numerorum habet ut post imparem immediate sequatur numerus par, sic et in tactis observatur litteris in cantuum libris. Advertendum tamen quod tacte littere in artificiali instrumento ipsius monocordi perfectius designant gradus et passus vocum consonantias facientium et proportionem ipsarum quam in manuum juncturis, et quam in gutturis arteriis, id est in voce humana. Ibi enim ostendi non poterat perfecte vocum proportionalis distantia que viciniores sint et que remotiores; sed in monocordi regulari divisione de qua supradictum est, servatur vocum proportionalis distantia. Patet enim ibi quod voces graves, inter quas est tonus remotiores sunt ad invicem quam acute inter quas similiter est tonus, ut A gravis a B gravi quam a acuta ab acuta [sqb], et he quam superacute. Adhuc suo modo remotiores sunt ille que toni dicunt distantiam quam que semitonii, et que semidytoni quam que toni, sic de ceteris. Que enim in majori consistunt proportione ceteris paribus, majorem habent inter se distantiam. Figurationes autem litterarum monocordi Guidonicas prius tactas pauci modernorum nec observant, vel propter scribendi difficultatem, vel quia satis ex quam ex illis distinctis figurationibus ille repetite littere distinguntur, et sex superacutas [281] figurando non geminant, nec graves grossiores faciunt quam acutas figuras, et ipsius [Gamma] grece pauci nunc utuntur pro qua G tale ponunt quoddam capitale.

Capitulum LXII.

De vocibus monocordi, de ipsarum nominibus, et de numero ac dispositione earumdem.

Visum est de litteris vel signis monocordi, de vocibus prosequamur de quibus multiplex occurrit consideratio, una quantum ad ipsarum simplicitatem, ut per se sumuntur et divisim, alia quantum ad ipsarum in cantu debitam representationem. Circa considerationem primam videbitur de vocum nominibus, de numero ipsarum et suffitientia et comparatione earum ad monocordi litteras prius tactas. Sunt igitur sex voces quibus utuntur in cantu, que ab aliquibus sillabe nominatur, quia sillabis et non solis litteris exprimuntur. He quidem diverse sunt apud diversos, sicut quidam dicunt, et ego puto me Parisius a quodam audivisse sex vocum hec nomina: pro, to, do, no, ni, a. Sed Gallici, Angli, Alamanni has sic vocant: ut, re, mi, fa, sol, la. Sumpte sunt autem, ut aiunt, tacte voces vel sillabe ex clausulis primi versus hymni de sancto Johanne-Baptista compositi a Paulo Longobardorum, hystoriographo, qui sic incipit: Ut queant laxis, et hoc sic patet: Ut queant laxis, ecce per principium illius clausule habemus primam vocem que est ut; Resonare fibris, et hic ex principio clausule secunde vocem habemus secundam que est re; Mira gestorum, ecce habemus tertiam vocem mi; Famuli tuorum, ecce fa; Solve polluti, ecce sol; Labii reatum, ecce la. Et ut tacte voces in hymno serventur, notatur ab aliquibus hymnus ille sic, et forte sic ab inventore notabatur:

[CSII:281; text: Ut queant laxis. Resonare fibris. Mira gestorum. Famula tuorum. Solve polluti. Labii reatum. Sancte Johannes.] [JACSM6B 001GF]

Nunc autem communiter tactus hymnus cantatur aliter, et notantur tacte syllabe vel voces cum per se sumuntur vel divisim sine conjunctione unius cum alia ascendendo vel descendendo, vel sine ejusdem iteratione seu repercussione; tunc simplices dicuntur et simplicem reddunt sonum, cum dicitur ut per se re, vel mi; sic de ceteris; et tunc cum numerate non sint non composite, nullam faciunt consonantiam, nullum cantum proprie quantumcunque vociferando continentur, nisi interveniat ibi distinctio et repercussio et ut sic inter illas pauca patet diversitas. Sed cum una jungitur alteri ascendendo cum dicitur ut, re, vel e converso descendendo, vel aliqua repercutitur cum dicitur re, re, statim sit consonantia hec vel illa secundum varias et distinctas conjunctiones, de quibus multa dicta sunt superius. Conveniunt autem tacte voces cum monocordi signis vel litteris de quibus dictum est, quia tam hec quam ille voces dicuntur. Sed in multis ab illis distinguuntur, quia ille littere he sunt syllabe. Illis antiqui suos notabant cantus sicque voces illis erant et note, voces vel soni cum naturaliter ab ore proferebantur note propter cantus per illas in libris sic figuratis ad placitum musicorum. Sed syllabis illis pro notis non utimur, quin potius illas figuris quibusdam, quas notas cantuum vocamus, figuramus de quibus infra videbitur. Item tacte syllabe cum tactis junguntur litteris, sicut ut cum gamma et dicitur gamma ut; cum A et dicitur A re; sic de ceteris. Idem autem cum se ipso non componitur. Item distincte littere [282] simul in eadem simplici clave non junguntur. Sed vocum illarum quandoque due simul cum eadem junguntur littera sicut in C fa et ut; D in D sol et re, sic de aliis, et quandoque tres ut patebit infra. Item distinguuntur in numero, quia septem sunt littere; sex vero voces; et voces he pluries in gammate repetuntur quam littere. Quare autem plures sint littere quam voces queri potest. Cum enim sex tacte voces in sex primis contineantur litteris, id est in: [Gamma] ut, A re, B mi, C fa, D sol, E la, videntur cetere due scilicet F et G superflue. Ad hoc sic quidam respondent: Verum est, ut aiunt, quod sex tacte voces in tactis sex litteris continentur, sed quia litterarum illarum paucitas ad omnem consonantiarum expressionem non sufficit, etiam nec ad dyapason G latina in octava clave locata est, que ad [Gamma] grecam dyapason contineat. Sed F septimo loco posita est ne non gradatim ab E in G ascensus fieret vel descensus. Aliter de numero litterarum dici potest: secundum enim quod visum est supra, quatuor non sufficerunt quia in quintis non jacet tam perfecta concordia, sicut in octavis. Etiam non sufficerunt quinque, non sex, quia nec in sextis, nec in septimis consistit perfecta melodia; sed sistendendum fuit in septem propter causas supradictas. Quare scilicet septem tantum sunt monocordi vocum discrimina, que septem tactis distinguuntur litteris. Sed quare tantum sex sint voces illeque dicte sunt, non facile potest demonstrari. Potest tamen ad hoc talis assignari ratio: dyatessaron, secundum Boetium et antiquos, est prima et minima consonantia; est in ceteris omnibus perfecte concordie consonantiis inclusa et per consequens in ceteris omnibus dyatessaron cantatur. Constat autem dyatessaron in genere dyatonico, ex duobus tonis et ex minori semitonio, sicque requirit voces quatuor et intervalla tria. Aut igitur semitonium extremam aliquam tenet partem, aut mediam. Si extremam aut acutam, et duo toni gravem et sic habemus has quatuor priores voces, id est, ut, re mi, fa. Nam inter ut et re tonus est, similiter inter re et mi, et inter mi et fa semitonium; aut tenet se in tonorum medio, et sic requiritur quinte vocis que est sol ad priores additio; quia quatuor precedentes hic explere non valebant, sed he re, mi, fa, sol, la. Nam hic inter re et mi est tonus, inter mi et fa semitonium, inter fa et sol tonus. Aut semitonium se tenet ad gravem partem et duo toni ad acutam. Ad hoc autem exprimendum non sufficiunt voces priores; sed requiritur sexte vocis, que est la, cum prioribus adjunctio ut habeantur he voces mi, fa, sol, la. Hic enim inter primam vel gravissimam et secundam est semitonium, inter secundam et tertiam tonus, similiter et inter illam et quartam; et quia pluribus modis variari non possunt dyatessaron quatuor voces, duos tonos cum semitonio continentes, oportuit ut essent sex tacte voces non plures non pauciores, sicut in figura patet hic posita:

[CSII:282; text: Tonus, Semitonium, la, sol, fa, mi re, ut, Dyatessaron] [JACSM6B 001GF]

Tacta sex vocum sufficientia sumpta est secundum tres ipsius dyatessaron species de quibus supra satis actum est. Imposuerunt autem musici doctores tactis sex vocibus nomina prius dicta [283] sic: cum semitonium duas habeat voces, unam gravem, aliam acutam, gravem vocaverunt mi acutam fa; et cum tacta gravis semitonii vox sub se duos contineat tonos similiter et duas voces, eamque immediate sibi subest a qua distat solo tono, dixerunt re; illam vero que mediate a qua distat duobus tonis et que est gravissima inter sex vocaverunt ut. Item cum acuta semitonii vox supra se duos habeat tonos et voces duas proximam sol dixerunt; mediatam vero a duobus distat et que est ultima et acutissima inter sex la nuncupaverunt; quia igitur quelibet vox cujuscunque cantus in gravi dyatonico est gravis vel acuta semitonii uno solo tono vel duobus distat a gravi semitonii voce, et similiter uno tono vel duobus ab acuta erunt sex voces, non plures non pauciores, quamvis repetite pluries. Utrum autem Boetius et sui predecessores his sex usi fuerint vocibus, dubium videtur cum monocordum inceperit a proslambanomenos que est A. Secundum non sic, quia re gravior erat inter voces; nec Boetius unquam loqui videtur de nominibus et numero vocum illarum. Fuerunt autem qui dixerunt in principio cum tactarum sex vocum reperta fuerunt nomina, illas aliter quam nunc esse dispositas et distinctas, quia pro tunc, non inter mi et fa semitonii distantia, sed pro tunc duobus tantum ascendebant tonis dicendo: ut, re, mi; mi, re, ut. Et consimiliter ascendebant vel descendebant in aliis tribus vocibus dicendo: fa, sol, la; la, sol, fa. In unisono ut ponentes cum fa; re cum sol; mi cum la. Sicque non erat tunc inter ut et fa dyatessaron, sed equales erant et unisonantes. Similiter re et sol, et mi cum la. Sed quia tunc in vocibus illis semitonium non includebatur, modicumque per illas ascendebatur vel descendebatur, quia per duos tantum tonos etiam nec ad primam perfectam attingebant consonantiam que est dyatessaron et tres illarum superfluere videbantur, hec musici considerantes tres illarum, id est: fa, sol, la, super tres alias que sunt ut, re, mi, posuerunt; atque inter fa et mi semitonii statuerunt distantiam. Sicque factum est ut inter extremas illas voces que sunt ut et la, quatuor contineantur toni cum semitonio recte mediante inter tonos illos. Duos enim habet sub se partem gravem, et duos supra se ad acutam; et cum ex speciebus dyatessaron illarum sex vocum sumpta sit sufficientia in ipsarum dispositione multum regnat hec consonantia; nam semitonium ibi sic disponatur ut ab quamlibet vocum illarum extremarum contineat, ut puta ad gravissimam et ad acutissimam; et in hoc habentur due dyatessaron extreme species. Adhuc inter secundam a gravissima que est re et secundam ab acutissima que est sol, media dyatessaron species continetur; sicut igitur numerus perfectus qui est senarius ex tribus suis surgit et integriter partibus. Ut enim ibi sit superfluum vel diminutum, sic et ille sex voces ex tribus sic surgunt et integrantur dyatessaron speciebus. Ut quantum ad hoc nihil appareat, nihil diminutum, nihil superfluum. Si etiam aspicere volumus ad alias consonantias inter sex illas voces inclusas, ille preter dyatessaron in numero sunt senario, ut semitonium, tonus, semidytonus, dytonus, dyapente, tonus cum dyapente; sicque cum illis computando dyatessaron septem sunt; numerum autem septenarium multum commendat Macrobius exponendo sumnum Scipionis. Apparet autem inter voces illas sex magistralis et rationalis valde dispositio; non enim convenientius, non melius insuper, nec aliter disponi potuerunt quam disposite sunt, si tres tacte dyatessaron species expresse debuerunt ibi reperiri. Nam si ibi semitonium ab aliqua parte poneretur, extremam gravem scilicet vel acutam quatuor continui toni ad aliam partem se tenerent. Hoc autem monocordi dispositio non patitur, ut quatuor ibi toni continuentur. Nec in genere dyatonico, nec in cromatico, nec in enenarmonio, etiam tunc [284] sola species haberetur ibi dyatessaron. Item non decuit ut ille sex voces unicum sumerent vel terminum a semitonio, cum imperfectam vocum dicat distantiam, et directe ad regularem non pertineat monocordi divisionem, quia in superpartiente fundatur proportione; sed potius a tono qui oppositas habet conditiones. Item non debuit semitonium immediate poni post primum tonum vel ante penultimum, quia tunc ad reliquam partem tres essent toni continui, haberenturque ibi due tantum dyatessaron species expresse; alia et sequeretur inconvenientia que non tango, ex his patere potest quare inter illas se voces pluries tonus contineatur quam semitonium. Hec nunc de numero vocum de ipsarum sufficientia et earumdem rationabili dispositione dicta sufficiant; de ipsarum prosequamur conjunctionibus.

Capitulum LXIII.

De vocum conjunctione cum signis monocordi vel litteris.

Multiplex est vocum conjunctio, una cum monocordi prius tactis litteris vel signis, alia inter se; et hoc vel est cum distincte voces inter se inequalitate conjunguntur sive in unisono sicut sit in gammate, cum due voces vel tres cum una monocordi ponuntur littera ut in C gravi, fa et ut, in G gravi sol, re et ut. Alia est cum distincte voces et inequales invicem sociantur quarum scilicet una gravior est reliqua prout inter se tonum constituunt, semitonium, semyditonum; sic de ceteris consonantiis de quibus supra dictum est. Et de vocum conjunctione cum litteris nunc dicemus, sive vox una sive plures cum una junguntur littera; dico igitur quod tacte voces cum signis vel litteris monocordi conjunguntur sicut cum aliquibus, una tantum sicut in [Gamma], A, B, gravibus est in ee superacuta. Nam cum [Gamma] prima vox jungitur que est ut et dicitur gamma ut; cum A igitur secunda vox que est re dicitur A re; cum B vox tertia sola que est mi dicitur b mi; cum ee vero ultima littera vox extrema jungitur que est la et dicitur E la. Decem autem sunt littere quarum quelibet duas recipit voces, ut C gravis fa et ut, et dicitur C fa, ut; et ibi incipit plurium vocum cum una littera conjunctio. Hoc quare fiat, dicetur infra. Item D gravis recipit sol, b acuta recipit fa et mi, non sub eadem figuratione, quia voces ille non sunt equales, sicut in aliis, unde recipit fa, sub forma b mollis vel rotunda et dicitur b fa; recipit mi sub forma [sqb] quadrata et dicitur [sqb] mi; acuta et duas voces recipit easdem sicut E gravis; similiter f acuta, sicut F gravis. Item [sqb][sqb] superacuta consimiliter sub distinctis figurationibus duas recipit voces consimiles, sicut b acuta. Item cc et dd superacute consimiles duas habent voces sicut C et D graves.

Dico ulterius quod sex sunt littere quarum quelibet tres habent voces scilicet G gravis et g acuta; harum quelibet tres habent consimiles voces que sunt sol, re, ut; propterea tam hec quam illa dicitur G sol re ut. Item A acuta et aa superacuta tres consimiles habent voces, id est la, mi, re, et dicitur quelibet A la mi re. Item C acuta tres habet voces, que sunt sol, fa, ut. Unde dicitur C sol fa ut. Similiter d acuta tres habet voces que sunt la, sol, re. Ideo dicitur D la sol re. Patet igitur vocum cum litteris conjunctio; in monocordo enim gammate vel manus articulis non solum littere, non solum ponuntur voces, sed tam littere quam voces simul juncte. Dicit enim quedam gloza super Boetium ubi loquitur Boetius de litteris vocibus vel notis monocordi; ponit, inquit, Boetius litteras grecas geminas unam ad designandum sonum ipsarum. Quod Guido considerans in sua musica, sequens Grecos, gamma posuit ad designandam primam cordam, ut. Vero ad designandum sonum ipsius, eodem modo A ponitur pro secunda corda, re pro voce ejus, sic [285] de ceteris. In hujus modi autem vocum cum litteris conjunctionem gammatis consistit expositio de qua nunc amplius loquimur, ut appareat que voces invicem cum tactis litteris vel signis monocordi sint conjungibiles et que minime. Gamma est conveniens ordinatioque vocum cum monocordi litteris vel signis et inter se conjunctio. Conveniens dicitur, quia non quelibet vox cum qualibet jungibilis est ibidem. Nunquam enim sibi sub eadem littera vox ad sibi tertiam conjungitur, quia non ponitur ut com mi, non re cum fa, non mi cum sol, non fa cum la.

Quare autem sub una littera vox ad sibi tertiam non jungatur, multiplex reddi potest ratio; una quia vox ad sibi tertiam facit vel semidytonum, vel dytonum; he autem consonantie cum in proportionibus fundentur superpartientibus, non pertinent directe ad regularem monocordi divisionem; unde ab antiquis non consonantie, sed consonantiarum partes dicte sunt. Alia ratio, que potior est, videtur quia ad hoc plures voces simul sub una junguntur littera et in unisono, ut una propter ascensum vel descensum faciendum mutari possit in aliam. Ille igitur voces simul non sunt cum tactis litteris jungibiles, quarum ascensus vel descensus immediate repugnat ad invicem. Sic autem est de ceteris vocibus; nam ab ut ascensus fit per tonum et tonum, a mi, per semitonium et tonum. Item si mi et ut simul jungerentur, possetque fieri vera unius in alteram mutatio, tetrationus in dispositione gammatis sine aliqua falsa musica vel mutatione posset reperiri. Nam sub mi descensus fit per duos tonos et supra ut per duos tonos fit intensio. Item a re descensus fit per tonum; a fa vero que sibi tertia est, per semitonium. Item a mi ascensus immediatus fit per semitonium; a sol sibi tertia per tonum. Item fa immediate semitonio deponitur, sed la sibi tertia tono. Item ut et la, que sunt voces extreme, nunquam simul cum aliqua monocordi junguntur littera, propter tactas causas, quia tonus cum dyapente non pertinet directe ad monocrodi divisionem. Ab hoc etiam sequeretur ut quatuor tono continui sine falsa musica reperire possint in gammate. Item habent conditiones oppositas quia ipsi, ut sic convenit elevari quod non deponi nisi in aliam mutetur vocem, sed ipsi la sic in est deponi, quod nequaquam intendi nisi in aliam vocem mutetur. Sed jungitur vox cum sibi proxima vel immediata, si distat ab illa per tonum sicut ut cum re, et re cum mi, et fa cum sol, similiter sol cum la. Hoc autem fit quando tonus directe pertinet ad regularem monocordi partitionem, vel potius propter cantum per b molle quem immediate sequitur cantus per [sqb] quadratum. Ordinantur enim secundum ordinem primarum vel radicalium vocum solfationis illarum; sic igitur patet que voces simul et cum quibus jungantur, vel non jungantur litteris; ipsarum et conjunctarum ordo; et quod contra tactas vocum inter se et cum litteris conjunctiones agit voces ponendo; ubi ponende non sunt et simul jungendo inconjungibiles, regularem gammatis vocum corrumpit dispositionem et in cantu plano falsam committit musicam.

Advertendum est autem quod voces que eidem littere simul conjunguntur preterquam in b [sqb], etsi sint dissimiles, sunt tamen equales et unisonantes; alias inter illas non esset vero mutatio. Quod autem voces unisonantes eamdem et sub eadem figura requirant litteram, non sic voces ipsius dyapason, quia, secundum Guidonem, prout visum est, quelibet littera etsi aliqualiter cum sua octava conveniat, aliqualiter tamen in figura distinguitur. Quod etsi nec in nomine nec in figura distinguerentur. Due tamen sunt littere que duabus dyapason respondent vocibus, sola autem littera vocibus respondet unisoni. Quid per hoc datur intelligi, nisi quod voces unisonantes magis invicem uniuntur quam dyapasonantes, quia ille equales sunt, he inequales. Cum autem in gammatis [286] dispositione, ut ex dictis apparere potest. Prima et gravissima sex distinctarum vocum, que est ut septies contineatur cum vocibus sibi appendentibus; ut per consequens septem sint ibi solfationes, erunt in gammate XLII; voces septies enim sex vel septies sunt XLII. Sic igitur numerus vocum numerum superat litterarum. Hec autem ut magis sint manifesta, ea etiam que dicta de dispositione et conjunctione vocum cum litteris, sequens inspiciatur descriptio:

[CSII:286; text: Figuralis vocum cum litteris monocordi descriptio. Superacute. Acute. Graves. natura, durum, molle, ut. re. mi. fa. sol. la. [Gamma]. A. B. C. D. E. F. G. a. b. c. d. e. f. g. aa. b[sqb]. cc dd ee] [JACSM6B 002GF]

[287] In posita descriptione patet vocum litteris monocordi conjunctio, et que voces ibi simul conjungantur et cum quibus litteris; apparet etiam ibidem cum quibus litteris una tantum jungatur vox, cum quibus due, cum quibus tres; pate tibi numerus litterarum et numerus vocum que graves dicantur, que acute, que superacute, quot sint ibi solfationes. Adhuc patet ibi que voces per [sqb] naturam, que per b molle, ordo modorum illorum cantandi, et quotiens reperiantur ibidem. Item describuntur ibi voces et littere, dupliciter quia ascendendo a sinistris et descendendo a dextris. Sed quia hujus modi vocum et litterarum dispositio non solum denominatur a prima clave que est gamma ut, vocatur gammatis constitutio, dispositio vel ordinatio. Sed etiam dicitur manus vel palma, quia in manu vel palma juncturisque digitorum solent adiscere pueri suum gamma. Ideo tacta vocum et litterarum dispositio, hic in manu vel in palma describatur in modum qui sequitur.

Capitulum LXIV.

[De vocum proprietatibus vel modis cantandi.]

Dictum est de vocum cum litteris conjunctionibus, dicamus de vocum proprietatibus sive modis cantandi qui in dispositione gammatis, sicut jam tactum est, continentur. Proprietas autem, ut hic sumitur, nihil aliud est quam differentia. Differentiarum autem tres sunt species, id est [sqb] durum vel quadratum, natura et b molle. Est autem [sqb] durum tonus ante A grave, a acutum et aa superacutam; sed b molle est semitonium ante a acutum et aa superacutum. Natura vero dicitur cantus sumptus sine aliquo b. Est igitur regula quod omne ut in cipiens in G, cantatur per [sqb] durum vel quadratum; et ab aliquibus vocatur caudatum cum quinque vocibus illi annexis ad unam et eamdem pertinentibus solfationem. Omne ut ortum habens a C, cantatur per naturam cum vocibus illis solfationis; omne ut invicem sumens ab F, cantatur per b molle cum vocibus illi annexis. Cum igitur in gammate seu manu G ter reperiatur et in quolibet ut ponatur, reperietur ter in manu cantus per [sqb] durum; cantus vero per naturam bis, quia etsi C ter ibi habeatur, in superiori tamen quod dicitur superacutum ut non ponitur; nam cum sit status vocum et litterarum in E la, non posset illius ut ibi compleri solfatio. Vocat autem quidam bassam naturam cantum qui oritur a C gravi, altera vero naturam eum qui incipit in c acuto. Cantus vero per b molle vel rotundum bis in manu reperitur. Iste tres vocum proprietates vel differentie sunt tres cantandi modi qui convenienter sic ordinantur, ut ille ceteros procedat qui est per [sqb] durum, quasi ceteris quantum ad suum principium gravior et durior. Inde sequitur cantus per naturam quo quia sepius utimur, quia nobis naturalior sit, in medio ceterorum collocatur. Tertio disponitur cantus per b molle qui ob causas aliquas prius tactas ceteris additus est, nec decuit ut cantus hic, qui est per b molle, post A primam poneretur. Jam enim ceteros duos cantandi modos precederet quos merito tanquam illis posterior sequi debet et alia adhuc sequerentur inconvenientia prius tacta. Inventi sunt autem hi distincti modi cantandi ne, si esset unus et idem cantandi modus in totius gammatis dispositione, fastidium nobis generaret. Etiam non esset tunc ratio multiplicandi solfationes in gammate, non esset insuper ratio ponendi duas vel plures voces in eadem littera vel clave. Cum enim distincte voces eidem juncte littere, ut puta sol et re, ipsi D gravi a distinctis oriantur, non de cet ut per eumdem modum, sed potius per distinctum decantentur. Et similiter intelligendum est de distinctis vocibus litterarum aliarum. Adhuc si non essent distincti modi cantandi, [288] periret vocum mutatio, per quanto in vocum mutationibus semper cantandi variatur modus.

Item distinctio modorum cantandi causa est quare distincte voces cum eadem ponantur littera. Unde, quia non sunt nisi tres modi cantandi, non ponuntur ad plus nisi tres voces simul cum una littera. Si enim quatuor ponerentur, quatuor esse deberent cantandi modi, cum distincte voces in eadem littera nunquam per eumdem cantantur modum. Sufficiunt autem tres, quia si plures ponerentur, esset nimia confusio et multitudo in vocibus et mutationibus. Ex his patet illorum summa irrationabilis qui ponunt in gammate septem cantandi modos, ut cantum gamme, cantum proprium, cantum b mollis, cantum [sqb] duri, cantum secundi proprii, cantum secundi b mollis, cantum secundi [sqb] duri. Hi enim cantus licet nominibus sic distinguatur, ad tres tamen principiales prius dicte reducuntur. Nam sicut octave vocis additio est quasi prime vocis repetitio propter ipsam dyapason ut dicantur ex hoc esse septem discrimina vocum, sic rationabiliter factum est ut in octavis vocibus consimilis iteretur cantandi modus qui in primis fiat observatus. Ut sicut voces octave dyapason resonantes dicuntur consimiles, sic per consimilem decantentur modum; propterea sicut de gamma ut per [sqb] durum decantatur cum vocibus illius solfationis; similiter est ut de G gravi, que octava est a priori, distans per dyapason per eumdem decantatur modum cum vocibus sibi annexis, et eodem modo ut de G gravi, que octava est a priori g acuta, et per eamdem rationem ut de C gravi et de c acuta per eumdem modum decantantur, id est proprium cantum vel per naturam.

Consimiliter ut de F gravi et de f acuta per consimilem decantantur modum qui dicitur per b molle, alioquin etiam si essent septem distincti modi cantandi quare sub eadem littera non ponerentur septem voces in aliquibus clavibus. Sunt insuper quidam dicentes duos modos debere sufficere, eum scilicet qui est per [sqb] durum et eum qui est per b molle. Dicunt enim cantum per naturam esse superfluum et vanum, cum alii duo cantus naturales sint; sicque ponunt quod cantus per [sqb] durum oriatur tam in G quam in C, qui vero per b molle, in F; sed tacta positio non videtur rationabilis, primo quia nihil mutatur in se ipsum, sed secundum tactam opinionem hoc contingeret ut cum in C gravi fa mutaretur in ut, vel e contrario cum ille due voces per eumdem cantentur modum, scilicet per [sqb] durum, et similiter in D gravi sol in re vel e converso, et in E gravi la in mi, et e converso. Secundo quia tunc in nulla clave deberent tres poni voces, cum duo tantum sint modi cantandi et in aliquibus, ubi sunt due, una tantum quibus modus unus respondet cantandi. Tertio quia voces illius solfationis non possunt convenienter cantari per aliquod b nec durum nec molle, quibus in suo processu nullum occurrit b; tales sunt ille que ortum habent a C gravi vel acuto. Quarto quia duo cantus similes immediate disponerentur in gammate. Convenientius autem videretur si non essent nisi duo modi cantandi; quod alternatim unus post alium poneretur.

Hoc autem esset non modicum gammatis dispositionem corrumpere, quia ubi ponitur natura, poneretur b molle, et [sqb] durum ubi nunc b molle, si tot essent ut in gammatis dispositione quot sunt modi et in eisdem litteris, essetque b molle ter in manu, et [sqb] durum quater. Tres igitur sunt proprietates cantuum vel modi cantandi jam dicti, quorum unus a natura denominatur, non quia alii duo naturales sint, cum eisdem utantur vocibus eamdem inter se dispositionem habentibus sic et ille, sed quia continent tetracordum finalium, in naturalibus principalibus sepius et regularibus cantus finiuntur. Unde [289] dicunt aliqui quod cantus qui est sine aliquo b, naturalis dicitur, quia omnis cantus naturalis et regularis in ejus confinio principium habet et finem, et quidquid sit de principio de fine satis concorditer, hoc verum est. Hunc etiam modum cantandi vocant aliqui proprium cantum, quia tale nomen, ut dicunt, primo sibi fuit ab auctore impositum. Tacti modi cantandi proprietates dicuntur vel differentie, quia per illos voces simul posite et que a distinctis ita oriuntur, distinguuntur et differre dicuntur. Nam cum plures et distincte voces sub eadem posite littera sint equales et unisone, sicut la, mi et re, in a acuta omnes sicut in nominibus distinguuntur; sic et in alio aliquo. Et hoc est in tactis distinctis modis cantandi; cantatur enim ibi la per naturam secundum ut de C; mi per b mollem secundum ut de F; sed re per [sqb] durum secundum ut de G.

Et consimili modo intelligendum est de distinctis vocibus in aliis positis clavibus. Ex his etiam videri potest quare in tribus primis litteris et in ultima sunt sole voces, quare in quarta due, in quinta due, in sexta due, in septima due, in octava vero, que est G gravis, tres, et in nona tres; et sic de ceteris similiter, et octo vocum litteris assignatarum disponuntur ordines modorum illorum cantandi per quos cantantur voces ille.

Capitulum LXV.

De vocum inter se regularibus mutationibus.

In tractando de vocum regularibus mutationibus, primo quid sit mutatio videatur, demum qui et quot sunt modi mutationum, vel quot species, que voces invicem sint mutabiles et que non. Mutatio regularis, ut hic sumitur, est distinctorum vocum per diversos modos decantatarum equalium vel unisonantium ad ascendendum vel descendendum unius in alteram variatio. Mutatio regularis dicitur ad excludendam irregularitatem de qua postea dicetur. Distinctarum vocum dicitur, quia sola vox in se ipsam non mutatur, sicut nec idem in quantum idem in se ipsum vertitur. Et propterea in [Gamma], in A, in B, in ee, non est mutatio, cum ibi sint sole voces et solus cantandi modus. Sicut enim in mutationibus variantur voces, sic et modi cantandi; in motu siquidem est mutatio termini a quo scilicet et ad quem sunt distincti. Ponitur autem ibi equalium vel unisonantium ad excludendum voces inequales quarum scilicet una altior et gravior est reliqua; et hec est potior causa quare in b fa, [sqb] mi, non est mutatio, cum voces ille per semitonium majus distent ad invicem, ut sepe dictum est; et per hoc, quod dicitur vocum equalium vel unisonantium satis datur intelligi, quod voces inter quas est mutatio simul cum eadem ponitur littera, non repetita et aliter figurata sicut sit in vocibus ipsius b [sqb]. Non enim dicitur ibi b fa mi, sed repetitur ibi sub qualibet voce et sub alia figuratione littera illa; non sic autem sit in aliis clavibus in quibus voces, etsi in nominibus distincte sint, equales tamen sunt, unde non dicitur E la, E mi; sed E la mi, et sic de ceteris. Cum autem dicitur ad ascendendum vel descendendum, tangitur causa finalis mutationis; nam cum sex sint voces, si supra illas procedere volumus ascendendo vel sub illis descendendo, oportet unam in alteram variare. Cum enim in C fa ut, non possit quisquam per vocem, que est fa ultra vocem tertiam ascendere que est la, ut valeat ad quartam vel quintam procedere, oportet mutare fa de dicta clavi in ut ejusdem clavis vel littere. Quod si ab ut tacte clavis vult quis inferius descendere, oportet dictam vocem in fa variare que ejusdem clavis est. Prima tactarum mutationum est ad ascendendum cum dicitur fa ut, alia ad descendendum [290] cum e converso dicitur ut, fa; et eodem modo intelligendum est de mutationibus in aliis clavibus ubi plures voces sunt et equales; omnes enim sunt vel ad ascendendum, vel ad descendendum. Posset etiam dici quod nonnulla causa mutationis vocum est variatio tactorum contandi modorum; sed prior causa potior est. Species mutationis generaliter loquendo due sunt, quia omnis mutatio ad ascendendum sit vel ad descendendum. Alio modo specialius ponunt aliqui species octo mutationum quarum quatuor sunt ad ascendendum, quatuor ad descendendum, quia mutatur re in ut et e converso, mi in re et e converso, sol in fa et e converso, la in sol et e converso. Sed hi considerant mutationes tantum inter voces proximas et immediatas, inter quas esset tonus, si inequales essent, non inter quartas vel quintas inter quas dyatessaron est vel dyapente, si essent inequales.

Ad illas autem si inspiciamus, una cum predictis inveniemus XVIIJ mutationum species; novem ad ascendendum et novem ad descendendum. Et hoc tripliciter ostendi potest: primo a termino a quo incipit mutatio, id est a voce que in aliam mutatur; secundo a termino ad quem, id est a voce in quam fit mutatio; tertio ab utroque. Primum sic patet: in voce que est ut mutari potest re dicendo, ut, re; item sol dicendo ut, sol. He tres mutationes ex parte termini non distinguuntur cum ad eamdem terminent vocem; sed ex parte principiorum a quibus ille incipiunt mutationes, id est adversus vocibus que in eamdem variantur vocem. Item in re mutari possunt quatuor voces que sunt ut, mi, sol, la. Item in mi due voces possunt mutari, id est re et la; in fa, due scilicet ut et sol; in sol, quatuor id est ut, re, fa et la; in la, tres que sunt re, mi, sol. He mutationes a principio a quo distincte XVIII sunt, quia si ipsarum distinctio sumatur a termino ad quem totidem invenientur, et hoc sit patet: Si tres voces mutabiles sint in aliquam vocem, e converso vox illa mutabilis erit in illis tribus, ut vox que est ut mutabilis est in re, in fa, in sol. Et he mutationes in parte terminorum ad quem distinguuntur, sicut ille que sunt e converso ex parte principiorum a qua distincte sunt; et eodem modo intelligatur de aliis, id est de vocibus in quas mutari potest re que sunt quatuor, scilicet ut, mi, sol, la; et in quas mutari potest mi, id est re et la; in quas fa, id est in ut, in re, in fa, in la et in quas la, quia in re, in mi et in sol. Et hic etiam XVIII continentur vocum mutationes; et si has vellet quis a precedentibus distinguere, essent XXXVI mutationes.

Item tacte mutationes quasi simul ex parte utriusque terminum distingui possunt. Sic mutari potest ut in re, et e converso, dicendo ut re, re ut. In fa et e converso, in sol et e converso. Item re mutabilis est in mi et e converso, in sol et e converso, in la et e converso. Item mutari potest mi in la, et converso. Item variari potest fa in sol, et e converso. Item verti potest sol in la, et converso; et hic etiam XVIII reperiuntur mutationes. Si vero curiose velimus inspicere quotiens quelibet tactarum mutationum reperiatur in gammate, invenimus ibi LII mutationes. Nam mutatio ipsius ut in re, et e converso, in duobus reperitur locis, id est in G gravi et in g acuta, sic habemus quatuor mutationes. Item mutatio ipsius ut in fa et e converso, in quatuor locum habet litteris que sunt C tam gravis quam acuta; F tam gravis quam acuta, et sic jacent ibi mutationes octo. Item mutatio ipsius ut in sol et e converso, in tribus continetur litteris, quia in G tam gravi quam acuta, et in C acuta, et hic sex habentur mutationes, sic jam habemus XVIII mutationes. Item mutatio ipsius re in mi et e contrario, in duabus stat litteris que sunt a tam [291] acuta quam superacuta et LX quatuor sunt mutationes. Item variatio ipsius re in sol et e converso, quatuor habet loca, id est D in regula et d in spatio, et G in spatio et in regula, sic octo. Item mutatio ipsius re in la et e converso, reperitur in a tam acuta quam superacuta, et in d acuta, sic sunts ex. Item mutatio ipsius mi in la et e converso, locum habet in E tam gravi quam acuta et in a tam acuta quam superacuta. Item mutatio fa in sol et e converso reperitur in C tam acuta quam superacuta, adhuc mutatio ipsius sol in la locum habet d tam acuta quam superacuta.

He mutationes sumpte sunt LII, sic patet que mutationes sunt ad ascendendum, quantum ad extremas voces que sunt ut et la, et que ad descendendum. Patet etiam hoc de mediis vocibus in quantum mutantur in tactas extremas voces vel e converso, et ibi XII species tanguntur mutationum quarum sex ad descendendum et sex ad ascendendum. Et cum non sint nisi XVIII mutationum species, non restant nisi sex et ille competunt vocibus mediis ut inter se conferuntur. De illis autem tres sunt ad ascendendum ut ea qua mutatur sol in re, dicendo re, sol, et ea qua vertitur mi in re, dicendo mi, re; ea etiam qua convertitur sol in fa, dicendo sol, fa. Tres autem ille converso sunt ad descendendum ut ea qua vertitur re in mi, dicendo re, mi; ea que dicitur re, sol; et ea insuper qua mutatur fa in sol, dicendo fa, sol. Generaliter autem dici potest quod omnis mutatio que terminatur in vocem cui amplior competit ascensio quam illi que in illam mutatur ita quod si essent unius et ejusdem solfationis, altior esset illa vox que principium est quam illa que est terminus illius mutationis. Talis, inquam, mutatio fit ad ascendendum: hoc igitur modo mutatur in vocem que est ut, re, fa et sol. Item in re secundum istum modum mutantur mi, sol et la. Item in mi secundum hunc modum mutationis utitur la. Adhuc secundum tactum modum convertitur sol in la et la in sol. Hi sunt novem mutationum modi omnes ad ascendendum e convero dico quod omnis mutatio terminata in vocem cui major competit dispositio quam illa que inchoat illam. Talis, inquam, mutatio fit ad descendendum, convertitur ut in re, in fa et in sol. Item secundum tactum modum mutatur re in mi, in sol et in la. Item secundum predictum modum vertitur mi in la. Adhuc secundum modum pretactum variatur fa in sol et sol in la. In omnibus autem tactis mutationibus non solum vox in vocem, sed modus cantandi in alium convertitur modum. Et he quidem mutationes modo qui sequitur describuntur:

[292] Figura de mutationibus vocum.

[CSII:292; text: Cantus per [sqb] quadratum, Tonus, [sqb] quadratum, Semitonium, [sqb] natura. .[sqb]. natura. natura b molle. natura b .[sqb]. .b. .[sqb]. .b. [sqb] natura, Gamma, A, [sqb], C, D, E, F, G, A, .b. .[sqb]. dd, ee, Ut, Re, Mi, Fa Ut, Ut Fa, Sol Re, Re Sol, La Mi, Mi La, Sol Re Ut, Ut Sol, Sol Ut, Ut Re, Re Ut, La Re, Re La, Mi Re, Re Mi, Sol Fa, Fa Sol, La Sol, Sol La, La Mi Re, Fa Mi, Sol Fa Ut, La Sol Re, La Mi, Sol Fa, La Sol, La, Non est mutatio. Mutatio. Non est mutatio quia voces sunt equales. Non est mutatio quia voces non sunt equales. Non est mutatio quia hec est sola vox.] [JACSM6B 003GF]

[293] Capitulum LXVI.

[De vocum inter se mutationes irregularibus.]

Vocum irregularis mutatio tunc fieri dicitur, quando vox in vocem mutatur que illi secundum convenientem prius tactam vocum in gammate dispositionem minime sociatur, ut si vox mutetur in sibi tertiam scilicet ut in mi vel e converso; re in fa et e converso; mi in sol vel e converso; fa in la vel in converso; ut in la et e converso. Et generaliter loquendo irregularis mutatio et quocienscunque vox alicujus clavis mutatur in vocem alterius clavis sibi non conjunctam secundum prius tactas vocum gammatis conjunctiones ut, si, fa, de C gravi mutetur in quamcumque aliam vocem quam in ut vel e converso, vel re de D gravi in aliam quamcunque quam in sol et sic de aliis. Sunt enim quedam voces que in prius tacta regulari vocum gammatis dispositione simul nunquam componuntur in unisono et cum eadem littera, ut voces tertie, voces sexte et fa cum mi; et de illis generaliter verum est quod nunquam una illarum irregulariter mutatur in aliam. Alie sunt voces secunde que alicubi simul sociantur, sed raro sicut ut cum re; in locis duobus, id est in G gravi et acuto re cum mi; in tribus scilicet in a acuto et superacuto et in d acuto fa cum sol; in duobus id est in c acuto et superacuto; sol cum la in duobus, quia in d acuta et superacuta non est vis si tacta litterarum nomina nunc in neutro, nunc in femineo ponantur genere. Sic enim illis utentur actores, ut per respectum ad nomen elementi neutra sint ad nomen littere feminina. Tacte voces ubi invicem conjunguntur, regulariter inter se mutabiles sunt, non alibi. Hec igitur invicem se consecuntur ut ubi est irregularis vocum, ibi irregularis est vocum conjunctio. Vocatur autem irregularis mutatio falsa mutatio, propterea quia vox mutatur in vocem que sibi non vere, sed false conjunguntur; vocatur et falsa musica, quia vadit contra regularem vocum in gammate dispositione. Ex his patet quod descendens a mi de b, [sqb], per tonum et semitonium falsam committit musicam, quia oportet tunc ut cum mi in unisono jungatur, sol mutetur, quia mi in sol dicendo mi, sol, fa, mi. Hoc autem faciunt quidam cantores in mediatione toni quarti a mi de b, [sqb], per tonum et semitonium descendentes. Similiter falsam committunt musicam, quia a la de e acuta descendunt per tonum et semitonium, quia oportet ut cum dicta la ponant sol, ut, fiat descensus per tonum cum semitonio que est inter sol, mi, vel sol, fa, mi; non inter la, fa, vel la, sol, fa. Tactam falsam musicam incurrunt quidam cantores in finali mediatione toni septimi in simplicibus psalmis, ut tangetur infra; et qui tactis irregularibus utuntur mutationibus, cantu falso utuntur. Dicunt autem aliqui mutationem irregularem esse, cum est processus supra vel infra immediatus ad sextam septimam vel octavam vocem. Ad sextam ut in "Seculorum" tertii toni finis antiphonarum ejus toni quantum ad ascensum et quantum ad descensum in prosa illa: "Veni Sancte Spiritus", ubi dicitur:

[CSII:293,1; text: Celitus lucis tue.] [JACSM6B 004GF]

ad septimam, nota in eadem prosa ubi dicitur:

[CSII:293,2; text: Innoxium lava.] [JACSM6B 004GF]

[294] ad octavam, in tacta prosa, ibi:

[CSII:294; text: Solatium o lux beatissima.] [JACSM6B 004GF]

Sed illi improprie sumunt mutationem, cum mutatio sit vocum equalium vel unisonantium unius in aliarum variatio. Non feci autem mentionem de processu ad nonam vel decimam vocem immediate, quia in cantu plano ecclesie nullus ultra dyapason ascendere debet immediate vel descendere. Etiam, secundum Guidonem, non sunt nisi sex vocum conjunctiones, quarum ultima est ad quintam per dyapente. Sed cum duplex sit musica plana et mensurabilis, irregularis vel falsa mutatio vaditur contra planam musicam quia musica plana tali mutatione et cantu qui ad aliam sequitur, non utitur, cum obviet regulari dispositione monocordi quam observare nititur. Sed tacta irregularis mutatio non sic vadit contra musicam mensurabilem que respicit plures voces simul prolatas et aliquam concordiam inter se habentes, ut si quis a mi de b, [sqb] supra vult habere vocem dyapente resonantem, oportet ut tacta falsa utatur mutatione ponendo mi cum vocibus ipsius f acute, et ibi cantando quasi per [sqb] durum, et mutando semitonium in tonum; quia voces ipsius f acute que sunt fa et ut, per semitritonum distant a mi de b, [sqb]. Superat autem dyapente semitonium, quantum tonus superat minus semitonium, id est in semitonio majori, et consimiliter est in aliquibus aliis ipsius gammatis locis. Ut ergo possit ubique haberi dyapente de quinta ad quintam sub vel supra, expedit tactas facere mutationes. Ille igitur etsi dicantur false, quantum ad planam musicam, non tamen quantum ad musicam mensurabilem. Ideo in aliquibus instrumentis, ut in organis quasi ubique tonus dividitur in duo semitonia inequalia, ut plures ibi fieri possunt concordie.

Capitulum LXVII.

[De vocum inequalium conjunctione in quodam generali.]

Supradictum est de vocum conjunctionibus cum monocordi litteris et inter se prout due vel tres simul conjunguntur in equalitate et unisonantia. Nunc aliquid breviter tangamus de vocum inequalium inter se mixtione. Dico igitur quod vox alteri inequalis, quia altior vel gravior aut jungitur ad sibi proximam vel immediatam, quantum ad sex voces prius tactas; et tunc vel est tonus ut inter ut et re, inter re et mi; vel est semitonium ut inter mi et fa vel e converso; vel jungitur ad vocem sibi mediatam, et tunc vel ad tertiam ut sola vox inter illas mediare possit et tunc vel est semyditonus, ut inter re et fa et e converso, inter mi et sol et e converso, vel sit dytonus ut inter ut et mi; inter fa et la et e converso jungitur ad quartam vocem et fit tunc dyatessaron, ut inter ut et fa, inter re et sol, inter mi et la et e converso; vel fit tritonus ut inter voces F gravis et mi de b, [sqb] acuta, et inter fa de b, [sqb] acuta et voces e acute. Hec autem vocum conjunctio locum habere nequit in una et eadem sex vocum solfatione. Unde rarissime utendum est ea, quia rudis nimis est, sive voces ille successive proferantur, sive simul etiam cantantur. Semper per diversos modos cantandi aut jungitur vox ad sibi quintam, et fit dyapente ut inter ut et sol, inter re et la et e converso, vel semitritonus ut inter mi de B gravi et voces ipsius F gravis, et alibi, ut visum est libro secundo, nec umquam extreme voces semitritoni ad eamdem pertinent solfationem. De hac vocum conjunctione parum aut nihil loquuntur actores. Vel jungitur vox ad [295] sibi sextam, et fit tonus cum dyapente ut inter voces E gravis et c acute; et sic ulterius procedendo. Distincte sunt vocum conjunctiones que distinctas vocum inequalium important consonantias; et illarum consonantiarum voces cum inequales sint, semper distinctas respiciunt gammatis claves vel litteras; et cum de illis supradictum sit tum divisim quam conjunctim, et quotiens in gammate contineantur, de ipsis nunc breviter transeo.

Capitulum LXVIII.

[De vocum constitutionibus et formulis.]

Tangit autem Guido quasdam speciales vocum inequalium mixtiones, non quod a predictis sint alie, sed modo quodam speciali de illis tractat et constitutionum formas vocat de quibus trocaice sic loquitur: constitutionum formas breviter aperiam; aliquorum fit sonorum nominatur copula, cum intensio est sola vel contra remissio, de duobus erit sonis; prima constitutio et secunda fit de tribus; tertia de quatuor; quarta vero fit de quinque vocibus quibuslibet, quarum prima extat simplex, duplicatur altera; tertia varietates quatuor inclamitat; quarta octo sonat modis dyapente consonis, etc. Tangit igitur Guido quatuor vocum conjunctiones, quarum prima que constat ex duobus sonis inter quas alius non mediat sonus, non respicit tonum et semitonium; secunda que ex tribus constat sonis, respicit semidytonum et dytonum; tertia ex quatuor constans sonis concernit dyatessaron; quarta dyapente que quinque sonos continet. Harum prima simplex dicitur, quia non est multiplicabilis in plures cum se teneat inter voces immediate se habentes, nisi quod ibi attendi potest, cum est processus a gravi voce ad acutam, cum dicitur re, mi, vel mi, fa; vel remissio cum e converso dicitur mi, re, vel fa, mi. Secunda vocum constitutio duplex est, nam cum tres includat voces sibi proximas aut illas tres resonat, dicendo re, mi, fa; fa, sol, la, et e converso, vel solas extremas, cum dicitur re, fa, vel fa, la et e converso. Tertia constitutio quadruplex est, quia vel continet quatuor voces, cum dicitur re, mi, fa, sol, vel e converso; vel de quatuor vocibus tres tantum continet, et hoc fieri potest dupliciter uno modo quando habeat duas graviores voces, cum quarta obmittendo tertiam a gravissima cum, dicitur re, mi, sol, vel e converso; secundo quando vice versa obmittatur secunda vox a gravissima, et tres alie remaneant dicendo re, fa, sol; quartus modus est cum de quatuor vocibus duas tantum continet non quascunque, sed extremas, cum dicitur ut, fa, vel re, sol, vel mi, la et converso. Quarta autem constitutio octuplex est continet enim omnes precedentes que sunt septem et insuper unam superaddit; aut enim fit ex omnibus quinque vocibus dicendo re, mi, fa, sol, la, vel obmittitur una et fit ex quatuor et hoc tripliciter contingit fieri; quia vel obmittitur proxima acutiori que quarta est a graviori, cum dicitur re, mi, fa, la, vel obmittitur secunda a graviori sic: re, fa, sol, la, vel dimittitur intermedia, sic: re, mi sol, la, vel dimittuntur due proxime graviori, sic: re, sol, la, vel e converso due proxime acutiori, sic: re, mi, la, vel dimittitur proxima a graviori et proxima ab acutiori sic: re, fa, la. Vel obmittuntur tres medie et remanent due extreme cum dicitur ut, sol, vel re, la et e converso. Non processit autem Guido ad alias ulteriores vocum mixtiones vel consonantias ut ad eas que sex voces includunt, que septem, que octo, vel plures. Suffecit enim sibi tangere varietates in sex consonantiis prius tactis, id est tono, semitono, dytono, semidytono, dyatessaron et dyapente, tam quia illis amplius in cantibus utimur, tunc quia, si ulterius processisset ad magnam [296] nimiam variatam intricationem et confusionem devenisset. In tactis autem formulis semper consonantie principalis cujus sunt ille formule voces ponuntur extreme, quia sine illis in vocibus intermediis non salvaretur illa consonantia; de tactis autem constitutionum formulis indistinctis libris Guidonis exempla reperiuntur distincta in monocordi litteris que dimitto, sed notis nostris talia ponuntur exempla:

Prima et simplex constitutio.

[CSII:296,1] [JACSM6B 005GF]

Secunda constitutio quantum ad semidytonum et dytonum, et hec est duplex.

[CSII:296,2; text: Semidytonus. Dytonus.] [JACSM6B 005GF]

Tertia constitutio continet dyatessaron, et hec est quadruplex ascendendo vel descendendo.

[CSII:296,3] [JACSM6B 005GF]

Quarta constitutio pertinet ad dyapente, et est octuplex, et de hac ponitur hic exemplum tam ascendendo quam descendendo.

[CSII:296,4] [JACSM6B 005GF]

Capitulum LXIX.

[Alia quedam specialis vocum inequalium et consonantiarum secundum Guidonem conjunctio.]

Musica, secundum Guidonem expositoremque suum, est motus vocum, consistitque in quantitate atque in numero vocum simul junctarum; processus ab una voce ad aliam motus quidam est; ascensus et descensus quidam motus sunt; et hi ad inequales pertinent voces, cum quis ascendit de re in mi vel e converso descendit, et consimiliter in omnium inequalium vocum conjunctionibus ascensus est vel descensus. Et cum possit esse motus qui nec ascensus nec descensus est, ut ille qui est in spatio equali, non est omnino expers motus processus qui inter voces est equales. Sed ad presens, secundum Guidonem, loquendum est de motu vocum inequalium. Hic autem motus duplex est, unus quo vox voci sibi inequaliter conjungitur ad resonandum semitonium, semidytonum, sic de ceteris vocum inequalium consonantiis; alius quo non solum vox voci conjungitur, sed consonantia consonantie uni vel pluribus simili vel dissimili; simili, si tonus jungatur tono; semidytonus semidytono; sic de ceteris; dissimili, si tonus societur semitonio vel semidytono. Cum autem multi sunt motus vocum inequalium, unde proveniunt consonantie. Ad presens, secundum Guidonem, loquimur de illis sex que tacte sunt in precedenti capitulo, que ad quatuor formulas reducuntur constitutiones, ut sunt tonus, semitonium, [297] semidytonus, dytonus, dyatessaron et dyapente. Hic igitur videbitur qualiter hi motus inter se conjungibiles sint tam similiter quam dissimiliter. Horum autem motuum due generales sunt differentie, arsis scilicet et thesis; arsis id est elevatio cum dicitur fa, sol; thesis depositio cum e converso dicitur sol, fa; et hi motus inter omnes inequales voces locum habent. Junguntur autem arsis et thesis inter se quatuor modis, quia vel arsis arsi, id est elevatio elevationi, vel thesis thesi, id est depositio depositioni, vel arsis thesi, vel e converso thesis arsi. Rursus hi motus multipliciter variantur, quia fieri possunt ex similibus vel ex dissimilibus. Ex similibus junguntur arsis arsi, cum elevationes fiunt in similibus consonantiis; in tono, ut ubi:

[CSII:297,1; text: Beatus.] [JACSM6B 006GF]

Vel in semidytono, ut ibi:

[CSII:297,2; text: Salve.] [JACSM6B 006GF]

In similibus thesis thesi, ibi:

[CSII:297,3; text: Jam lucis.] [JACSM6B 006GF]

Vel fieri possunt tacti motus ex dissimilibus, quando ad invicem dissimiles junguntur consonantie, sive arsis jungatur arsi, sive thesis thesi, sive arsis thesi, et e converso. Item tales motus dicuntur dissimiles, quando unus illorum motuum plures vel pauciores habet voces quam alius, vel magis conjunctas aut disjunctas, ut in consonantia minori, ut puta in tono dicuntur voces magis conjuncte quam in majori, ut in semidytono, dytono vel dyatessaron, quia minus ad invicem distant voces in majori consonantia quam in minori. Item predicti motus, ut arsis et thesis invicem conjuncti, amplius possunt variari, quia aut unus est alio similiter aut dissimiliter prepositus; aut similiter vel dissimiliter prepositus; aut dissimiliter vel dissimiliter suppositus; aut similiter aut dissimiliter appositus; similiter vel dissimiliter interpositus; similiter et dissimiliter mixtus. Dicitur autem motus alteri prepositus similiter vel dissimiliter, quando, quantum ad cantum, prima consonantia inferior est alia sibi conjuncta; quantum ad hoc igitur arsis preponitur arsi similiter in exemplis prius positis "Beatus et salve", vel ibi "Ecce advenit".

Thesis autem thesi preponitur similiter vel dissimiliter, quando in cantu prima consonantia inferior est alia sibi juncta; hoc modo thesis thesi similiter proponitur cum dicitur:

[CSII:297,4; text: Galilei. Valerianus.] [JACSM6B 006GF]

Arsis thesi, sic:

[CSII:297,5; text: Tradi. Deo.] [JACSM6B 006GF]

Thesi arsi:

[CSII:297,6; text: Ecce nomen sancti cujus. Hec est virgo.] [JACSM6B 006GF]

[298] Dissimiliter ponatur arsis arsi:

[CSII:298,1; text: Angelus.] [JACSM6B 007GF]

Thesis thesi:

[CSII:298,2; text: Hoc.] [JACSM6B 007GF]

Arsis thesi:

[CSII:298,3; text: Quando natus.] [JACSM6B 007GF]

Sequitur de suppositis. Videtur autem motus suppositus quantum ad cantum esse contrarius motui proposito, quia tunc motus motui supponitur, quando primus motus vocum in cantu altior est secundo. Arsis igitur arsi similiter supponitur, cum dicitur:

[CSII:298,4; text: Ecce vox. Hi sancti.] [JACSM6B 007GF]

Et in exemplis prius positis "Jam lucis".

Arsis thesi, cum dicitur:

[CSII:298,5; text: Veni. Christe qui. Genitrix Maria.] [JACSM6B 007GF]

Sequitur de similiter suppositis. Suppositus arsis arsi dissimiliter in cantu, cum dicitur:

[CSII:298,6; text: Filie. Ego sum qui sum.] [JACSM6B 008GF]

Thesis thesi dissimiliter supponitur, sic:

[CSII:298,7; text: Ecce ancilla. Quatuor facies.] [JACSM6B 008GF]

Arsis thesi:

[CSII:298,8; text: Timete. Solem.] [JACSM6B 008GF]

Thesi arsi:

[CSII:298,9; text: Venite. Veni.] [JACSM6B 008GF]

Sequitur de motu apposito. Apponitur autem motus motui cum in eadem voce est unius finis et alterius principium; apponitur igitur arsis arsi similiter, sic:

[CSII:298,10; text: Nato Domino.] [JACSM6B 008GF]

[299] Thesis thesi:

[CSII:299,1; text: Gloria.] [JACSM6B 009GF]

Arsis thesi:

[CSII:299,2; text: Honor.] [JACSM6B 009GF]

Thesi arsi:

[CSII:299,3; text: Rogamus te Domine.] [JACSM6B 009GF]

Sequuntur exempla de dissimiliter appositis: apponitur arsis arsi dissimiliter, sic:

[CSII:299,4] [JACSM6B 009GF]

Thesi thesi:

[CSII:299,5] [JACSM6B 009GF]

Arsis thesi, sic:

[CSII:299,6; text: O sapientia.] [JACSM6B 009GF]

Thesis arsi, sic:

[CSII:299,7; text: Rex autem. In excelsis.] [JACSM6B 010GF]

Sequitur de motu interposito. Motus interpositus, secundum Guidonem, fit quando unus motus infra alium positus, et minus est gravis et minus acutus. De hoc Guidonis expositores sic loquuntur: "Motus interpositus necessario fit intensus et remissus in dyatessaron, tono aut semidytono; in dyapente, dytono aut semidytono. Hic motus infra alium positus, cum fit minus gravis et minus acutus cum illo cui interponitur, non potest habere similitudinem in eadem consonantia, vel in numuro vocum, vel in eo quod utrique conjunctus est vel disjunctus. Alius expositor dicit, sic: "Interpositus motus nunquam est similis ei cui interponitur, quia semper est minor illo, nisi in numero vocum interponitur". Igitur arsis arsi, secundum hunc expositorem, in cantu communi versuum quinti toni, sic:

[CSII:299,8; text: Talibus enim.] [JACSM6B 010GF]

Thesis thesi, sic:

[CSII:299,9; text: Jherusalem. Erat quidam medicus. Gloria, Et lux fulgebit.] [JACSM6B 010GF]

[300] Thesis arsi, sic:

[CSII:300,1; text: Quid facimus.] [JACSM6B 011GF]

Sed, si proprie de motu loquimur interposito, non videtur habere locum, nisi ubi ad minus sunt tres motus, vel ubi una vox vel plures in unisono inter duos ponuntur motus. Quid enim est interpositio, nisi alicujus inter duo vel plura positio, et hoc modo possit esse interpositio tam inter motus similes quam dissimiles tam equales quam inequales, prepositos, suppositos quam appositos; et de his omnibus exempla multa reperiri possunt in libris de cantu, antiphonariis et gradualibus. De mixtis vel commixtis motibus, sic loquuntur Guidonis expositores: "Mixti motus uno modo partim interponuntur et partim proponuntur, sic arsis arsi:

[CSII:300,2; text: Venite. Nunc scio. Alleluia. Homo venit. Accipe.] [JACSM6B 011GF]

Alio modo mixti motus partim fiunt ex interpositis, partim ex appositis; et hi non fiunt nisi junctis arsis thesi, partim interponitis et partim apponitis, sic:

[CSII:300,3; text: Quo progrederis. Ave. Agnus Dei.] [JACSM6B 012GF]

Thesis arsi:

[CSII:300,4; text: Quoniam ordo.] [JACSM6B 012GF]

Alio modo mixti motus sunt ex partim interpositis et partim suppositis arsis thesi, sic:

[CSII:300,5; text: Ad inter. Dextra tua Domine. Natione. Et florebit.] [JACSM6B 012GF]

Est igitur notandum, prout insinuant exempla posita a Guidonis expositoribus, quod motus interpositi et mixti aliquid sumunt de predictis motibus, et tamen distinguuntur ab illis, quia nec ex integro sunt propositi; nec superpositi, nec appositi; [301] et illi motus, qui sunt arsis thesis, multo plures possunt recipere varietates, mixtiones et interpositiones ut in distinctis patet cantibus. Etiam illi motus ex omnibus surgere possunt vocum sex compositionibus ut sint aliqui partim ex propositis, partim ex suppositis, partim ex appositis similiter vel dissimiliter, id est secundum similes vel dissimiles consonantias, secundum varias qualitates laxatio, nunc per tonum, nunc per semitonium et per alias vocum tactas conjunctiones; nunc spisse, nunc plures ibi ponuntur voces, nunc rare, ibi pauciores. Spissior dicatur dyatessaron si habeat quatuor voces quam si tres vel duas; sic de ceteris. Nunc interrupte cum sole extreme alicujus consonantie ponuntur voces, quamvis plures includat. Adhuc augmenti et detrimenti varie sunt qualitates; nam, si elevatio vel depositio facta sit per tonum vel semitonium, potest augeri et fieri nunc per semidytonum, nunc per dytonum, nunc per dyatessaron, nunc per dyapente, ubi tacte consonantie locum habent, vel si facta sit per dyapente, minima potest fieri per omnes minores consonantias; et hec omnia insuper variabilia sunt per octo modorum varias qualitates. Nunc a finali unius, nunc alterius et neuma ascendens per dyatessaron cum vocibus suis potest habere locum, nunc in protho sub his vocibus sol, fa, mi, re; nunc in deutero cum vocibus que congruunt fini deuteri, que sunt la, sol, fa, mi; nunc in tritum sub his vocibus fa, mi, re, ut; nunc in tetrardum, si per tactas immediate voces descensus fiat a c acuta. Hec igitur et alie multe sunt non modo vocum, sed consonantiarum inter se conjunctiones quibus utuntur cantores et cantuum compositores. Qui igitur musicus vult esse practicus, qui cantare non jam tantum per usum, sed per artem desiderat, in variis prius tactis vocum et consonantiarum conjunctionibus a parte proferendis se habiliter et specialiter in juventute, quia qui nimis expectat rudis et quasi inhabilis efficitur in cantu.

Quidquid sit de musica theorica, diligenter igitur cantando sepe et sepius profera quis tactas varias vocum simplicium et mixtarum secundum arsim et thesim modulationes, nec ignoret voces repercussas seu unisonantes suis in locis convenienter decantare, et primitus in manus juncturis in quibus pueri primo instruuntur. Ut enim aliqui cantare sciant, primo suum gamma debent adiscere, et notas suas et voces et cantus in manus juncturis proferre, ibi suas solfationes multiplicare, sicque sit illis pro monocordo varia vocum in gammate dispositio, varia conjunctio, varia decantatio; noscit ibi cantandi modos, vocum mutationes, litteras vocum distantias et alia que ibi continentur prius tacta. Et cum in manu fuerit convenienter instructus et cantare sciverit et assignare in suo gammate ubi voces sui cantus locum habent, ad cantus in libris notatos accedat, ibi sepe et sepius se informet, cantus varios et distinctos addiscat, primo notas cantuum ruminando et solfaciendo sine littera, postea applicando ad litteram cantus. Inde cum fuerit magis instructus, cantet sine solfatione et cantando cantus litteram proferat per se et sine notis, ac si notas illius dicetur, nec hunc dimittat laborem, donec indifferenter cantus specialiter ecclesiasticos invisos et inauditos, quasi ex improviso et sine magistro secure decantare sciat, ut sit musicus practicus vel cantor dici mereatur. Videtur autem finis principalior musice practice vel de principalioribus cantus vel scire cantare; non enim qui varias vocum novit mixtiones, consonantiarum naturas, ipsarum proprietates, convenientias, differentias, naturales proportiones, etiam cantuum regulas musicus dici debet practicus nisi cantare sciat. Unde dicit Guido quod longe aliud est memoriter, id est speculative sapere quam memoriter canere. [302] Sunt enim aliqui sapientes qui multa sciunt et forte musicam theoricam, et tamen parum aut nihil cantare noverunt. Etiam de Boetio dicit Guido quod liber ejus non cantoribus, sed solis philosophis utilis est, quia principalius de musica tractat theorica, vel si tangat practicam, theorice tangit illam. Jam igitur de cantu de quo pluries mentio facta est prosequamur, et primo videbitur quid sit cantus, deindeque species ejus, que note cantuum et qualiter per illas cantus in libris notentur.

Capitulum LXX.

[Quid sit cantus et quid cantare.]

Cantus, secundum beatum Isydorum, tertio Ethymologiarum, capitulo quarto, est inflexio vocis. Sonus enim, ut ibidem dicitur, non inflexus, sed directus, continuatus et indistinctus tantummodo facit consonantiam aliquam. Inflectitur autem, secundum eumdem Isydorum, sonus vel vox per arsim vel thesim. Et est arsis, ut prius tactum est, vocis elevatio, thesis vocis depositio; et sic arsis est motus cujusdam intentionis et ascensionis in voce, thesis vero depositionis et remissionis. Conveniunt autem hi duo cantus vocum quia quilibet duas ad minus requirit distinctas voces et inequales quarum una altior vel gravior sit reliqua; sed distinguuntur tam ex parte principii a quo, quam termini ad quem, quia arsis incipit a voce gravi tendens in acutiorem cum dicitur re, mi; thesis vero et converso ab acuta procedit ad graviorem cum dicitur mi, re. Ubi ergo terminatur arsis, incipit thesis et e converso. Est igitur secundum hoc cantus inflexio vocis secundum arsim et thesim; cantare vero est vocem inflectere secundum arsim et thesim. Potest autem cantus generalius, sic describi: Cantus est apta vocum distinctarum prolatio; cantare est voces distinctas apte conjungere. Et secundum hoc unisonus qui voces requirit distinctas, equales tamen, non per arsim et thesim inflexas a cantu non excluditur, cum quis vociferando dicit: re, re, re, re. Nonne aves, pisces quidam et cycada cantant, et tamen unisonare saltem majori ex parte videntur; et tenor qui ex puris confectus et repercussus id est vocibus equalibus et unisonantibus cantus quidam dicitur. Non igitur unisonus excludatur a cantu, sicut nec a numero consonantiarum; sicut super libro secundo visum est secluditur. Sed quia in tactis descriptionibus cantus sumitur multum generaliter et simpliciter prout cantus solis vocibus istius vel illius consonantie potest uti et videtur magis proprie sumi cantus ut distinctus et plures respicit consonantias. Ideo cantum, quantum ad hoc, Guidonis expositor sic descripsit: "Cantus est consonantiarum debita conjunctio".

Cantare est consonantias vociferando modo debito conjungere; hoc ergo modo cantus ex distinctis conficitur consonantiis, sicut consonantia vocibus ex distinctis; et sicut voces immediata sunt materia consonantie, sic consonantie ipsius cantus; et sicut consonantia quantum ad extremas suas voces, ex duabus tantum constat vocibus, aliquantum ad intermedias ex pluribus similiter et cantus aliqui ex paucioribus, aliqui ex pluribus sicut et consonantie secundum quod cantus minores sunt, longiores vel majores. Qui ergo vociferando non novit voces et consonantias convenienter conjungere, non novit cantare. Conficiuntur autem cantus principalius ex illis sex consonantiis de quibus mentio sepe facta est, id est semitonio, tono, semidytono, dytono, dyatessaron, dyapente; non sic ex aliis, quia voces illarum extreme amplius distant nec inter illas regularis cadit mutatio. Junguntur autem inter se tacte [303] consonantie in cantu multipliciter secundum arsim et thesim, ut est visum in precedenti capitulo. Ideo qui vult cantare, scire debet eas conjungere ac proferre prout in cantuum libris gradualibus et antiphonariis illas et alias viderit esse conjunctas. Ad hoc etiam ut quis cantare sciat, faciunt multa que prius tacta sunt de consonantiis, de vocum et litterarum dispositione in ipso monocordo vel gammate.

Capitulum LXXI.

[Cantus divisio.]

Cum cantus musicam respiciat instrumentalem vel sonoram, divisiones aliquas recipere potest supra libro primo tactas de dicta specie, ut quid sit quidam cantus armonicus, quid rithmicus, quid metricus. Item quidam sit simplex et modestus, quidam multiplex et lascivus; de quibus sufficiat illud quod est tactum supra. Sed principalius distingui videtur cantus in planum et mensuratum. Cantus planus est debita vocum et consonantiarum conjunctarum prolatio, non attendens vel observans circa illas certam temporis mensuram. Est enim duplex mensura; quedam que respicit vocum extremarum in consonantiis distantiam, ut quod amplius discant voces extreme in dyapente quam in dyatessaron, et in dyatessaron quam in dytono, et sic de consonantiis majoribus respectu minorum. Hec mensura bene pertinet ad cantum planum.

Alia est mensura temporalis, et hec est duplex quedam que circa voces et notas attendit certam et determinatam temporis morulam, ut quod talis vox vel nota unum tempus perfectum valeat vel imperfectum, illa duo, alia tres; et hec ad cantum pertinent mensuratum qui distinctas figuras insuper et nomina distincta in notis inspicit vel vocibus; alia que mensuram aliquam supra voces et successive prolatas inspicit ut quod una morosius decantetur quam alia. Et hec ad cantum pertinere potest planum, nam secundum Guidonis doctrinam vocum quedam sunt repercusse que bis, ter aut pluries iterantur; sine iteratione et remissione; quedam morose in quibus prolixior cadit temporis morula respectu aliarum admodum sillabarum longarum respectu brevium ut voces penultime ante pausas et ultime, nisi forte in psalmodia, in qua communiter ultime debent esse subitanee et sine protractione tam in circumflexionibus quam in punctis elevatis quantum etiam et in versuum psalmorum finalibus terminationibus; et hoc observari debet in omnium tonorum differentiis. Qui igitur cantum ignorat planum, frustra tendit ad mensuratum. Prius enim in cantu plano se debet quisque fundare; de hinc ad mensurabilem potest accedere. De cantu igitur plano primo prosequamur; infra vero libro septimo aliquid de mensurabili tangemus. Adhuc, antequam agamus de speciebus et modis cantus plani, de notis musicis quibus cantus notantur et de modo dicamus notandi; non enim valet quis in cantuum libris cantus decantare, nisi figuras vel notas quibus claves et voces designantur atque dispositionem illarum sive notandi modum cognoverit, sicut legere non valet qui litteras ignorat.

Capitulum LXXII.

[De notis et figuris cantuum musicis.]

Tractat Ysidorus, ut dictum est supra, de notis sententiarum, de notis vulgaribus, de notis jurium, de militaribus, de notis litterarum secrete [304] mittendarum. Agatur hic de notis musicis que sunt note cantuum, quibus utentur musici cantores et cantuum notatores ad representendam consonantiarum voces atque nervorum nomina quidnam aliud sunt note musice nisi figure quedam in cantu voces consonantiarum in monocordo vel gammate contentarum atque nervorum nomina vel clavium designantes. Veteres enim musici, ut ait Boetius, propter compendium scriptionis ne integra cordarum nomina necesse esset apponere, excogitaverunt notulas quasdam quibus nervorum voc abula sonique eorum notarentur, eosque per genera modosque divisere, ut non tantum carminum verba queque litteris explicarentur, sed melos quodque ipsum, id est ipsum cantum illis notulis signaretur ut in memoriam posterioritatemque duraret quantum ad cantuum libros Fuerunt autem successu temporis varie ac distincte notule: primo enim veteres musici litteris usi sunt pro notis; secundo fuit quidam alius notandi modus per intervallorum designationes; adhuc tertio fuit aliud neumandi seu notandi genus a Guidone dicitur inventum, per quasdam figuras, que littere non sunt, per quasdam lineationes et distinctos colores. Primo igitur musici cantores litteris usi sunt pro notis tam grecis quam latinis. Et de grecis quidem sic loquitur Boetius: sane, inquit, quando dispositionem notarum grecarum litterarum nuncupationem descripsero, lector nulla novitate turbetur; grecis enim litteris in quamlibet partem nunc in minutis, nunc etiam inflexis tota hec notarum descriptio constituta est; nos autem cavemus aliquid de antiquitatis auctoritate transvertere. Boetius igitur, qui fuit latinus, quia de Roma oriundus, grecis litteris pro notis usus est musicis, ut patet in tractatu suo de tonis; et forsan simul tunc non tantum greci, sed quidam alii latini notis grecis usi sunt, et secundum quod tactum est supra, cuilibet numero duplex respondebat notula, quarum una supra aliam ponebatur; et superior representabat nomen corde cui deserviebat, inferior vero sonum illius qui scilicet ex percussione corde illius resonabat.

Hoc autem Guido considerans in musica sua gamma posuit ad designandum primam cordam ut ad designandum sonum ejus; similiter posuit A capitale ad designandum clavem secundam que prima est secundum Grecos, et vocatur proslambanomenos; re vero posuit pro sono illius; eodem modo ceteras claves composuit ex litteris et vocibus suis, ut est visum supra. Habebant autem greci non solum duplices notulas et distinctas pro singulis monocordi nervis, sed et pro distinctis modis vel tonis. Nam alias habebant ad representandum proslambanomenos in modo hypodorio, alias in hypofrygio sic in ceteris modis, ut est visum supra; etiam pro cordis mobilibus que in tribus variantur generibus dyatonico, cromatico et enarmonico. Quantum ad quinque tetracorda distinctis utebantur notis, et cum numerus grecarum litterarum nisi aliqualiter diversificarentur, minime sufficeret ad omnes monocordi nervos in omnibus octo modis quantum ad duplices notas distincte representandos et notandos multipliciter grecarum litterarum figuras variaverunt. Nunc enim figure sunt directe, nunc jacentes, nunc supine, nunc inferius, nunc superius disposite, nunc perfecte, nunc imperfecte figurate, nunc sine virgulis, nunc cum virgulis, una vel pluribus sunt formate, ut patet supra. Sic igitur antiqui litteris usi sunt pro notis. Qualiter autem per illas suos notarent cantus, videbitur postea. Sed cum ars de imperfecto tendat ad perfectum, ad imitationem nature Latini postmodum latinis litteris ceperunt uti pro notis, non omnibus, sed illis septem quibus una cum vocibus gammatis claves exprimentur ut sunt: A, B, C, D, E, F, G, [305] quantum ad claves graves quibus [Gamma] grecum proponitur pro clavi addita, que est gamma ut; pro ceteris vero clavibus acutis et superacutis easdem acceperunt litteras, aliter tamen figuras, ut est visum supra.

Quod autem litteris illis usi sunt pro notis dicit Guido sic: note, inquit, in monocordo he sunt: in primis ponitur [Gamma] grecum a modernis adjunctum, sequuntur alphabeti septem littere A, B, etc.; ut prius, et infra dicit idem Guido: notis ergo illis spretis quibus vulgus utitur, septem istas disce notas, septem his caracteribus A, B, etc. Sic ergo pro prima clave et voce ejus [Gamma] grecum ponebatur, pro secunda et voce ejus A capitale, pro tertia B, pro quarta et vocibus ejus C. Et sic consequenter pro ceteris clavibus et vocibus earum litteras notando ponebant, quibus claves ille designantur; et ille notandi modus perfectior videtur quam ille qui per grecas fit notulas. Videtur etiam brevior facilior et clarior, tum quia littere latine ceteris sunt breviores faciliorisque figurationis, tum quia pauciores. Multitudo enim grecarum notarum quamdam inducere videbatur confusionem, intricationem et difficultatem. Secundum enim modum notandi per tactas litteras non duplicibus utimur notis pro qualibet clave, non aliis et distinctis pro quolibet modo vel tono, sed eisdem; non sic est de modo notandi qui per grecas fiebat litteras. Dico ulterius quod fuit quidam alius satis singularis et puto parum usitatus notandi modus per intervallorum, id est, consonantiarum designationes, id est, per quasdam litterarum conjunctiones que varia intervalla, hoc est, distinctas consonantias designabant. Et hoc neumandi modum Herimanus Contractus reperisse memoratur; fit autem hoc modo: e vocum equalitatem, id est unisonum designat; s semidytonum notat; t tonum demonstrat; t junctum cum s tonum et semitonium, id est, semidytonum representat, sic: st; sed t duplicatum, sic: tt, dytonum demonstrat; D capitale dyatessaron protendit, sic: D; sed A dyapente demonstrat; cui si adjungas s semitonium cum dyapente notat, sic: sA; si autem ipsi A jungas t, sic: tA designat tonum cum dyapente; quod si ipsi A jungas st, sic: t.sA, representat semidytonum cum dyapente; cui si jungas t.t.A, sic dytonum signat cum dyapente; sed si dyapason signare volueris, A et D capitale simul apponas, sic: DA. Et consimiliter per tales compositiones cetere signari possunt consonantie. Horum autem signorum unumquodque absque puncto intentionem notat, cum puncto vero remissionem.

Tertio fuerunt alie invente notule musice a Guidone, ut dicitur, de quibus loqui videtur, ubi ait: "Causa vero breviandi neume solent fieri, que, si fiant curiose, habentur pro litteris." Dicit autem de neumis illis, id est, notulis quod invente sunt causa breviandi, quia cantus illis notulis brevius notantur quam per litteras. Adhuc dicit quod habentur pro litteris, quia non habent figuras litterarum monocordi; tamen litteras representant et voces, sed non sufficiunt sine litteris, ut dicetur infra; requirunt etiam lineationes quasdam. Illarum autem notularum quedam sunt non quadrate; alie vero quadrate, et tam harum quam illarum quedam sunt simplices, ille scilicet que per se sumpte uni dictionis respondent sillabe; alie sunt inter se conjuncte, copulate vel ligate, cum plures note, non repercusse, uni dictionis respondent sillabe, que autem per se ponuntur, ut communius caudate sint cauda descendente in sinistro latere. Quantum ad non quadratas que tanto majores sunt et grossiores quanto corpus ipsius note majus est vel grossius, et tales quidem simplices notule a quibusdam vocantur virgule, vel si careant caudis puncta nominantur. Alique vero simul juncte [306] clines, alique quilismata vel podati nuncupantur. Sed hec nomina jam ab usu recesserunt; quadrate etiam notule, cum per se ponuntur communiter, etsi non semper, caudate sunt cauda descendente non a sinistris, sed a dextris. Si vero vel legentur ad invicem et sit ligatura descendens in cantu plano, prima semper caudam habet descendentem. Non sic est in cantu mensurato; alius enim est notandi modus in cantu mensurato et in plano, licet cantus mensuratus notis utatur quadratis. Unde deficiunt qui cantus planos illo modo notant sicut mensuratos. In tactis notulis multe reperiuntur variationes secundum vocum et consonantiarum atque sillabarum illis respondentium varias conjunctiones, prout in libris patet cantuum de quibus in speciali nunc dicimus. De notulis tam non quadratis quam quadratis ponetur exemplum cum tangetur modus notandi secundum tactas figuras, et de hoc statim in sequenti videatur capitulo.

Capitulum LXXIII.

[De modo notandi cantus planos secundum tactas notas.

Quoniam ad hoc ordinantur note musice ut per illas consonantie ipsarumque voces, prout in monocordo vel gammate continentur ad perpetuam memoriam, in cantuum libris convenienter describantur et notentur, videndum breviter est qualiter, secundum tactas notulas, in libris cantus figurentur. Est autem advertendum quod sicut musici cantores et notatores successu temporis distinctis usi sunt notis, sic et distinctis notandi, etiam quantum ad easdem notulas, et quia in paucioribus via magis est brevis, procedatur. Notabitur hic unus et idem cantus satis brevis per tactas distinctas notulas, et consimilis modus in aliis intelligatur cantibus. Notabitur autem cantus ille, ut possumus, primo notulis grecis; deinde aliis adhuc tangentur duo modi notandi cantum illum, secundum grecas notas, quorum primus ex primo sumitur Boetii, secundus vero ex libro sumitur Guidonis. Et cum Boetius specialius nobis musicas tradat notas in modo lydio qui, secundum nos, est quintus modus vel tonus sive autentus tritus, accipiemus aliquem cantum quinti modi. Item cum Boetius duplicibus utatur notulis, superioribus scilicet et inferioribus, pro singulis nervis causa brevitatis non in quolibet modo notandi, illos duplices accipiemus notulas; sed in primo sumemus superiores, in secundo inferiores. Igitur exempli gratia sequens sumatur antiphona:

[307] [CSII:307; text: Littere latine. Littere latine gammatis. Nomina Greca nervorum vel clavium monocordi. Littere Grece et note musice. Littere grece et note musice. a, b, c, d, G, F, Mese, Lycanos meson. Parypate meson, Trite diezeugmenon, Paranete diezeugmenon. Trite synemenon. z, m, P, J, m, P, [Omega], Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.] [JACSM6B 013GF]

[308] Consequenter idem cantus notetur aliter, quia per alias grecas notulas quas inferius subjam positis disponit Boetius, et his quidem, que percussionis dicuntur, respondent eidem nervi et eedem monocordi nostri latine littere, sicut et prioribus que sunt notule verborum secundum Boetium; addentur autem in hoc secundo modo notandi quedam lineales protractiones, sic:

[CSII:308; text: Parypate meson. Lychanos meson. Parypate diezeugmenon. Trite diezeugmenon. Trite synemenon. Paranete diezeugmenon. Mese lydii modi. Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.] [JACSM6B 014GF]

Sic igitur notatus est tactus cantus dupliciter notis grecis duplicibus. Consimiliter notari possent cantus alii qui nervos alios monocordi requirerent per notas grecas representantes nervos illos et ipsarum voces. Sumus autem usi in notando tactum cantum sex distinctis notulis in quolibet notandi modo, quia non tangantur ibi nisi sex nervorum distinctorum notule proprie, id est, ipsius paranete diezeugmenon qui altior est inter illos et est d acuta, secundum nos; trite diezeugmenon que est c acuta, secundum nos; trite synemenon, sed secundum nos b; prima nona mese cui respondet a acuta, secundum nos; lychanos meson qui nervus est G gravis, secundum nos et Guidonem; parhypate meson pro quo nervo F ponimus gravem. Sed notule tactorum nervorum pluries in cantu illo repetuntur, quedam plus, quedam minus; iteratur enim ibi paranete notula bis, trite diezeugmenon octies, trite synemenon quater, mese decies, lychanos meson species.

Est autem notandum quod ille notule ab invicem tono distant in primo modo notandi, inter quas una mediat cellula; dytono vero inter quas tres mediant; semidytono vero inter quas due. Ille vero inter quas nulla mediat cellula, vel sunt equales, seu repercusse, vel per semitonium vel ab invicem distantes; et illud ex doctrina sumptum est Boetii. Est etiam notandum quod in modis illis notandi quedam sunt quasi essentialia et quedam de bene esse ad majorem intellegentiam, distinctionem et decorem. Hoc enim essentiale est quod notule nervorum que computant illi cantui, disponantur supra sillabas dictionum illius cantus; sed quod apponuntur ibi nomina nervorum notarum illarum et littere monocordi nostri de bene esse est. Qui enim bene nosceret notulas illas et quos nervos habent representare, nec litteras monocordi nostri, nec nomina illa oportet apponere, et tunc modi [309] illi notandi breviores essent et maxime primus. Adhuc forsan non est necessarium quod in illo modo notandi primo inter notulas fiat illa per cellullas distinctio que observatur ibi, et quod notule in coloribus distinguantur. In primo modo notandi notule supra sillabas equaliter disponuntur, non una supra reliqua, sicut fit in secundo modo notandi, nisi in equalibus vel repercussis, et ibi spatia vel intervalla inter lineas valorem habent linearum. Ulterius videndum est qualiter per alias notulas tactus notetur cantus. Sed non pono exemplum de notulis Heremanni, quia non video bene qualiter per notas illas cantuum voces ad determinatas sillabas dictionum alicujus cantus, et ad determinatas claves ipsius gammatis applicentur, qualiter et per illum modum sola vox notetur alteri non juncta. Unde modus ille notandi ceteris videtur imperfectior, confusior et incertior; puto ipsum parum fuisse usitatum. Dicitur tamen quod ille Heremannus unam cantilenam fecit in qua illis utitur notulis, et incipit sic: e voces unisonas equat, etc. Sed non vidi cantilenam, nec modum illum notandi.

Sed videamus modum notandi positum cantum per gammatis latinas litteras. Invenio autem in Guidone duplicem modum notandi cantus per illas litteras; et ille in parte tactus est in modis notandi per grecas litteras; nam unus modus disponit notas illas equaliter supra cantus dictionum sillabas, non unam supra aliam, non in distinctis lineis et spatiis; et secundum modum illum cantus positus lenitur et expedite notatur, sic:

[CSII:309,1; text: a G F. a c c d c. a G F a c. a G F F F. F a c. d b. c b a G. a b c. c b a G. a G. G F. Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.] [JACSM6B 014GF]

Hic notandi modus notulas equaliter disponit supra dictionum ipsius cantus sillabas, sicut prior modus notandi per grecas litteras. Sed ibi inter notulas grecas apponitur quedam cellularum distinctio, non hic; ibi nervorum ponuntur nomina; hic sole clavium littere latine. Est et alius notandi modus per tactas litteras qui utitur lineis et spatiis. Et secundum alium modum tactus cantus notatur, sic:

[CSII:309,2; text: F, G, A, b, C, d, Quinque intraverunt ad nuptias.] [JACSM6B 015GF]

Hic modus notandi convenit cum secundo prius posito per litteras grecas, ut tam in hoc modo quam in precedenti littere sufficiunt pro clavibus et ipsarum vocibus. Primus autem horum modorum notandi paucioribus indiget; unde multum est expeditus, et puto quod perprius fuit usitatus quam secundus. Sed quia, secundum illum primum modum, omnes notule disponuntur equaliter, cum tamen voces, quas representant, sint inequales, fuit secundus adinventus modus in quo quedam ponuntur lineationes per quas signantur que voces equales sint, ut ille que in eadem linea vel in eodem spatio disponuntur; que vero inequales ut ille que in distinctis. [310] Et propterea secundus modus videtur perfectior et clarior. Hi modi cantandi cantus per litteras securi sunt multum et qui advertit et illorum habet usum, satis sunt clari; unde dicit Guido: solis litteris notare optimum probavimus, quibus ad discendum cantum nihil est utilius; si assidue utantur saltem tribus mensibus, etc. Et sic notatus est tactus cantus per notulas grecas et latinas; similiter et alii plani cantus notari possent per litteras illis competentes. Sed jam positus cantus figuris quibusdam notatur que littere non sunt, et primo minoribus figuris non quadratis, vel imperfecte quadratis, sic:

[CSII:310,1; text: Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.] [JACSM6B 016GF]

Deinde quadratis figuris idem cantus notatur, sic:

[CSII:310,2; text: Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.] [JACSM6B 016GF]

Consimili modo, secundum tactas notas, possent alii cantus notari. Sic igitur musicarum notarum varie tacte sunt species, modique varii notandi secundum illas. Videntur autem modi notandi per figuras tactas breviores et faciliores quam illi qui per litteras grecas vel latinas. Unde Guido postquam tetigit modum notandi per litteras, insinuans modum notandi per figuras ait: Causa vero breviandi neume solent fieri, que si fiant curiose, habentur pro litteris, hoc si modo disponantur littere cum lineis:

[CSII:310,3; text: Spera in Domino et fac bonitatem.] [JACSM6B 016GF]

In hoc autem modo notandi, secundum Guidonem, tria requiruntur littere monocordi affixe linearum capitibus, ipse linee et tacte figure quas neumas vocat, id est, notas. Unde neumare, notare vel cantare est; licet neuma alias multas habeat significationes. Adhuc in tacto modo notandi sive per notas non perfecte sive perfectius quadratas, intervalla, vel spatia valorem habent linearum. Unde Guido cum tetigit modum notandi per lineas et figuras de spatiis, sic loquitur: De hinc studio crescente inter duas lineas, vox interponatur una; nempe querit ratio variis ut sit in rebus varia positio. Adhuc, secundum doctrinam Guidonis, apponitur quidam colores in tacto modo notandi per figuras qui habentur pro litteris ut per C ubique, sive sit in spatio sive in linea vel regula, color croceus; pro F, sive fuerit in regula sive in spatio, color rubeus, sive de minio, vel punctus in capite linee vel spatii; et ille due littere C et F, vel tacti colores ceteras litteras, vel claves secundum ordinem suum dant intelligere. De quibus Guido, sic loquitur: "Ut proprietas sonorum discernatur clarius, quasdam lineas signamus variis coloribus, ut quo loco quis sit sonus mox discernat oculis, ordine tertie vocis splendens crocus radiat. Sexta ejus F affinis sub minio rubeat per colores, affinitas reliquis tribuitur." [311] Intelligit autem Guido per tertiam vocem C gravem que tertia est inter latinas litteras; F vero gravis sexta. Quod si tacte littere vel colores de locis tollantur suis, linee nec non figure vel neume tacte nihil prosunt, sed sunt quasi cifre. Unde Guido: "Quod si littera vel color neumis non apponitur, tales erunt qualis finem dum non habet puteus, quamvis intus aque multe nil prosunt videntibus."

Qui vult ergo cantus sic notatos decantare, tamen principaliter observet primo ut sciat que neuma vel nota cui sillabe respondeat. Secundo, que fuerit in spatio vel in regula et quas litteras representant vel colores. Tertio, ut voces prout in ordine se consequuntur convenienter proferat, ut repercussas equaliter dicat. Dicuntur autem ille repercusse vel equisonantes que in eadem sunt linea vel in spatio eodem, nisi mutentur littere vel tacti colores; unitas enim linee vel spatii unitatem designat soni; non repercussas vero vel inequales modo debito decantet, prout distinctas includunt consonantias, semitonium, tonum, semidytonum, dytonum, sic de ceteris. Est autem notandum quod modum notandi per figuris non quadratas, usque ad hec tempora, tenent Allemanni quantum ad multas seculares ecclesias; quicquid sit de aliquibus, ponunt quoque pro C ubique colorem croceum, et pro F ubique colorem rubeum de minio, ceteras litteras protrahentes de incaustro nigro. Sed ecclesie Gallicane tam seculares quam claustrales illis jam non utentur notis, sed quadratis que ceteris perfectiores videntur et quibus usus sit in musica mensurabili. Et hic quidem in notando non distinctis utuntur coloribus, nec unquam in spatio lineam ponunt. Hoc enim superfluum videtur et quasi oppositum in adjecto ut spatio linea ponatur. Cum spatium et linea quasi ex opposito distinguantur, sic imparitas et paritas non lineatum et lineatum. Similiter inconveniens et superfluum videtur ut eidem linee duo colores deputentur cum unitas linee et coloris unitatem designet soni. Sed tamen ille notandi modus observat; ponit enim C gravi, que est in spatio, crocei coloris lineam, et in c acuta, que est in regula, linee nigre rubeam adjungit lineam. In f vero acuta, que est in spatio, lineam ponit de minio. Similiter in F gravi, que est in regula, linee nigre rubeam adjungit lineam. Et cum hic notandi modus duas monocordi litteras observet, id est, C et F, que tamen alias secundum suum ordinem dant intelligere, modus notandi per quadratas figuras, cum opus fuerit, tres observat, id est, C, F, G, per quas tamen alie monocordi littere dantur intelligi. Forsan autem illis tribus specialiter utitur ad denotandum tres cantandi modos; quantum ad C, eum qui dicitur fieri per naturam; quantum ad F, eum qui dicitur fieri per b mollem; sed G eum representat modum qui fit per [sqb] durum vel quadratum. Hec de notis musicis modisque notandi cantus planos dicta sufficiant, de modis proprietatibus aliquibus vel speciebus cantus plani prosequamur.

Capitulum LXXIV.

[Quod cantus secundum diversam materiam et hominum dispositiones, distinguuntur et quod cantuum varietates per tonorum conditiones exprimuntur.]

Cum musica, quantum ad cantum planum, diversis hominum statibus conditionibusque se coaptet, recipiunt secundum hoc cantus plani varias proprietetas. Aliter enim componendi sunt cantus in rebus letis et prosperis, aliter in tristibus et adversis; aliter pro una gente, aliter pro alia; aliter pro juvenibus, aliter pro senibus. Unde musica secundum Isydorum quantum ad cantum interponebat non modo sacris, sed in [312] omnibus solemnitatibus, omnibusque letis vel tristioribus rebus. Ut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis hymenei et in funeribus lamenta ad tybias canebantur; in conviviis vero lyra vel cythara circumferebatur; et in illis diversi continebantur modi cantandi et distincte cantuum proprietas. Itaque si juvenum rogatu cantum velis componere, si sibi placere debent, juvenilis sit et lascivus. Si senum, morosus sit et severitatem exprimens. Nam, ut ait quidam musice doctor, quemadmodum comediarum scriptor, si partes juvenis seni mandaverit vel partes luxuriosi adaptaverit avaro, subjacet derisui; quales apud Flaccum Plautus et Olosemius inducuntur. Ita reprehendi potest modulator, si in tristi materia salientem modum adduxerit, in jucunda vero lacrimabile. Providendum est igitur musico ut sic cantum temperet, ut in adversis rebus deprimatur, et in prosperis exaltatur. Hoc non tamen ideo dicimus quia necessarium sit semper sic fieri. Si qui tamen cantus tactas observant proprietates, laudabiliores sunt. Ut cantus in Resurrexione Domini quamdam exprimere videntur exaltationem et letitiam, patet hoc in invitatorio illo: "Surrexit Dominus vere alleluya", et in introitu misse: "Resurrexi", etc. In responsorio illo: "Sedit Angelus", et illo: "Christus resurgens"; illa autem antiphona: "Rex autem David", etc., non tantum in verbis, sed in cantu merorem significare videtur, similiter et cantus de mortuis. Unde in auctoribus per Hypolydium, qui est sextus modus, secundum nos querimonie frequentius decantantur; est enim sextus modus aptus ad tristabiles, et ad letos cantus similiter et alii modi. Quia igitur hujus modi varietates atque alie cantuum proprietates per tonorum conditiones exprimuntur.

De speciebus cantuum, qui modi vel toni dicuntur que restant dicenda compleamus. Cantuum enim varietas sive proveniat ex parte materie de qua sunt sive personarum et statutum de quibus sunt, sive leti sint et lascivi salientes et alii sive lugubres, graves, ponderosi et maturi ad aliquem modum reducitur. Sicut enim non omnium ora eodem capiuntur cibo, ita profecto non omnium aures eodem soni modo oblectantur; alios namque morosa et curialis vagatio primi toni recreat, alios rauca secundi gravitas rapit, alios severa et quasi indignantis tertii persultatio juvat vel delectat, alios adulatorius quarti sonus attrahit, alii modesta quinti petulentia ac subitaneo ad finalem casu moventur, alii lacrimosa sexti voce mulcentur; alii inimicos septimi salitus libenter audiunt; alii decentem et quasi matronalem octavi canorem diligunt. Quapropter qui cantum cupit componere, et si observare velit tactas proprietates, expedit ut sciat tonorum naturas, deliberetque apud se de quo tono illum vult facere, et postea illius toni proprietates observent quoad principium finem et processum. Alias quasi ydiota et inscius cantum componit, sicut mimi et joculatores et corearum pretentores, si dulciter cantent vel dulcem cantum componant; non hoc facit ars, sed naturalis ad hoc dispositio, sicut ait philosophus primo elenctorum; arguunt igitur omnes utentes sine arte, quia artificialiter traditum est.

Capitulum LXXV.

[De cantuum et tonorum regularibus distinctionibus.]

Quoniam de tonis vel modis diffuse supradictum est, de tonis hec pauca breviter summatimque tangenda sunt, ut ad memoriam ipsorum distinctio reducatur. Sicque ad ipsorum intonantionem de qua modicum dictum est, convenientius veniatur; illa enim tonorum agnitionem et distinctionem persupponit. Quamvis autem ad perfecte judicandum de cantu quocunque, [313] cujus fuerit toni, diligens requiratur inspectio totius cantus principii scilicet medii atque finis, plus tamen valet ad hoc medii finis quam principii consideratio. Propterea regule que dantur et dabuntur de distinctione et natura tonorum mentionem faciunt de mediis et fine cantuum, non de principiis. Octo si quidem tonis, quatuor tantum regulariter deputantur fines; multo tamen plura principia; nam legitime primus modus et secundus in D gravi terminantur; tertius et quartus in E; quintus et sextus in F; septimus et octavus in G gravibus; sicque cum multe sint claves, he tamen a quibus tetracordum denominatur finalium. Dumtaxat dicuntur proprie et naturaliter finales, ut supra visum est; similiter cum sex sunt voces, id est, ut, re, mi, fa, sol, la. Illarum quatuor ut communes dicuntur finales scilicet re, mi, fa, sol, quia sepius in illis cantus finiuntur vel forsan, quia de ratione cujuscunque cantus est post se, non modo supra suum finem ascendere, sed sub eodem descendere, licet secundum majus et minus. Sub hac autem voce que ut quantum in se est, non fit descensus cum vocum sit infima et gravissima. Unde ad hoc ut sub illa descensus fiat, oportet ut in aliam mutetur vocem; ipsa etiam quantum in se nullum terminat ascensum, sed bene initiat. Item supra hanc vocem la quantum in se est, non fit ascensus, cum sit ipsarum sex vocum suprema, nisi in aliam mutetur vocem et hec vox etsi sit principium descendendi non tamen ascendendi. De cantibus autem in tactis extremis terminatis vocibus, cujus fuerint toni dicetur infra; de terminatis in aliis quatuor vocibus nunc loquimur.

Dicendum igitur quod cantus qui terminantur in re sunt primi vel secundi toni, et isti voci competit initiare illam speciem dyapente que communis est duobus illis tonis. Cantus qui terminantur in mi sunt tertii vel quarti toni, et vox hec principium est illius speciei dyapente que competit tonis illis. Cantus finientes in fa, quinti toni sunt vel sexti; cantus vero qui in sol finiuntur, septimi sunt toni vel octavi. Ex his patet tonorum imparium ab invicem distinctio, ut primi qui terminantur in re a tertio qui in mi, et illius a quinto qui in fa, et hujus a septimo qui in sol. Similiter et parium inter se, quia secundus finitur in re, quartus in mi, sextus in fa, octavus in sol. Sed ut appareat inter ipsos distinctio, due dantur regule: una naturam exprimit imparium, alia parium. Prima regula hec est: toni impares a suo fine regulariter intendi possunt ad octavam vocem secundum speciem dyapason, cui initiuntur, et de licentia ad nonam et sub suo fine ad proximam remitti possunt vocem; ut tonus primus finem habens in D gravi potest ad proximam consimilem intendi litteram, id est, ad d acutam et licentialiter ad e acutam; potest autem descendere ad vocem C gravem. Tertius modus secundum positam regulam potest intendi ab E gravi in e acutam et ultra de licentia in f acutam, remitti vero potest in D gravem; quintus tonus ab F gravi potest ascendere ad f acutam et licentialiter ad g acutam. Et secundum Guidonem vel non remittitur sub fine ab sibi proximam sub fine descendere. Septimus tonus intendi potest a G gravi in g acutam et de licentia in aa superacutam; remitti vero potest in F gravem.

Secunda regula talis est: toni pares qui plagales dicuntur, possunt intendi a suo fine ad quintam per dyapente. Secundum hanc igitur regulam secundus tonus a D gravi potest acui in a acutam, et de licentia potest tangere fa de b acuta, et potest descendere in A et de licentia in Gamma ut. Quartus tonus potest intendi ab E gravi in [sqb] mi et de licentia in c acutam; descendere vero potest in B mi gravem et de licentia sub illa in proximam. Sextus tonus ascendere potest ab F gravi in c acutam, et de licentia in d acutam; descendere vero potest in C gravem et [314] de licentia in B mi gravem. Octavus tonus intendi potest a G gravi in d acutam et de licentia in e acutam; et similiter de cantibus indifferentialibus aliorum tonorum sentiendum est. Verum est quod nequiunt hic dari regule, sic trite quin in multis quassentur cantibus. Cantus contenti sub isto gradu tertio minus participant de perfectione quam illi de in aliis duobus gradibus. Unde ab actore "Questionum in musica" vocantur imperfecti, quantum ad plagales qui illos nec superius attingunt dyapente, nec inferius dyatessaron. Sed aliud est cantum dici imperfectum, ut hi de imperfectione loquuntur, et aliud ipsum esse irregularem. Hoc enim ad cantum regularem sufficit, quod debitum observet principium et finem et quod non nimis ascendat vel descendat.

Capitulum LXXVI.

[De tono cantuum terminatorum in ut vel in la.]

Visum de tono cantuum qui terminantur in re, mi, fa, sol, videndum est de illis qui in ut vel in la terminantur. Dicendum igitur quod cantus qui finiuntur in ut sunt quinti vel sexti toni, septimi vel octavi. Non primi vel secundi, tertii vel quarti, dico specialius quod si finem habeant in ut, de C vel F gravibus et in c acuta, quinti sunt vel sexti toni. Si vero cantus aliqui terminentur in [Gamma] greca, quod visum non est, vel in G gravi, vel g acuta, septimi sunt toni vel octavi. Hec autem licet apparere possint ex Guidonis doctrina supraposita de vocum similitudine vel affinitate amplius tamen declarentur. Dixi cantus terminatos in ut de C gravi et acuta esse quinti toni vel sexti propter affinitatem ipsius ut ad fa que est vox finalis illorum tonorum cum qua sola jungitur in clavibus illis. Sicut enim ut tono et tono elevatur similiter et fa; sed secus est de c acuta, quia in illa jungitur ut non solum cum fa, sed etiam cum sol. Ideo dicerent forsan aliqui cantus terminatos in ut de c acuta, si sequantur legem tonorum imparium, esse quinti toni ratione ipsius fa, vel septimi ratione ipsius sol, et si legem tonorum sequantur parium, sexti vel octavi; videtur tamen quod tales cantus potius dici debeant quinti vel sexti toni quam septimi vel octavi. Primo quia c acuta, secundum Guidonem, dicitur clavis affinalis sicut ceteris tonis; secundo quia sol de c acuta cum cantetur per b molle, non sic naturaliter inest illi clavi sicut fa; ideo ibidem ut majorem affinitatem habet ad fa quam ad sol. Dico ulterius quod si quis cantus finiretur in gamma ut, esset septemi vel octavi toni; etiam in illis clavibus non potest compleri species dyapente cui innituntur hi toni, nisi sol ibidem mutetur in ut. Constat enim illa species ascendendo ex tono et tono, semitonio et tono. Dicebatur autem quod cantus qui finiuntur in ut non sunt primi toni vel secundi, tertii vel quarti. Et de tertio et quarto satis planum est cum ut nusquam simul jungatur cum mi que est vox finalis tertii toni et quarti. De re autem pro tanto patet quia eadem species dyapente ascendendo qui initiatur a re et competit tono primo et secundo non potest ab ut continuari; et propterea nullus cantus finiens in ut de G gravi vel acuta primi toni est vel secundi, licet ibi re locetur.

Nunc videndum est de cantibus terminatis in la, si qui sint cujus fuerint toni et dicendum quod sunt primi toni vel secundi, tertii vel quarti, non quinti vel sexti, septimi vel octavi. Primi vel secundi, tertii vel quarti, si terminentur in a acuta vel superacuta, quia jungitur in illis clavibus la cum re que est finalis primi toni et secundi, et cum mi que finalis est tertii et quarti. Si vero terminetur in E gravi, ubicunque reperiatur, tertii sunt vel quarti; non primi vel secundi, quia ibi la cum mi, non cum re [315] conjungitur vel per se ponitur ut in ee la que tertio vel quarto ascribitur tono in figura supra posita de clavium diversarum affinitate.

Quare autem cantus finientes in la non sint quinti vel sexti toni, satis clarum est, quia nusquam la cum fa conjungitur, que finalis est quinti vel sexti toni. Secus autem videtur de septimo et octavo cum la jungitur, cum sol in d tam acuta quam superacuta. Et tamen dicendum quod tales cantus potius essent primi vel secundi modi quam septimi vel octavi, propter affinitatem per dyapason ad D gravem que est proprie finalis primi modi et secundi; non septimi vel octavi propter affinitatem per dyapason ad D gravem que est proprie finalis primi modi et secundi, quamvis ibi sol ponatur. Etiam dd superacuta describitur tono primo et secundo in figura supraposita, cum tamen ibi la jungatur cum sol, non cum re. Sic igitur videtur esse judicandum de cantibus terminatis in la, si qui sint, ac finirentur in mi vel in re; sic de finientibus in ut ac si finirentur in fa vel in sol. Quod si sequatur legem tonorum imparium, ab illo impari denominentur cujus naturam amplius sequantur; et consimiliter fiat de his qui sequuntur legem tonorum parium. Si vero sint cantus indifferentes, de illis judicetur secundum doctrinam prius tactam. Adhuc cantus hujus modi si terminentur in clavibus tetracordi finalium, et non vadant contra ea que dicta sunt de cantibus regularibus, sunt secundum aliquem regularitatis gradum prius tactum, si alibi irregulares.

Capitulum LXXVII.

[De cantuum irregularitate.]

Dictum est in quodam generali de cantibus regularibus cujus fuerint toni, de cantibus irregularibus prout tonos respiciunt aliquid summatim dicamus. Et primo videatur quid sint cantus irregulares, et postea de tono ipsorum. Cantus irregulares, ut nunc de ipsis loquimur, sunt illi qui vadunt contra regulas de tonis prius tactas; et cum plura requirantur ad construendum qnam ad destruendum ad actum bonum et virtuosum quam ad malum et vitiosum, quia virtus ex omnibus suis sit causis; vitium vero ex defecto alicujus circonstantie ad bonum actum requisite pauciora requiruntur ad hoc ut aliqui cantus dicantur irregulares quam regulares. Cum igitur ad hoc ut aliquis cantus dicatur regularis, quantum ad tonos requiratur ut observet debitum principium talis vel talis toni, debitum medium vel processum et debitum finem. Dicetur aliquis cantus irregularis ex defectu debiti principii, medii vel finis, unius istorum duorum vel trium. Ex obmissione debiti principii, quantum ad modernos, dicitur aliquis cantus primi vel secundi toni irregularis, si incipiat in E vel in G gravibus, dato quod non obviet positis regulis, quantum ad medium et quantum ad finem. Eodem modo dicendum est de cantibus tonorum aliorum quod dicuntur irregulares, si non incipiant in principiis tonorum illorum. Que autem sint alia principia dicetur postea. Dico ulterius illum cantum irregularem, quantum ad medium vel processum qui plus ascendit vel descendit quam sibi concedat regula, ut sint illi quantum ad tonos impares qui a fine suo nonam transcendunt et sub fine secundum. Quantum autem ad tonos pares, illi qui supra finem suum ultra sextam acuuntur et sub eodem fine gravantur ultra quintum. Cum enim irregularissimum sit ut tonus quilibet dyapason speciem cui innititur sub vel supra non exeat, sed in illa vagetur, in illa se teneat; sufficere sibi debet ut de licentia sub et supra unam tangat vocem. Item irregularis dicitur ille cantus qui duorum tonorum imparis scilicet et paris [316] proprietates observat, ut ille qui supra suum finem ultra sextam exaltatur et sub fine ultra secundam deprimitur. Quod si qui cantus obtineant duos fines, ut terminentur primo in propria finali et postmodum in affinali, vitium et irregularitas quedam est; sic sunt quedam Alleluia et quedam Responsoria in aliquibus ecclesiis; et illi secundum antiquos cantus sunt transpositi de quibus supratactum est.

Capitulum LXXVIII.

[De tono cantuum irregularium.]

Licet dictum est quosdam cantus esse irregulares, non est tamen tenendum quin alicujus sint toni; quia, etsi vadant contra regulas prius tactas, sunt tamen veri cantus determinatos processus et fines habentes ex veris et ex eisdem ut cantus regulares confecti consonantiis. De ipsorum igitur tono primo loquimur generalius ipsis applicantes regulas prius tactas, deinde aliqualiter specialius de ipsis loquemur. Dico quod omnis cantus regularis vel irregularis qui alicujus toni debet dici, si convenienter terminetur finaliter in re, ubicunque reperiatur vel cum quacunque monocordi jungatur littera, primi toni est vel secundi. Ista enim est vox finalis primi toni et secundi, initiatque primam speciem dyapente que his duobus tonis communis est. Dixi autem si convenienter, propter quosdam cantus qui finem habent in re de G gravi per b molle; sed non convenienter, deberent enim terminari in ut de dicta clave per [sqb] durum, et ideo non dicuntur tales cantus primi vel secundi toni, sed octavi, ut est illa antiphona "Magnus sanctus Paulus" que in quibusdam ecclesiis inconvenienter sic finitur.

[CSII:316,1; text: Possidere.] [JACSM6B 017GF]

Deberet autem finiri, sic:

[CSII:316,2; text: Possidere.] [JACSM6B 017GF]

Et consimiliter est de quibusdam aliis antiphonis et responsoriis que in finali voce per b molle depravantur. Dictum enim est supra quod cantus septimi et octavi toni nullo modo debent uti cantu b molli in suo fine. Omnis cantus convenienter terminatus in mi, ubicunque fiunt, tertii toni est vel quarti; omnis cantus convenienter finem obtinens in fa vel in ut est toni quinti vel sexti; omnis cantus convenienter finem habens in sol vel in ut, septimi toni est vel octavi. De cantibus terminatis in la, si qui sint, judiciter secundum doctrinam prius et hic tactam.

Generalius igitur fieri videtur tonorum denominatio a tactis vocibus quam a quatuor finalibus clavibus, quia voces ille non solum respiciunt tetracordum finalium, sed alia; septies enim continentur in gammate, et propterea alibi terminari possunt cantus quam in illis quatuor clavibus proprie finalibus. Qui autem cantus convenienter in re et qui non terminentur, et similiter de aliis vocibus puto quod sciri potest ex dictis et dicendis. Cantus autem irregulares cujus determinati fuerint toni imparis scilicet vel paris, si terminentur convenienter et non per transformationem in re, in mi, in fa, vel in sol, ex his que superius tacta sunt de cantibus regularibus decernatur. Sed ad hoc, ut certius fiat, descendamus ad tactas irregularitates. Sic cantus irregularis ratione principii tantum, quia bene se habet in decursu suo vel medio et in fine. Si quantum ad medium, legem tenuerit cantuum imparium et in re, legitimi fuerint, primi est toni; si in mi, tertii; si in fa, [317] vel ut quinti; si in sol vel ut, octavi. Si autem legem observaverit tonorum parium in medio et in fine, alicujus toni paris erit; cujus autem paris determinate fuerit, vox finalis ostendit. Cantus irregularis ratione medii pro quarto duorum proprietates observat imparis scilicet et paris; ab autentico sive impari tamquam a principaliori et digniori debet denominari non a plagali vel pari. Nam cum non essent nisi quatuor toni, autentus duorum gerebat proprietates; sibi enim competebat et acutus ascensus et gravis descensus. Sed contra hoc multi sunt cantus, quia a pari sumunt denominationem, cum tamen imparis habeant proprietatem, et communis accidit hoc de sexto tono. Quod autem istud sit inconveniens, superius exponitur, ubi de sexto tono in speciali tractatur.

Si quis autem cantus proprietatem habeat toni paris et non imparis qui in fine conveniunt, usurpative tamen denominetur ab impari, deberet corrigi, et ad suam reduci naturam; si permitteret usus, toleratur tamen hoc propter inveteratum usum; propter pacem non generetur inter fratres et simplices in hac arte scandalum, vel quia talis cantus in suo principio similitudinem aliquam habebit cum principiis toni imparis vel in suo processu, nimis sepe quintam tangit vel sextam.

Cujus autem toni fuerint cantus irregulares ratione principii qui scilicet alibi quam in propriis finalibus terminantur, sciri potest ex consideratione principii, medii atque finis ipsorum, sicut de cantibus dictum est regularibus qui finiuntur in propriis finalibus, quia si terminentur in re et processum teneant imparium, primi sunt toni, si parium secundi; si in mi, tertii vel quarti; si in fa, vel in ut, quinti vel sexti; si in sol, vel in ut, septimi vel octavi. De cantibus autem indifferentialibus cujus toni fuerint, judicetur suo modo sicut de regularibus per ea que dicta sunt.

Capitulum LXXIX.

[De cantuum tenoribus.]

Dictum huc usque est de cantuum et tonorum distinctione in quodam generali, non descendendo ad cantus aliquos speciales. Nunc autem ad tonos descendamus cantuum qui dicuntur antiphone et missarum introitus, qualiter in eis non solum per regulas prius tactas, sed etiam per quosdam tenores et seculorum differentias tonus agnoscitur. Hoc autem utilius viris ecclesiasticis videtur quam de ceteris cantibus; nam illi sunt cantus in quibus psalmodialis intonatio locum habet. Primo igitur videbitur quid sint cantuum tenores, dein quid seculorum differentie; postea tangentur regule per quas tonus in dictis cantibus cognoscitur. Quantum ad primum ne procedamus in equivoco, de tenore distinguendum est. Sumitur enim tenor etiam in cantu tripliciter: uno modo in cantu organico pro illo cantu supra quem discantus fundatur, quia discantum fundat et tenet. Unde discantus quasi de cantu, id est tenore sumptus. Alio modo, secundum Guidonem, tenor dicitur de mora ultime vocis in cantu, quia illa cantum tenet et terminat atque denominat. Tertio modo dicitur tenor locus ille in quo incipiunt differentie seculorum cujuslibet toni. Tenor primo modo respicit totum unum cantum, sed et alium quem fundat. Tenor secundo modo respicit finem cantus, sed tenor tertio modo extra cantum se tenet, cui deputatur ut hoc modo de tenore hic loqui intendimus.

Est igitur tenor, ut hic sumitur, sedes in qua incipiunt omnes differentie vel Seculorum alicujus toni, et ubi continuatur quasi in unisono et accentu moderato intonatio alicujus antiphone super psalmum, cujuscunque fuerit toni. Sunt autem aliqui tenores in cantibus qui responsoria [318] dicuntur quantum ad ipsorum versus communes de quibus infra tangetur.

Capitulum LXXX.

De differentiis tonorum vel seculorum in generali.

Consequenter agendum est de tonorum differentiis. Tonorum differentie sunt quidam parvi cantus qui aptantur antiphonis tonorum singulorum et missarum introitibus, per quos cantus terminatur intonatio antiphonarum et introitum super psalmos; et he differentie vocantur "Seculorum amen", et scribitur in fine antiphone cujuslibet pro illis: Evovae, ubi ponuntur vocales harum dictionum "Seculorum amen". Hec autem Seculorum amen dicuntur differentie triplici ratione: primo, quia ostendunt tonos vel antiphonas vel introitus inter se differentes, quia distincti toni distinctas habent differentias vel seculorum amen. Cum enim cernit quis antiphonam aliquam vel introitum terminari in re gravi et ejus differentiam, ut Seculorum amen, inchoari in a acuta, talem cantum statim adjudicat primo tono. Cum secundi toni tenor et principium Seculorum incipiant in F gravi et suo modo, sic est de ceteris ut dicetur infra. Secundo tacta seculorum dicuntur differentie, quia antiphonas quibus accomodantur in suis principiis insinuant differentes. Nam cum videmus distincta seculorum ejusdem toni, que in tenore vel principio conveniunt diversimode terminari et sic in ultima voce distingui, arguimus ex hoc principia antiphonarum, quibus deserviunt, inter se esse distincta; ut puta quantum ad tonum primum cum omnia seculorum incipiant in a acuta, quedam ipsorum ibidem terminantur quantum ad ultimas suas voces, ubi scilicet incipiunt quedam in G gravi, quedam in F, et quedam in D. Probamus ex hoc antiphonas quibus adaptantur in suis distingui principiis. Nam sicut ex dicendis magis apparebit, distincte differentie ejusdem toni diversificantur inter se propter diversitatem principiorum in antiphonis quibus deserviunt.

Dico tertio quod seculorum amen dicuntur differentie, quia intonationes psalmorum de quibus dicetur in fine, faciunt differentes. Nam sicut differentie multe ejusdem toni in ultimis vocibus distinguitur, sic et intonationes factas secundum illas in omnibus psalmorum versibus, quia intonatio alicujus antiphone in quolibet versu ipsius psalmi terminatur secundum cantum seculorum amen illis antiphone. Hoc autem de differentiis quotquot fuerint unius toni regulariter tenendum est, quod omnes quantum ad suum principium cum tenore illius toni conveniunt, non sicut quantum ad finales ipsarum voces; omnes enim in eodem incipiunt loco, quamvis in fine distinguantur. Differentie igitur a tenoribus distinguuntur, quia unius toni unus est tenor regulariter, sed nihil prohibit unius toni plures esse differentias.

Capitulum LXXXI.

[Qualiter per tenores et seculorum differentias antiphonarum, introituum tonus cognoscatur.]

Jam ex dictis regule ponantur per quas ex tenoribus et seculorum differentiis in antiphonis et introitibus tonos simpliciores agnoscant; et ille tales sunt: omnis antiphona vel introitus finiens in re, tenor autem illius et seculorum incipiunt per dyapente regulariter ad quintam notam desuper id est in la; primi est toni vel esse debet. Omnis antiphona finiens in re, cujus seculorum incipit per dytonum ad tertiam vocem desuper, id est in fa, secundi toni est. Omnis antiphona vel introitus finiens in mi et seculorum [319] ad sextam desuper vocem per semitonium cum dyapente incipit, id est in fa, est tertii toni. Omnis antiphona vel introitus finiens in mi, cujus seculorum per dyatessaron incipit ad quartam notam desuper, id est in la, quarti toni est. Omnis antiphona vel introitus finiens in fa, vel in ut, cujus seculorum per dyapente incipit ad quintam vocem supra, id est in sol, quinti est toni. Omnis antiphona vel introitus finiens in fa, vel in ut, cujus seculorum per dytonum desuper incipit ad tertiam vocem, id est in la, sexti dicitur esse toni. Omnis antiphona vel introitus finiens in sol vel in ut, et seculorum illius incipit supra per dyapente ad quintam notam, id est in sol, septimi est toni. Omnis antiphona vel introitus finiens in sol vel in ut, cujus seculorum incipit per dyatessaron ad quartam vocem desuper, id est in fa, regulariter dicitur esse octavi toni. Dico regulariter, quia sic esse deberet et in hoc tono et in ceteris secundum quod exprimunt posite regule. Sed he regule in aliquibus quassantur antiphonis et specialiter in multis ferialibus tam nocturnis quam diurnis; in quibus tamen magis est reprobandus defectus, cum usus illarum in sancte Dei ecclesia in qua nec ruga debet esse nec macula, frequentior sit. Et de illis quidem antiphonis alique notentur hic, ut appareat ipsarum defectus et qualiter possent corrigi faciliter et consimiles:

[CSII:319; text: Expugna impugnantes me. Evovae. Lauda anima mea Dominum. Te decet hymnus Deus in Syon. Auxilium meum a Domino. Nos qui vivimus benedicimus Domino.] [JACSM6B 018GF]

In tactis antiphonas et consimilibus patet defectus contra tonorum regulares tenores et principia seculorum. In duabus enim primis ibi est principium seculorum ubi est finis illarum; in tertia et quarta seculorum incipit per semitonium supra finem earum et in quinta per tonum. Item prima harum antiphonarum intonantur de primo tono et secundo et de quarto, cum tamen ejusdem sint toni. Habent enim easdem voces et eumdem finem et in eisdem clavibus, et repugnat primo tono terminari in mi et quantum ad finem ipsius cantus et ipsius seculorum. Nam ut dicetur infra, seculorum primi toni regulariter terminantur in la, in sol, in fa vel in re. Item si esset illa antiphona primi toni, seculorum ejus inchoari deberet ad vocem quintam supra suum finem et ibi intonare. Item tertia antiphona intonatur de octavo tono, et quarta de secundo, cum nec octavus modus nec secundus terminentur finali in mi. Unde finis et processus illarum secundum [320] regulas prius tactas arguit ipsas esse quarti toni, et secundum illum tonum deberent intonari et seculorum ipsarum supra ad vocem quartam a fine deberent inchoari. Est igitur tenendum quod defectus in tactis antiphonis principaliter nascuntur ex fine, quia non terminantur ubi deberent terminari secundum seculorum, que ipsius attribuuntur et intonationes quibus intonantur. Notentur igitur et corrigantur modo qui sequitur:

[CSII:320,1; text: Expugna impugnantes me. Evovae. Lauda anima mea Dominum. Te decet hymnus Deus in Syon. Auxilium meum a Domino.] [JACSM6B 019GF]

Inveni autem multas alias feriales antiphonas similes habentes defectus cum quatuor predictis, et ille corrigi possunt similiter ut predicte. In speciali autem irregularitate illius antiphone, "Nos qui vivimus" dicetur infra. Dicit autem quidam doctor quod antiphone irregulares de quibus mentio supra est a quibusdam rusticanis et incultis clericis per discretam vulgarium considerationem depravate sunt, insinuans quod a principio non fuerunt tales; possent autem faciliter, ut visum est, emendari. Sic, ut ait Berno, vitiosa consuetudo ab ore simplicium canentium nullo modo posset evelli. Sed malunt aliqui in suo malo usu permanere quam illum corrigendo se demittere.

Capitulum LXXXII.

Quod per quasdam cantuum formulas vel litteras tonus in antiphonas discernatur.

Sunt adhuc quidam cantus accommodati singulorum tonorum antiphonis per quos de tono illarum indicamus, et illi diversis vocantur nominibus. A quibusdam enim vocantur aptitudines sive formule, ab aliis neume, ode vel jubili, a modernioribus vocantur caude, et de illis exempla subscribuntur una cum antiphonis sui toni:

[CSII:320,2; text: Primum querite regnum Dei. Evovae. Secundum autem simile est huic.] [JACSM6B 020GF]

[321] [CSII:321; text: Evovae. Tertia dies est quod hec facta sunt. Quarta vigilia venit ad eos. Quinque prudentes intraverunt ad nuptias. Sexta hora sedit super puteum. Septem sunt spiritus ante tronum Dei. Octo sunt beatitudines.] [JACSM6B 021GF]

Dicendum igitur quod per positas caudas, inducitur aliquis ad discernendum inter tonos antiphonarum diversarum. Nam illa primo tono ascribitur cui cauda primo posita convenienter aptatur; et illa secundo cui secunda; tertio cui tertia; quarto cui quarta, sic de ceteris. Habent etiam responsoria cantus quosdam conveniens in versibus [322] per quos secundum convenientem usum tonus in illis agnoscitur; et de illis dicetur infra cum in speciali fiet pro se cuncto de intonationibus tonorum singulorum. Fuerunt insuper quidam antiqui tonos in antiphonis distinguentes non modo per tactas seculorum differentias, sed per litteras. Eidem et differentias per litteras distinxerunt; sed tonos per vocales et semivocales, differentias autem per mutas. Posuerunt enim A ad cantus primi toni; E ad cantus secundi toni; I tertii; O quarti; U quinti; N grecum sexti; Y septimi; M octavi. Item pro prima differentia cujuscunque toni b posuerunt; pro secunda c; pro tertio d; pro quarta g; et sic ulterius secundum ordinem mutarum. Sed hec ab usu moderno recesserunt.

Capitulum LXXXIII.

[Quid sit psalmodialis intonatio.]

Hactenus de modis tactum est vel tonis, consequenter de psalmodiali intonatione prosequimur. Ad hoc enim in antiphonis principalius ordinari videtur tonorum cognitio, ut cognito tono alicujus antiphone sciat quis eam convenienter super psalmum intonare. Distinctis enim tonis distincte quantum ad aliquid respondent intonationes; attamen non solum Boetius, sed nec Guido, qui sufficienter de tonis secundum modum suum tractaverunt, de intonatione differunt. Quidam etiam antiqui, etsi de tonorum tractent differentiis, de principiis tamen, et mediis ipsius intonationis non loquuntur. Videamus igitur que sunt illa que, secundum doctrinam et usum modernorum, ad intonationem requirantur. Debet qui vult super psalmum antiphonam intonare, illius Seculorum videre, et cujus toni fuerit noscere. Item scire debet quale principium in sua intonatione requirat ille tonus et illud in psalmi principio, si possibile sit, observare; et idem faciendum est de illius toni mediatione; postremo per cantum illius Seculorum quemlibet versiculum psalmi debet terminare. Dixi si possibile est propter quosdam versus in psalmis in quibus non possunt ad plenum principia intonationum et mediationes propter paucitatem dictionum observari, ut patet de illo versu: "Deus, Deus meus," etc.; et in tali casu potius mediatio servanda est quam principium. Psalmodialis igitur intonatio est talis Seculorum super psalmum conveniens principii medii atque finis observatio. Sed specialus exponendum est que sint ista principia, que in psalmorum intonationibus pro singulis tonis sint observanda, que mediationes, qui fines. Primus tonus et sextus in principio sue intonationis super psalmos habent: fa, sol, la. Secundus, tertius et octavus: ut, re, fa. Quartus: la, sol, la. Quintus: ut, mi, sol. Septimus: mi, fa, sol. Et hec ad ampliorum memoriam, sic versibus exprimuntur:

Servant fa, sol, la primus sextus que tonorum.

Tertius octavus ut, re, fa, sicque secundus.

La, sol, la quartus; ut, mi, sol quintus habebit.

Principium tenet hoc: mi, fa, sol, septimus horum. Tunc videndum est de mediationibus observandis in psalmorum intonationibus. Primus tonus, sextus et septimus in sue intonationis mediatione super psalmos habent: fa, mi, re, mi; secundus, quintus et octavus: fa, sol, fa; tertius: sol, fa, mi, fa. Sed quartus ut, re, mi, re; unde versus:

Septimus et primus cum sexto sic mediantur;

Fa, mi, re, mi; quintus, octavus habentque secundus.

Fa, sol, fa; sed sol, fa, mi, fa tertius habet.

Ut, re, mi, re quartus servat quum mediatur.

Sic patet de principiis et mediationibus observandis intonationibus antiphonarum super psalmos [323] finis; finis autem intonationis, ut est tactum, completur per cantum ipsius Seculorum quod habet antiphona talis toni vel talis; et de his manifestoria sint exempla subduntur:

[CSII:323; text: Primus tonus sic mediatur atque sic finitur. Secundus sic mediatur atque sic finitur. Tertius tonus sic mediatur atque sic finitur. Quartus tonus sic mediatur atque sic finitur. Quintus tonus sic mediatur atque sic finitur. Sextus tonus sic mediatur atque sic finitur. Septimus tonus sic mediatur atque sic finitur. Octavus tonis sic mediatur atque sic finitur.] [JACSM6B 022GF]

Tactus modus intonandi quantum ad principium et quantum ad medium in tonariis communiter [324] repetitur, in ecclesiis, puto tam Romanis quam Gallicanis et quibusdam aliis, etsi non in omnibus, ut infra dicta observatur. Est autem satis rationabilis prout materia patitur si ad fines et tonorum tenores inspiciatur. Conveniunt primus et sextus tonus in principio sue intonationis et in medio, quia idem est tenor unius et alterius, licet generaliter non observetur, ut qui conveniunt in tenore communicent in mediatione; sed primi toni principium intonationis incipit supra finem per semiditonum, sexti vero ubi finis ibi est principium intonationis. Secundus tonus et octavus in medio sicut et in principio sue intonationis conveniunt, quamvis in distinctis locis suos habeant tenores et fines, sed principium secundi per unam vocem sub fine incipit. Ut sic per ut, re, fa, ad suum veniat tenorem. Octavi vero toni, ubi finis ibi intonatio incipit. Tertius vero tonus, licet cum secundo et octavo in intonationis principio conveniat, in mediatione tamen distinguitur ab eis, incipitque principium intonationis toni tertii per semidytonum supra suum finem propter rationem de secundo tono prius tactam. Quartus vero tonus a ceteris omnibus et in principio sue intonationis et in medio separatur, et hic solus in suo tenore principium sumit sue intonationis. Quintus autem tonus, quamvis in principio intonationis distinguatur a ceteris, in mediatione tamen cum secundo convenit et octavo. Septimus etiam tonus, licet in exordio sue intonationis ceteris sit dissimilis, in sua tamen mediatione aliqualiter cum tono primo convenit et sexto. Servant enim hi in sua mediatione voces has fa, mi, re, mi. Sed aliter quia in septimo tono fa per semidytonum distat a suo tenore, in primo vero tono et sexto per semitonium. Item septimus tonus secundam tactam mediationem finalem vocem sue mediationis non cum suo tenore, sed supra terminat. Hoc tamen aliis tonis commune est, ut finalis vox mediationis secundum tactam doctrinam cum tenore unisonet. Dico secundum tactam doctrinam, quia quedam ecclesie ut Leodienses seculares, etsi sequuntur positas intonationes quantum ad principium, non tamen quantum ad medium; mediant enim in primo tono et in sexto per sol, mi, re, ut, modo qui sequitur:

[CSII:324,1; text: Dixit Dominus Domino meo.] [JACSM6B 023GF]

In secundo autem tono et in octavo mediant per sol, re, sic:

[CSII:324,2; text: Laudate Dominum de celis.] [JACSM6B 023GF]

In tertio tono per sol, fa, fa, fa, sic:

[CSII:324,3; text: Dixit dominus Domino meo.] [JACSM6B 023GF]

In quarto tono per mi, ut, sic:

[CSII:324,4; text: Deus Deus meus.] [JACSM6B 023GF]

In illa tamen quarta mediatione de mi, ut, in descendendo faciunt sol, mi.

In quinto autem tono ecclesie alique, etsi non omnes mediationes servant prius tactam, mediant enim ibi per sol, fa, vel per la, sol, in septimo tono per la, fa, vel per la, sol, fa, sic:

[325] [CSII:325; text: Laudate pueri Dominum.] [JACSM6B 023GF]

Sed ibi pro la, fa, in descendendo cantant sol, mi, vel sol, fa, mi; sicque in mediatione finali tam toni quarti quam septimi, ubi est dytonus, secundum dispositionem gammatis regularem in grave dyatonico supra tactam mediationem semidytonum sonant. Unde contra cantores qui tactas in tono quarto et septimo mediationes observant quidam per modum questionis tractatus confectus est qui sic incipit: "Queri potest, etc." Sicque terminat "Fonsque totius veritatis; ibique quot et quanta ad mediationes illas inconvenientia perveniant apperitur, nec hic apponuntur. Est autem notandum quod posite mediationes in aliquibus casibus exceptionem recipiunt, ubi scilicet cadunt dictiones monosillabe in fine mediationis vel alie que cantum habent accentum, sicut infra patebit.

Capitulum LXXXIV.

[De principiis acutuum primi toni.]

His ita digestis, ad intonationem tonorum specialius descendamus. Primo primi toni, secundo secundi, et de ceteris consequenter. Sed antequam formam intonationis modi primi describamus, videndum est de cantuum primi toni principiis et ipsorum differentiis. Hoc autem de cantuum principiis cujuscunque fuerint toni secundum Guidonem et antiquos, communiter tenendum est ut tot tonus aliquis habeat principia, etiam inclusive loquendo quod sunt voces inter eam in quam regulariter vel ex licentia potest descendere, et illam in quam illius residet tenor et non extra; et secundum hoc, ut est dictum supra, primus tonus habet sex principia, id est: C, D, E, F, G, a; in omnibus enim illis locis antiquitus primi toni incipiebant cantus de quibus supra ponuntur exempla. Sed, secundum modernos, non habet nunc primus modus nisi quatuor principia que sunt C, D, F, a. Et sic demiserunt principium in E et in G gravibus. Quia etiam secundum antiquos incipiebant in E gravi, incipiunt in D, vel in F gravibus, et hoc videtur convenientius cum principium in C magis tertio tono et quarto quam primo vel secundo. Est autem diligenter attendendum, ut ait actor "Questionem in musica", parte prima, capitulo XIX" quod non omni melo unius ejusdemque modi licet eque et uniformiter per omnes cordas ad inchoandum sibi concessas inchoari. In quibusdam enim vocibus incipiunt liberius responsoria et offertoria et hujusmodi cantiones que carent psalmorum et differentiarum appositionibus quas omnino refugiunt antiphone et introitus, quia mille illis principiis convenienter aptari possunt differentie cum distinctio differentiarum et distinctione sumatur principiorum. Sed nec ubique inchoando pariter conveniunt introitus et antiphone quantum ad modum incipiendi, quia ita sint eis necessarie. Est aliquando diversa principia sic sunt diverse differentie. Hec autem potius sunt intelligenda de modo procedendi in principiis quam de ipsis principiis. Propterea notandum est quod propter eadem initia non nunquam irregulariter cantui apposita, et eis secundum eufoniam aptatis autentus in plagalis mutatur, vel e converso ut in multis patet cantibus, et quantum ad primum tonum et quantum ad alios. Adhuc notandum est primum tonum habere principia sua in tactis clavibus, cum finitur in propria finali quia si alibi finiatur, alibi correspondenter habebit sua principia; et similiter est de tonis aliis; ad finis variationem principiorum variatio consequitur.

[326] Capitulum LXXXV.

De differentiis seculorum primi toni.

In tractando de tonorum differentiis, de numero, de distinctione, de ordine, de ipsorum intonatione super psalmos, benevolum et materie condescentem posco lectorem, non est hec materia demonstrabilis sicut ea que supra tacta est de consonantiis. Igitur secundum materiam oportet procedere subjectam. Cum equale perfectum sit rhetoricum demonstratione expetere et mathematicum persuadentem acceptare, etiam nequunt hic certe et generales assignari regule. Tacte enim varietates in ipsis reperiuntur differentiis ut vix una ecclesia conveniat cum alia; sed passim per regionum et ecclesiarum et animorum diversitatem varientur et temporum. Quedam enim ecclesie plures, quedam pauciores habent differentias. He distinguuntur illos, sic ille aliter et in distinctis tonariis distinctus reperitur ordo, distincta decantatio similiter et intonatio. Hoc autem de ipsarum distinctione in quodam generali tenendum est quod principaliter a distinctis antiphonarum principiis incohantes habere differentias propter alium et alium incipiendi modum, quia quedam acutum, alie gravem tenent, quedam immediate sic ascendunt vel descendunt, alie mediate vel gradatim, ut tangetur. Item distinguuntur ex finalibus vocibus ipsorum seculorum, nam quantum ad primum tonum quedam ibi incipiunt, ibi terminantur id est in a acuta, quedam ad quartam vocem supra finem, scilicet in G gravi, quedam ad tertiam id est in F gravi, quedam vero in D gravi, ubi finis est antiphone; et non debet esse dubium illas differentias esse distinctas que diversas habent finales voces. Illa autem finalium vocum diversitas respondere videtur distinctis incipiendi modis et distinctis principiis. Propter tactas igitur et alias multiplice sin differentiis varietates actor "Questionum in musica" qui sine dubio valens fuit musicus, ut suum probat opus, in speciali de tonorum differentias loqui pretermittit, unde sic ait: de eis supersedemus concedentes in hac parte cantores jure gentium suis uti formulis et consuetudinibus. Sed quamvis non modica varietas et intricatio jaceat in differentiis, loquimur tamen ut poterimus de eis aliquos qui de illis tractaverunt sequimur auctores. Vocantur autem differentie seculorum ab aliquibus concordantie modi, quia aliqua correspondentia et concordia major est inter principium antiphone et differentiam suam quam inter aliam. Descendamus igitur in speciali ad differentias primi toni; quidam antiquus doctor in primo tono ponit sex differentias has scilicet:

[CSII:326; text: Evovae.] [JACSM6B 024GF]

Distinguit autem positas differentias tactus doctor sic: ad primam differentiam pertinent antiphone incipientes in D vel C gravibus, subito ascendentes per dyapente. Item eamdem differentiam pertinent antiphone primi toni que incipientes in D gravi statim per semidytonum ascendunt, vel descendunt in C gravi, statim ascendunt [327] in F. Item prime differentie ascribuntur antiphone hujus toni incipientes in G gravi et de tactis principiis exempla patent sequentia:

[CSII:327,1; text: Leva Iherusalem. Hi qui longius. Dies Domini. Cantantibus. O pastor eterne. Ecce nomen. Tecum principium. Ave Maria. Appropinquabat.] [JACSM6B 025GF]

Ex tribus ultimis antiphonis patet quod antiqui aliquas antiphonas primi toni incipiebant in G; istas autem et consimiles antiphonas moderni incipiunt in F; et hic incipiendi modus convenientior videtur et facilior. Ad differentiam secundam pertinent antiphone primi toni incipientes in C gravi, non per dyapente, sed per tonum et semidytonum, ascendentes modo qui sequitur:

[CSII:327,2; text: Virgo Dei. Iter faciente. Postulavi.] [JACSM6B 025GF]

Et dicit hic actor quod ultimam positam antiphonam aliqui cantant de quarto tono, sed stulte et non bene. Ad differentiam tertiam serviunt antiphone incipientes in F per dytonum immediate ascendentes in a, ut sequentes et consimiles:

[CSII:327,3; text: Diffusa est. Dominus quidem. Pulchra es. Evovae.] [JACSM6B 026GF]

Quarta differentia respondet antiphonis primi toni incipientibus in F, et gradatim in a ascendentibus, ut hec:

[CSII:327,4; text: Dicite pusillanimes. Lazarus. Evovae.] [JACSM6B 026GF]

Quinta differentia pertinet ad antiphonas hujus toni incipientes in F, et gradatim in D descendentes, sic iste:

[CSII:327,5; text: Reges terre. Volo pater. Evovae.] [JACSM6B 026GF]

Sexta differentia pertinet ad antiphonas primi toni inchoantes in A. sicut sunt sequentes et consimiles:

[328] [CSII:328,1; text: Ite dicite. Ille homo. Evovae.] [JACSM6B 027GF]

Licet non utamur nunc talibus formulis et tot notis in differentiis primi toni, posui tamen eas ut appareat diversitas et aliqua confirmitas inter antiquos et modernos. Sunt autem aliqui moderniores qui alias primi toni ipsorum seculorum ponunt formulas quibus etiam nunc utuntur seculares ecclesie Leodienses, et ponunt septem has scilicet:

[CSII:328,2; text: Evovae.] [JACSM6B 027GF]

Hi positas differentias sic distinguunt: primam differentiam apponunt antiphonis incipientibus in D, sive cito acute ascendant sive non, dum tamen non ascendant in principio per semidytonum, ut sunt antiphone sequentes et consimiles:

[CSII:328,3; text: Primum querit regnum. Hec est virgo. Sede a dextris.] [JACSM6B 027GF]

Ad differentiam secundam junguntur antiphone in D incipientes, statim per semidytonum ascendentes, et ille que in C gravi, ut hec que sequuntur et consimiles:

[CSII:328,4; text: Euge serve. Agogna vox.] [JACSM6B 028GF]

Tertiam differentiam ad antiphonas incipientes in F et statim per D ascendentes ad quintam, ut he:

[CSII:328,5; text: Appropinquabat. Sanctificavit.] [JACSM6B 028GF]

Quartam differentiam apponunt antiphonis in A incipientibus, ut hec et consimiles:

[CSII:328,6; text: Salve regina.] [JACSM6B 028GF]

Quintam differentiam adjungunt antiphonis incipientibus in F, si quasi currendo per E descendunt in D, ut he:

[CSII:328,7; text: Reges Tarsis. Ecce vere.] [JACSM6B 028GF]

Sextam differentiam ponunt ad antiphonas incipientes in F, si per G tendant in A, ut hec et consimiles:

[CSII:328,8; text: Sol et luna.] [JACSM6B 028GF]

[329] Septimam differentiam jungunt antiphonis incipientibus in F, si per semitonium in C descendant, ut hec:

[CSII:329,1; text: Biduo.] [JACSM6B 029GF]

Item sunt alii qui, in tonariis suis, in hoc tono ponunt octo differentias, quarum tamen quatuor priores principaliores et magis usitate. Alie vero minus principales et raro antiphonarium libris reperiuntur. Et ille differentie et ipsarum distinctio que tangetur, in multis observatur ecclesiis, ut in Gallicanis et forsan Romanis; de his exempla sequuntur:

[CSII:329,2; text: Evovae.] [JACSM6B 029GF]

Due prime differentie que de principalioribus sunt immo principalissime, videntur inter omnes a pluribus et communius usitate in tantum ut quidam, de quibus infra tangetur, in primo tono solis illis duabus utantur differentiis, aliis objectis omnibus; iste, inquam, due secundum istos quorum nunc doctrina sequimur, in principiis conveniunt, sed in modo incipiendi distinguuntur sic: ad primam illarum pertinent antiphone primi toni, incipientes in C, in D, vel in F, si in suo principio acutum habeant ascensum; nisi quod ille que in F incipiunt, primo descendunt in C, et post per D ascendunt ad quintam; sequitur exemplum de tactis principiis:

[CSII:329,3; text: A jure tuo. Ecce nomen Domini. Canite tuba. Ave Maria. Evovae.] [JACSM6B 030GF]

Item ad tactam differentiam reducuntur antiphone incipientes in D cum generatione vel sine generatione, illius descendentes in C et statim per D, mediate vel immediate ascendentes in F, ut hec:

[CSII:329,4; text: Ecce in nubibus. Tunc resurrexit. Afferte ista hinc. Nemo meum. Hec es] [JACSM6B 030GF]

[330] [CSII:330,1; text: virgo sapiens. Sede a dextris meis. Evovae.] [JACSM6B 031GF]

Hujus modi igitur antiphone, quamvis non habeant acutum ascensum in suo principio, habent tamen tactam differentiam; et hoc factum est, ut aiunt, quia principia positarum antiphonarum antiquitus duabus specialibus deputabatur differentiis, his scilicet:

[CSII:330,2; text: Evovae.] [JACSM6B 031GF]

Pro illis autem duabus nunc ultimum ista:

[CSII:330,3; text: Evovae.] [JACSM6B 031GF]

Ad secundam differentiam hanc:

[CSII:330,4; text: Evovae.] [JACSM6B 031GF]

Pertinent antiphone incipientes in C, in D vel in F gravibus, que in suo principio gravem vel moderatum habent ascensum vel descensum, ut he:

[CSII:330,5; text: Qui celorum continens. Non auferetur. Beatus Stephanus. Cum vocatis. Evovae.] [JACSM6B 032GF]

Est tamen advertendum quod ac tactam differentiam reducuntur antiphone primi toni, que in suo principio de D per semidytonum ascendunt, quamvis postea acute ascendant, ut he:

[CSII:330,6; text: Apparuit Augustinus, O pastor eterne, Adest multitudo, Evovae.] [JACSM6B 032GF]

Ad tertiam prius positam differentiam, hanc scilicet:

[CSII:330,7; text: Evovae.] [JACSM6B 032GF]

Pertinent antiphone omnes hujus toni incipientes in quinta voce a sua finali, id est in a. Item ad eamdem differentiam, secundum doctrinam quam nunc sequor, pertinent antiphone hujus toni incipientes in voce tertia a finali, id est in F, si de illa mediate vel immediate ascendant in A, vel quasi currendo per E descendant in D, ut he que sequuntur:

[CSII:330,8; text: Vidi Dominum sedentem. Veniet Dominus.] [JACSM6B 032GF]

[331] [CSII:331,1; text: Diffusa est. Apertis thesauris suis. Reges Tarsis. Evovae.] [JACSM6B 033GF]

Ad quartam differentiam hanc scilicet:

[CSII:331,2; text: Evovae.] [JACSM6B 033GF]

Pertinent antiphone primi toni incipientes in F, si mediate per G ascendant in A, sicut he:

[CSII:331,3; text: De Syon. Indinavit.] [JACSM6B 033GF]

Verum est quod sunt alique antiphone in quibus usus tactis obviat regulis etiam in ecclesiis Gallicanis; pauce enim in hac materia sunt regule quin exceptiones recipiant. Quantum autem ad quatuor alias differentias minus principales et minus usitatas, quia specialia quedam et quasi singularia respiciunt principia, talis datur distinctio ad primam illarum hanc, scilicet:

[CSII:331,4; text: Evovae.] [JACSM6B 033GF]

Pertinet antiphone primi toni incipientes in C per tonum et semidytonum ascendentes, ut he:

[CSII:331,5; text: Sint lumbi vestri. O quantus luctus. Postulavi. Evovae.]

Ad secundam differentiam hanc, scilicet:

[CSII:331,6; text: Evovae.] [JACSM6B 034GF]

Pertinent antiphone principium habentes in D ascendentes per tonum et semitonium et tonum gradatim, sic:

[CSII:331,7; text: Letus magis. Germinavit. Visionem. Laurentius.] [JACSM6B 034GF]

Ad tertiam differentiam, scilicet hanc:

[CSII:331,8; text: Evovae.] [JACSM6B 034GF]

Pertinent antiphone hujus toni incipientes in F geminatam per semitonium et tonum descendentes, ut he quarum sequuntur exempla:

[CSII:331,9; text: Biduo unicus. Unus est enim. Credimus. Evovae.] [JACSM6B 034GF]

[332] Ad quartam differentiam hanc, scilicet:

[CSII:332,1; text: Evovae.] [JACSM6B 035GF]

Pertinent antiphone incipientes in F, cum ascensu in G, et post cum descensu in F, in E, in D gravibus, ut iste:

[CSII:332,2; text: Speciosus. Ipsi soli. Evovae.] [JACSM6B 035GF]

Posite sunt tres differentiarum primi toni distinctiones, et potest ex dictis apparere in quo distinguantur; verum est quod sunt aliqui religiosi qui multitudinem differentiarum, in primo tono ceteris evitantes, non ponunt in primo modo nisi duas differentias has, scilicet:

[CSII:332,3; text: Evovae.] [JACSM6B 035GF]

Hi leviter has sic distinguunt: prima pertinet ad antiphonas primi toni incipientes in C grave, alia ad omnes alias ubicunque incipiant; et qualitercunque quod si hoc teneretur ab omnibus, non esset tanta briga in differentiis indistinctis ecclesiis. Sed illi cum tactis differentiis primi toni adjungunt istam irregularem que sequitur:

[CSII:332,4; text: Evovae.] [JACSM6B 035GF]

De qua dicetur infra; dixi irregularem, nam est irregularis et ratione tenoris et ratione intonationis; est enim multiplex in differentiis irregularitas, unde dicit doctor, cujus differentias primo assignatur, quod differentiarum quedam sunt competentes et necessarie, ut ille quas usus habet conveniens ab antiquis modulatoribus, ubi differentiam regularem tenet tenorem et regularem sequitur intonationem antiphonarum sui toni; alie sunt differentie competentes, non tamen necessarie, que non necessitatis causa, sed solius curiositatis prioribus apponuntur, et sic multiplicantur et in cantu variantur, licet aliarum sequantur tenorem et intonationem. Quid enim utilitatis affert tot habere differentias, ubi sufficiunt pauciores et pro antiquis novas invenire? Alie sunt neque competentes, neque ncessarie que non recto tenore, sed secundum libitum canendi modum adaptantur, et exemplificat de ultimo tacta differentia que jungitur illi antiphone, "Nos qui vivimus"; alie sunt differentie prorsus nulle, secundum hunc doctorem, cum scilicet unum et idem seculorum nulla parte in suo cantu variatum multis cantibus diversa principia habentibus adjungitur. Non est intelligendum generaliter quin idem seculorum in nullo diversificatum distinctis adjungi possit principiis. Patet hoc in secundo tono in quo sunt multa principia, unum tamen seculorum secundum multos.

Etiam secundum hunc doctorem similiter et in tono sexto non videtur etiam magnum inconveniens, si hoc fiat in tono eodem ad evitandum numerum tantarum differentiarum in tonis aliquibus, ut faciunt aliqui religiosi de quibus tactum est. Sed inconveniens est, si hoc fiat in principiis distinctis tonorum diversorum; verum est quod multe alie differentie primi toni ab his que tacte sunt reperiri possunt. Sed nequeo omnes enarrare, nec expedit. Sufficiant igitur que posite sunt quia videntur celebriores, et quibus nec [333] amplius utuntur ecclesie in quibus conservatus sum, et de quibus locuntur actores quos vidi suis intonariis. Et cum tetigerim hic differentias primi toni ex distinctis tonariis in quo conveniant et in quo distinguantur, videri potest ex dictis; sed est hoc notandum quod sicut distinctio differentiarum ut antiphonas comparatur, sumitur ex distinctis principiis et ex modo incipiendi. Sic earumdem distinctio, ut inter se conferuntur ex ipsarum ultimis sumitur vocibus, ex quadam tamen correspondentia ad antiphonarum suarum principia. Cum enim differentia primi toni quantum ad ultimam vocem terminetur in A, in G, in F, in D, ille terminentur in A quarum antiphone ibidem incipiunt vel quarum antiphone incipientes in F ascendunt immediate in A, vel si descendant ab F, non tamen morose, sed quasi currendo et statim ascendendo. Ille vero terminantur communius in G, quarum antiphone incipiunt in F per G, ascendentes in a similiter, et ille quarum antiphone in suo principio acutum habent ascensum, sive incipiant in F, sive in D, sive in C gravibus. Ille vero differentie descendunt in D grave quarum antiphona in dictis ultimo locis incipiunt, si in suo principio gravem ut communiter teneant modum, alii ordinantes aliter ipsas inspicere possunt ad ipsarum principalitatem et usum, ut ordinentur secundum quod principaliores et magis in usu sunt.

Capitulum LXXXVI.

[De intonatione primi toni quantum ad antiphonas.]

Dictum est de differentiis primi toni, de intonatione ipsius in speciali prosequimur. Ubi est advertendum quod licet primus tonus habeat distincta principia quibus in antiphonis distincte, sicut visum est, respondent differentie, illis tamen regulariter non respondet distinctus intonandi modus quoad principium intonationis et medium, licet secundum distinctas differentias distincte fiant in psalmodiis finales terminationes. Omnes igitur antiphone primi toni cujuscunque fuerint differentie regulariter et communiter in psalmis simplicibus et canticis preterquam super "Benedictus" et "Magnificat" intonatur, sic:

[CSII:333,1; text: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.] [JACSM6B 036GF]

Tactam intonationem, quantum ad mediationem, non servant alique ecclesie que in hoc tono, sicut supra tactum est, mediant, sic:

[CSII:333,2; text: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.] [JACSM6B 036GF]

Sunt autem aliqui religiosi qui, etsi observant intonationem primi toni prius positam et quantum ad principium et quantum ad medium, addunt tamen quamdam flexionem inter principium ipsius intonationis et ipsam mediationem et finem qui fit per cantum ipsius Seculorum. Observant autem eamdem flexionem in tono primo, quarto, sexto et septimo. Et illa est descendendo a tenore vel principio seculorum ad proximam vocem. In aliis autem quatuor tonis, id est secundo, tertio et quinto et octavo flexio fit descendendo [334] a tenore per semidytonum. Hi igitur primum tonum sic intonant:

[CSII:334,1; text: Primus tonus sic incipit et sic flectitur et sic mediatur, atque sic finitur.] [JACSM6B 037GF]

Est autem advertendum quod isti et quidam alii, licet hoc communiter non fiat in hoc tono et in aliis quibusdam ut tangetur, in simplicibus psalmis supra secundam sillabam principii intonationis duas apponunt voces. Et est notandum quod ubi in aliquo versu propter paucitatem dictionum vel sillabarum ante medium intonationis in hoc tono et ceteris, non potest simul observari proprietas intonationis quantum ad principium et medium, demissa tunc principii proprietate mediationis, proprietas tenenda est, ut hic:

[CSII:334,2; text: Deus Deus meus ad te de luce vigilo.] [JACSM6B 037GF]

Item accidit quandoque ut in fine mediationis cadat ductio monosillaba vel alia que de natura sua acuitur, et in tali casu non omnes mediationis voces observantur, ut hic patet:

[CSII:334,3; text: Deus judicium tuum regi da et justiciam tuam filio regis. Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.] [JACSM6B 038GF]

Item convenienter observatur ut cum antiphona suo principio habet dictionem similem cum principio psalmi intonandi, non debet in illa repeti, sed ulterius psalmus prosequi, ut hic patet:

[CSII:334,4; text: Beatus vir qui non abiit in concilio impiorum. Credidi propter quod locutus sum.] [JACSM6B 038GF]

Et sic fiat in consimilibus casibus etiam quantum ad alios tonos. Est ulterius advertendum quod a regulari intonatione primi toni, jam tacta in simplicibus psalmis, excipitur intonatio illius psalmi "In exitu Israel de Egypto"; super antiphonam illam: "Nos qui vivimus", etc. Istam autem antiphonam aliqui faciunt de octavo tono qui finalem ejus vocem terminant in G grave, sic:

[CSII:334,5; text: Nos qui vivimus benedicamus Domino. Evovae.] [JACSM6B 038GF]

[335] Alii eamdem antiphonam attribuunt primo tono terminantes eam in D gravi, sic:

[CSII:335,1; text: Nos qui vivimus benedicimus Domino. Evovae.] [JACSM6B 039GF]

Sed sive tacta antiphona sit octavi toni sive primi, seculorum illi appositum irregulare est, et quantum ad tenorem, quia nec incipit in tenore toni octavi nec primi; verum est quod quidam, qui faciunt illam antiphonam octavi toni, duas primas voces illius seculorum ponunt in tenore primi toni, sic:

[CSII:335,2] [JACSM6B 039GF]

Sed intonando non servant hunc notandi modum; sed priorem in quo tres prime voces illius seculorum ponuntur in G grave. Adhuc est illum seculorum irregulare quantum ad intonationem et ratione mediationis; intonatur enim ut communius modo qui sequitur:

[CSII:335,3; text: In exitu Israel de Egypto Domus Jacob de populo barbaro.] [JACSM6B 039GF]

Vel sic secundum aliquas ecclesias:

[CSII:335,4; text: In exitu Israhel de Egypto Domus Jacob de populo barbaro.] [JACSM6B 040GF]

Cum autem tactus modus intonandi in nullo videat convenire tono octavo, sed aliqualiter conveniat primo, potius debet antiphona illa "Nos qui vivimus" esse primi toni secundum quod ultimo notata est quam octavi. Est autem intelligendum quod modum intonandi tacte antiphone super "In exitu Israel", etc., magna ex parte videntur alique ecclesie, de quibus tactum est, de primo tono et sexto observare. Sicque quod communiter secundum ecclesias est irregulare et singulare, hoc illis commune est et regulare. Habuit autem, ut dicunt aliqui, tactum seculorum diversum et quasi solemniorem et specialiorem intonandi modum pre ceteris in psalmo illo reprobatur. Hinc etiam est ut cum illa duo cantica novi testamenti id est: "Benedictus Dominus Deus Israel", etc., et Magnificat anima mea Dominum", solemnius et festivius decantentur pro ceteris simplicibus psalmis in ecclesia Dei aliquam variationem in sua intentione receperunt in hoc tono et in ceteris aliquibus; intonantur enim in primo tono communiter modo qui sequitur:

[CSII:355,5; text: Benedictus Dominus Deus Israel. Quia visitavit et fecit redemptionem plebi] [JACSM6B 040GF]

[336] [CSII:336,1; text: sue. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel. Quia visitavit et fecit redemptionem plebi sue.] [JACSM6B 041GF]

Sic igitur tactus est modus intonandi primi modi super seculorum antiphonas, ubi est advertendum secundum doctrinam beati Bernardi quod inconvenienti psalmodia debent psallentes rotunde et una voce psallere, simul incipere et simul finire, simul pausare, nullusque ante alium presumat incipere, vel ultra alios nimis tenere. Et ut hoc melius fiat, debent unus alium ascultare, ascultando cane incipe simul desine plane. Et cum cantor incipit debent ceteri tacere, et ab illo in quo ipse dimittit, debent alii incipere, non resumere quod ille dixit: Cauda vel jubilus qui dicitur post antiphonam primi toni suprapositus est, hic scilicet:

[CSII:336,2; text: Cauda jubilis vel oda primi toni.] [JACSM6B 041GF]

Capitulum LXXXVII.

[De differentiis et missarum introitum intonatione et quibusdam aliis ad tonum primum pertinentibus.]

Cum non solum antiphone verum et missarum introitus differentias habeant, sintque in multis alie ab antiphonariis, et in hoc tono et in aliquibus aliis, de illis agendum est, et de ipsarum intonationibus; habet autem primus tonus secundum aliquos introituum vel officiorum differentias quatuor has scilicet:

[CSII:336,3; text: Evovae.] [JACSM6B 042GF]

Prima differentia pertinet ad introitus incipientes in octava a, sicut sunt sequentes:

[CSII:336,4; text: Sapientiam. Sed enim. Lex Domini. Evovae.] [JACSM6B 042GF]

Secunda differentia aptatur introitibus incipientibus in F sexta, ut hi:

[CSII:336,5; text: Et enim. Misereris omnium.] [JACSM6B 042GF]

[337] [CSII:337,1; text: Evovae.] [JACSM6B 043GF]

Tertia differentia illis jungitur introitibus qui incipiunt in tertia C vel quarta D, si cito ad quintam ascendant, ut hi sequentes:

[CSII:337,2; text: Gaude a meis. Statuit. Evovae.] [JACSM6B 043GF]

Quarta differentia pertinet ad introitus incipientes in quarta D, non cito salientes ad quintam, ut hi:

[CSII:337,3; text: Dementie. Exurge. Evovae.] [JACSM6B 043GF]

Intonantur autem introitus primi toni, cujuscunque fuerint differentie, modo qui sequitur:

[CSII:337,4; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper. Et in secula seculorum amen.] [JACSM6B 043GF]

Verum est quod aliqui alii aliter ordinant et distinguunt positas differentias, sed nolo tangere tot diversitates. Est autem notandum quod cujuslibet toni est habere cantum aliquem communem in versibus responsoriorum versus tonum eumdem habentium participant. Potest tamen dici proprius qui convenit solis responsoriis talis toni, et si non omnibus, et quia utile est illa scire. Nec ubique illorum notantur Gloria de illis ponemus exempla; sequitur igitur responsorium primi toni cantum habens communem in suo versu:

[CSII:337,5; text: Inter natos fuit homo etc.] [JACSM6B 044GF]

Sequitur Gloria versuum communium responsorium primi toni:

[CSII:337,6; text: Gloria patri et Filio et Spiritui sancto.] [JACSM6B 044GF]

Primus modus cantandi gloria communior est quam secundus, et videtur rationabilior cum principium [338] et finem habet versuum communium responsoriorum hujus toni; dico responsoriorum hujus toni, quia cantus responsoriorum alicujus sunt toni, sicut et antiphonarum. Cujus autem fuerint toni, sciri potest per regulas supradatas similiter et per cantus versuum communium sicut tonus antiphonarum per differentias vel per seculorum. Sed forsan instabitur versus communes primi, secundi, tertii, quarti, quinti et septimi videntur esse alterius toni, quasi ipsorum responsoria. Ergo non videntur ducere in notitiam toni sui responsorii, et dicendum quod cantus versuum et etiam aliorum specialium est ejusdem toni cum suo responsorio; unde de tono ipsorum non est judicandum a fine cantus ipsius versus; sed ipsius resumptionis que est finis responsorii, sicque versus cum responsorio unum faciunt cantum et unius sunt toni.

Dicunt igitur in notitiam toni sui responsorii non ut cantus ipsorum per se sumptus et alterius toni a cantu sui responsorii; sed quasi signum in notitiam signati, vel proprium accidens in notitiam subjecti, in quantum cantus talium versuum sic competunt responsoriis talis toni quod non aliis. Eodem modo dicendum est de gradualibus, Alleluya, et invitatoriis, quia quandoque graduale est toni paris et versus ejus, si per se sumatur toni imparis. Similiter Alleluya toni paris et versus ejus toni imparis cum per se consideratur, et similiter quandoque est de invitatorio et de cantu ipsius Alleluya cum versu et ipsius invitatorii cum Venite sibi correspondente. Semper enim post versus ipsius Venite invitatorium totum vel pars ejus finalis se sumitur. Sunt autem aliqua gradualia primi toni alia alterius et similiter est de Alleluya, de Kyrie eleyson, Gloria in excelsis Deo, prosis, offertoriis, Sanctus, sanctus, sanctus, Agnus Dei, et Post communionibus. Et videretur aliquibus pulcrum si omnes tacti cantus in missa correspondenter essent unius toni, vel fieret in illis sicut fit in aliquibus antiphonis et responsoriis, ut primum responsorium est primi toni, secundum secundi, tertium tertii et sic deinceps. Sic introitus misse esset primi toni: Kyrie eleyson et Gloria in excelsis secundi, quia conveniens est ut Kyrie eleyson et Gloria in excelsis sibi correspondeant quoad tonum; deinceps graduale toni tertii; Alleluya quarti, et sic ulterius. Cujus autem toni sint tacti missarum cantus vel alii, ex supradictis discernatur, nec exemplum ponam de omnibus propter brevitatem, sed est intelligendum de invitatoriis quod sic in quibusdam tonis diverse differentie distinctis ejusdam toni correspondent antiphonis. Ita similiter in aliquibus tonis sunt diversa Venite que pluribus invitatoriis ejusdem toni correspondent. Hoc igitur rationabile videtur ut non quodcunque venite ad invitatoria quecumque decantetur. Sed venite primi toni ad invitatoria primi toni decantandum est, et sic de aliis intelligatur tonis. Hoc tamen parum in aliquibus ecclesiis observatur, ut ergo alique Venite tonorum distinctorum cognoscantur. Ponantur hic exempla de illis. Invitatorium primi toni cum suo venite.

[CSII:338; text: Tu es pastor. Venite exultemus Domino.] [JACSM6B 045GF]

Est insuper notandum quod sicut secundum diversitates tonorum in responsoriis diversi sunt cantus versuum sequentium.

In tempore pascali sunt diverse terminationes responsoriorum per Alleluya, et de illis hic [339] exempla ponantur; et primo de tono priori versiculo sequente, sic:

[CSII:339,1; text: Alleluya. Ecce quam bonum.] [JACSM6B 046GF]

Item pro singulis tonis ponantur hic Amen, vel caude que dici possunt in solemnitatibus, vel quando chorialibus amplius cantare placet in fine alicujus antiphone, responsorii vel sequentie, seu prose, et fit ad cantus primi finis talis:

[CSII:339,2; text: Amen.] [JACSM6B 046GF]

Tactus cantus dicatur per clausulas sicut notatus est. Ita quod cum una pars chori incipit et constat primam clausulam, alia taceat. Et cum hec chori pars cantat, secundam taceat que primam contaverat, sicque alternatim decantentur illius cantus clausule ad modum Fuge disposite, usque prope finem ubi duo ponuntur tractus; et ibi due chori partes simul cantant et insimul cantum finiant. Hec dicta de primo tono sufficiant, de ceteris brevius prosequamur; et primo de his que ad secundum pertinent tonum.

Capitulum LXXXVIII.

[De principiis cantuum toni secundi.]

In tractando de secundo tono tangemus ea que tetigimus de primo tono, et secundum eundem ordinem, et similiter fiet cum agetur de ceteris tonis. Primo ergo videndum est de secundi toni principiis; secundo de suis differentiis; unde ipsius et intonationem et de ceteris consequenter.

Secundus tonus secundum modernos habet quinque principia, id est in: [Gamma], A, C, D, F, de quibus ponentur hic exempla:

[CSII:339,3; text: Educ. Sancte confessor. Sicut lilium. Beata mater. Sana Domine.] [JACSM6B 047GF]

Sed secundum antiquos hic tonus quandoque incipiebat in E gravi, licet raro; etiam principium ejus in F rarum est. Principia primi toni et secundi in hoc tanguntur versu:

Ce, De, Fle, at primus Gat, a Ce, De, Flatque secundus.

[340] Et secundum hoc primus tonus et secundus habent tria principia communia, id est: C, D et F gravibus, et ideo per illa principia absolute loquendo non potest bene discerni primus tonus a secundo. Ex aliquibus tamen incipiendis modis discernitur, quia si cantus ibi incipientes statim in suo principio acutum habeant ascensum ad vocem quintam procedentes, primi sunt toni. Si in D gravi terminentur, etsi sint antiphone, determinant sibi hoc Seculorum amen:

[CSII:340,1; text: Evovae.] [JACSM6B 047GF]

Item si sint antiphone in F incipientes, statim immediate vel mediate G gravi in a acutam ascendant, toni primi sunt, et differentias primi toni de quibus supra tactum est, sibi determinant. Habet autem primus tonus unum principium proprium in quo distinguitur a secundo, scilicet in a acuta; ideo cantus ibi incipientes se terminantur in D gravi; sic primi sunt toni, quod non secundi. Secundus vero tonus habet duo propria principia, id est in gamma ut et in a re. Ideo cantus ibi inchoantes, si habeant primi et secundi toni finem, et sunt irregulares ita quod non ascendant supra suum finem ultra vocem sextam, secundi sunt toni.

Capitulum LXXXIX.

[De differentiis secundi toni, de intonatione, datur quibusdam.]

Secundus tonus, licet multa habeat principia, unam tamen communiter habet differentiam omnibus illis distinctis principiis respondentem, hanc scilicet:

[CSII:340,2; text: Evovae. vel sic:] [JACSM6B 048GF]

Ad hoc tamen secundum aliquas ecclesias excipiuntur antiphone tale principium habentes, ut he:

[CSII:340,3; text: O sapientia. O Rex glorie.] [JACSM6B 048GF]

Illis enim usitatum est aliquas ecclesias hoc applicare Seculorum amen:

[CSII:340,4; text: Evovae.] [JACSM6B 048GF]

Vel sic:

[CSII:340,5; text: Evovae.] [JACSM6B 048GF]

Tonus secundus communiter in simplicibus psalmis intonatur, sic:

[CSII:340,6; text: Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis. Ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me.] [JACSM6B 048GF]

[341] Vel sic secundum illos qui flexas apponunt ante mediationem:

[CSII:341,1; text: Secundus tonus sic incipit, et sic flectitur et sic mediatur, et sic finitur.] [JACSM6B 049GF]

Est autem notandum quod tacte mediationes non observantur ubi in finem mediationis cadit dictio, monosillaba vel alia que acutum accentum habet supra sillabam ultimam; tunc enim pro fa, sol, fa, vel fa, sol, re, habet fa, fa, sol, ut patet hic:

[CSII:341,2; text: Domine in ne furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me Memento Domine David et omnis mansuetudinis ejus.] [JACSM6B 049GF]

Et consimilis modus mediandi servatur in quarto tono et in octavo cum similes dictiones occurrunt in fine mediationis. Sed istud non observatur super Benedictus et Magnificat. Intonatur autem ibi solempnis, sic:

[CSII:341,3; text: Benedictus Dominus Deus Israel.] [JACSM6B 049GF]

Vel sic:

[CSII:341,4; text: Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi sue. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSM6B 050GF]

Sequitur cauda secundi toni est talis:

[CSII:341,5; text: Cauda jubilus vel oda secundi toni.] [JACSM6B 050GF]

Introitus secundi toni distincta habent principia de quibus hic ponuntur aliqua, ut hec:

[CSII:341,6; text: Salve sancta. Mihi autem. Terribilis est. Dominus dixit.] [JACSM6B 050GF]

His et ceteris introitum secundi toni principiis unum Seculorum amen, hoc scilicet:

[CSII:341,7; text: Evovae.] [JACSM6B 050GF]

[342] Intonantur autem omnes introitus secundi toni modo qui sequitur:

[CSII:342,1; text: Gloria patri et Filio et Spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [JACSM6B 051GF]

Hic intonatio excepto fine multum convenit cum prius tacta intonatione hujus toni super Benedictus et Magnificat. Sic etiam est in quibusdam aliis tonis de intonatione antiphonarum super Benedictus et Magnificat, et de intonatione introituum. Sequitur responsorium secundi toni cum versu cantus communis hujus toni:

[CSII:342,2; text: Responsorim Memento mei. Versus De profundis. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [JACSM6B 051GF]

Vel sic secundum aliquas ecclesias:

[CSII:342,3; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [JACSM6B 051GF]

Primus modus cantandi gloria versuum cantuum communium responsoriorum secundi toni communior est. Sequitur invitatorium secundi toni cum suo Venite:

[CSII:342,4; text: Venite populi adoremus. Venite exultemus Domino] [JACSM6B 052GF]

Responsoria secundi toni per Alleluya sic sunt terminanda versiculo sequente, sic:

[CSII:342,5; text: Alleluya. Induit eum loricum.] [JACSM6B 052GF]

[343] [CSII:343,1] [JACSM6B 053GF]

Capitulum XC.

De principiis cantuum tertii toni.

Tertius tonus, secundum modernos, quatuor habet principia, id est in E et in G gravibus, in d et in c acutis de quibus sequuntur exempla:

[CSII:343,2; text: Distat. Salva nos. Ex hore. Inter natos.] [JACSM6B 053GF]

Verum est quod, secundum antiquos, alia fuerunt hujus toni principia de quibus supra tactum est. Ut autem appareat distinctio hujus toni quarto ex parte principiorum suorum, notandum est quod tonus tertius, secundum modernos, quos hic sequor, habet duo principia que non competunt quarto tono scilicet in c et in a acutis. Unde secundum hoc cantus finientes in E gravi, si incipiant in tactis principiis, sunt tertii toni, non quarti. Quartus vero tonus habet tria propria principia prout ad tertium comparatur, id est in C, D et F. Ideo supposita fine quarti toni omnis cantus qui in his incipit clavibus quarto tono, non tertio deputatur. Sed habent hi duo toni principia duo communia, scilicet D et G; differenter tamen, quia cantus qui in tactis initiantur principiis, si acutum habent ascensum in suo principio, ad tertium pertinent tonum, si gravem ad quartum.

Capitulum XCI.

[De differentiis toni toni.]

In differentiis tertii toni magna reperitur diversitas quantum ad numerum, quantum ad cantum, quantum ad distinctionem; ipsorum et sufficiat hic tangere tres varietates; quidam igitur in hoc tono duas ponunt differentias, has scilicet:

[CSII:343,3] [JACSM6B 054GF]

Et hic quidam faciliter has sic distinguunt: prima pertinet ad antiphonas incipientes in E; secunda ad omnes alias, ubicunque incipiunt. Alii tres in hoc tono differentias ponunt, has scilicet:

[CSII:343,4] [JACSM6B 054GF]

Distinguunt autem illas sic: prima differentia pertinet ad antiphonas incipientes in E, ut hec et consimiles:

[CSII:343,5; text: O gloriosum.] [JACSM6B 054GF]

Secundum differentiam apponunt antiphonis incipientibus in G que statim per a ascendunt in c, ut he:

[344] [CSII:344,1; text: Te semper.] [JACSM6B 055GF]

Tertiam differentiam jungunt antiphonis incipientibus in G statim ascendentibus in a, et inde descendentibus in g, et postea per a ascendentibus in c, ut he:

[CSII:344,2; text: Presta Domine ut quisquis.] [JACSM6B 055GF]

De antiphonis que in aliis inchoantur principiis exempla non ponuntur. Sunt et alii in tertio tono tres ponentes differentias, has scilicet:

[CSII:344,3; text: Evovae.] [JACSM6B 055GF]

Prima pertinet ad antiphonas tertii toni que incipiunt in E gravi de quarum aliquibus exempla posita sunt, et multe antiphone tertii toni sillabe differentia reposite que principalior inter alias est et que citius et certius per suum principium cognoscitur. Unde sicut omnis antiphona incipiens per re, re, ut, fa, sol, tonum primum et ipsius primam differentiam supratactam sibi determinant, sic omnis antiphona incipiens per mi, vel mi, re, sol, la, re, fa, tertio tono, et ejus prime differentie de qua loquimur, ascribitur, ut sunt antiphone sequentes et consimiles:

[CSII:344,4; text: Quando natus est. Beatus vir. Evovae.] [JACSM6B 056GF]

Secunda differentia pertinet ad antiphonas hujus toni que incipientes in G gravi immediate ascendunt in c acutam, et post statim descendunt in a acutam, ut he:

[CSII:344,5; text: Qui sequitur me. Cognovit autem. Cognosce. Evovae.] [JACSM6B 056GF]

Est autem notandum quod octavus tonus bene habet consimilia principia cum protactis, ut patet in sequentibus antiphonis:

[CSII:344,6; text: Salus. Ego plantavi. Libenter. Evovae.] [JACSM6B 056GF]

Et cum tactus modus incipiendi communis sit distinctis tonis, non potest per ipsum determinate sciri tonus antiphone sic incipientis, sed oportet ad processum et finem illius recurrere. Videntur autem plures antiphone tactorum esse octavi toni quam tertii.

[345] Tertia differentia pertinet ad reliquas antiphonas tertii toni que incipiunt in G gravi aut in a aut in c acutis; ut he et consimiles:

[CSII:345,1; text: Ecce Dominus. Ex ore. Venio ego. Unum opus feci. Evovae.] [JACSM6B 057GF]

Inveni autem unum doctorem qui tertii toni super antiphonas sex tangit differentias, sed dimitto illas, quia alique illarum tacte sunt, alie ab usu recesserunt.

Capitulum XCII.

De intonatione tertii toni quantum ad antiphonas.

Omnes antiphone tertii toni, cujuscunque fuerint differentie in simplicibus psalmis, communiter intonatur, sic:

[CSII:345,2; text: Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis. Cum tribularer ad Dominum clamavi et exaudivit me.] [JACSM6B 057GF]

Vel sic secundum flexas facientes:

[CSII:345,3; text: Tertius tonus sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, et sic finit.] [JACSM6B 058GF]

Ubi autem in fine mediationis occurrit dictio monosillaba, si immediate illa precedat dissillaba, talis fit mediatio:

[CSII:345,4; text: Deus judicium tuum regi da.] [JACSM6B 058GF]

Eodem modo fit cum in fine mediationis ponitur dictio trisillaba cujus ultima acuitur, sicut Israel vel dissilaba precedat monosillaba ut in Syon. Et iste exceptiones locum habent in mediationibus primi toni, sexti et septimi. Secundum tenentes mediationem septimi toni per re, fa, mi, re, mi. Intonatur autem tertius tonus super Benedictus et Magnificat, secundum aliquos, solemnis, sic:

[CSII:345,5; text: Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi sue. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSM6B 058GF]

[346] Alii sunt qui intonant hunc tonum eodem modo super Benedictus, sicut super psalmos alios et quantum ad principium et quantum ad ipsam mediationem:

[CSII:346,1; text: Cauda jubilus vel oda tertii toni.] [JACSM6B 059GF]

Capitulum XCIII.

[De differentiis et intonatione missarum, introituum et quibusdam aliis pertinentibus ad tertium tonum.]

Habet tertius tonus introituum duas vel tres differentias has scilicet:

[CSII:346,2; text: Evovae.] [JACSM6B 059GF]

He ad duas videntur reduci, et ab aliquibus sic distingui; ut prime due pertineant ad introitus hujus toni incipientes in G gravi, ut hi:

[CSII:346,3; text: Dispersit. Tibi dixit.] [JACSM6B 059GF]

Alie due pertinent ad introitus hujus toni initium sumentes in E gravi, ut he:

[CSII:346,4; text: Ego autem. Confessio.] [JACSM6B 060GF]

Sed alique ecclesie non tenent tactam distinctionem. Intonantur autem tacte differentie solemniter, sic:

[CSII:346,5; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [JACSM6B 060GF]

Aliqui vero has intonationes faciunt sicut in simplicibus psalmis. Sequitur responsorium tertii toni cum versu cantus communis hujus toni, etc.:

[CSII:346,6; text: Responsorium Dum complerentur. Versus Repleti sunt. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [JACSM6B 060GF]

Vel sic secundum aliquas ecclesias:

[CSII:346,7; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui] [JACSM6B 060GF]

[347] [CSII:347,1; text: sancto.] [JACSM6B 061GF]

Sequitur invitatorium tertii toni cum suo Venite:

[CSII:347,2; text: Regem precursoris. Venite exultemus Domino.] [JACSM6B 061GF]

Responsoria tertii toni per Alleluya sicut sunt terminanda versiculo sequente:

[CSII:347,3; text: Alleluya. Non enim. Amen.] [JACSM6B 061GF]

Capitulum XCIV.

[De principiis et differentiis quarti toni.]

Quartus tonus, sicut supra tactum est, habet quinque principia, id est in C, in D, in E, in F, in G gravibus; et hec principia una cum principiis tertii toni tanguntur in sequenti versu.

E ges a ces terno cedent el fa geque quarto.

verum est cum terminatur hic tonus in mi de a acuta; tunc habere potest alia pro tactis principia sicut et alii toni cum affinalibus terminatur. Attribuunt autem aliqui huic tono duas tantum differentias has, scilicet:

(Exemplum deest.)

Prima harum, secundum istos, pertinet ad antiphonas hujus toni incipientes in D gravi per mi ascendentes in sol et in la. Et similiter ad illas que incipientes in E gravi statim ascendunt in sol, et paulo post in la, et in easque incipientes in G post unum sol aut duo ascendunt in la, vel cum de sol descendunt in mi vel in re; exemplum sequitur de istis:

[CSII:347,4; text: Ex Egypto. Fidelia. Syon. In mandatis. Ecce merces. Rorate celi. Evovae.] [JACSM6B 062GF]

Cetere omnes antiphone hujus toni secundum istos aliam habent differentiam; alii in hoc tono quinque ponunt differentias has, scilicet:

[CSII:347,5; text: Evovae.] [JACSM6B 062GF]

[348] [CSII:348,1; text: Evovae.] [JACSM6B 063GF]

Prima pertinet ad antiphonas hujus toni incipientes in F gravi, ut he:

[CSII:348,2; text: Auro virginum. Nature. Te invocamus. Exiit qui.] [JACSM6B 063GF]

Secunda pertinet ad antiphonas toni hujus, principium habentes in C gravi, sicut he:

[CSII:348,3; text: E vigilia. Frange. Bethleem.] [JACSM6B 063GF]

Tertia respondent antiphonis incipientibus in E gravi statim ascendentibus in G grave, et inde in a acutam; vel incipientibus in G, et inde tangentes a acutam, ut he:

[CSII:348,4; text: Fidelia. Crucem tuam. In mandatis. O mors.] [JACSM6B 063GF]

Antiqui autem tactum Seculorum amen antiphonis tacta principia habentibus sub alio Seculorum amen exponebant, hoc scilicet:

[CSII:348,5; text: Evovae.] [JACSM6B 063GF]

Quarta differentia, secundum istos servit antiphonis incipientibus in G gravi et finientibus in mi de a acuta per b molle, ut iste:

[CSII:348,6; text: Benedicta tu. In te thorum.] [JACSM6B 064GF]

Quinta differentia, secundum istos, aptatur antiphonis incipientibus in fa, et de fa descendentibus in ut, ut iste:

[CSII:348,7; text: Querite Dominum. Post partum.] [JACSM6B 064GF]

Sed alii, de quibus statim dicetur, duas ultimas tactas sub una reponunt. Dico igitur quod sunt alii in quarto tono sex ponentes differentias, has scilicet:

[CSII:348,8; text: Evovae.] [JACSM6B 064GF]

Sed dicunt tres priores differentias esse principaliores, et distinguunt eas. Prima pertinet ad antiphonas incipientes in G septima, sic:

[CSII:348,9; text: Dominus defensor. Clamor meus.] [JACSM6B 064GF]

Item ad eamdem differentiam pertinere dicuntur antiphone que incipientes in F, in E, vel in D; ita humilem habent cantum ut nunquam ascendunt in G gravem, ut he:

[349] [CSII:349,1; text: Et omnes. Laudate Dominum.] [JACSM6B 065GF]

Secunda differentia pertinet ad antiphonas in tactis incipientes clavibus, id est F, E et D gravibus, si ascendunt in G grave, sicut iste que sequuntur:

[CSII:349,2; text: Lumine vultus. O factum unum. Rubum quem viderat.] [JACSM6B 065GF]

Tertia differentia jungitur antiphonis hujus toni incipientibus in C gravi, ut he:

[CSII:349,3; text: Solve jubente. Iste cognovit.] [JACSM6B 065GF]

Quarta differentia, secundum istos, pertinet ad antiphonas per mi et sol in la ascendentes, ut he:

[CSII:349,4; text: Ad te Domine. Fidelia. Evovae.] [JACSM6B 065GF]

Quinta servit antiphonis incipientibus in G gravi ascendentibus per a et c in d [la sol re supra lin.], et finem habentibus in mi de a acuta per b molle; et similiter antiphonis hujus toni initium habentibus in c acuta, descendentibus immediate in G grave, et inde per a et c acutas ascendentibus in d acutum, finalemque per b molle in mi de a acuta, ut he:

[CSII:349,5; text: Ecce Dominus. Si quis sitit. Gaude Maria. Custodiebant.] [JACSM6B 066GF]

Sexta differentia, secundum istos, jungitur antiphonis hujus toni que incipientes in F, nec multum circa principium ascendunt, nec multum descendunt, ut he:

[CSII:349,6; text: O mors ero. Syon renovaberis. Benedicta tu. Post partum virgo. Evovae.] [JACSM6B 066GF]

Capitulum XCV.

[De intonatione antiphonarum et introitum quarti toni et de aliis quibusdam ad ipsum pertinentibus.]

Antiphone quarti toni in simplicibus psalmis communiter intonantur, ut he:

[CSII:349,7; text: Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis.] [JACSM6B 066GF]

Aliqui vero sicut supra tactum est, sic:

[CSII:349,8; text: Leva oculos meos in montes. Unde] [JACSM6B 066GF]

[350] [CSII:350,1; text: veniet auxilium mihi.] [JACSM6B 067GF]

Facientes autem flexus, sic:

[CSII:350,2; text: Quartus tonus sic incipit et sic flectitur et sic mediatur et sic finitur.] [JACSM6B 067GF]

Ubi autem in fine mediationis occurrit dictio monosillaba vel alia que acuitur, talis sit mediatio:

[CSII:350,3; text: Memento Domine David.. etc.] [JACSM6B 067GF]

Item a tacta communi mediatione hujus toni excipiunt antiphone hoc Seculorum habentes:

[CSII:350,4; text: Evovae.] [JACSM6B 067GF]

Intonantur enim secundum aliquas ecclesias, sic:

[CSII:350,5; text: Lauda Jerusalem Dominum. Lauda Deum tuum Syon.] [JACSM6B 067GF]

Intonatur autem hic tonus super Benedictus et Magnificat, secundum aliquos, sic:

[CSII:350,6; text: Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi sue. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSM6B 068GF]

Alii quidam non aliter intonant hunc tonum super Benedictus et Magnificat quam super psalmos alios. Cauda quarti toni talis est:

[CSII:350,7] [JACSM6B 068GF]

Prima magis in usu est; habet duas quartus tonus super introitus missarum differentias has, scilicet:

[CSII:350,8; text: Evovae.] [JACSM6B 068GF]

Prima jungitur introitibus in F incipientibus, ut hi:

[CSII:350,9; text: Salus populi.] [JACSM6B 068GF]

Secunda jungitur introitus hujus toni in D gravi incipientibus, ut hi:

[CSII:350,10; text: Rusurrexi. Nos autem.] [JACSM6B 068GF]

[351] [CSII:351,1; text: Reminiscere.] [JACSM6B 069GF]

Aliqui autem sola prima differentia utentes indifferenter ipsam jungunt his hujus toni introitibus; intonantur tacte differentie, sic:

[CSII:351,2; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [JACSM6B 069GF]

Sequitur responsorium istius toni cum versu et Gloria cantus communis ejusdem:

[CSII:351,3; text: Cantabat sancti. Sub trono. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [JACSM6B 069GF]

Vel sic secundum aliquas ecclesias:

[CSII:351,4; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [JACSM6B 069GF]

Sequuntur invitatoria quarti toni cum suis Venite:

[CSII:351,5; text: Adoremus. Ecce venit rex. Venite exultemus Domino. Christus natus. Venite exultemus Domino.] [JACSM6B 070GF]

Responsoria quarti toni per Alleluya, sic sunt terminanda versiculo sequente:

[CSII:351,6; text: Alleluya. Versus Vidi.] [JACSM6B 070GF]

[CSII:352,1] [JACSM6B 071GF]

[352] Capitulum XCVI.

[De principiis, differentiis et intonatione quinti toni.]

Quintus tonus tria vel quatuor habet principia, id est in C et in a acutis, in G et in F gravibus. Sed principium ipsius in G rarum est; alia vero usitata sunt. Est autem principium ipsius in c acuta sibi proprium ut ad sextum comparatur tonum; ideo cantus in fa finientes, si incipiant in c acuta, quinti, non sexti sunt toni; habet hic tonus, secundum aliquos, unam differentiam tantum, hanc scilicet:

[CSII:352,2; text: Evovae.] [JACSM6B 071GF]

Inveni autem hujus toni in diversis tonariis quatuor differentias super antiphonas has scilicet:

[CSII:352,3; text: Evovae.] [JACSM6B 071GF]

Vel sic:

[CSII:352,4; text: Evovae.] [JACSM6B 071GF]

Prima que principalior et communior est, si a multis ecclesiis omnibus hujus toni jungatur principiis, tamen ut a ceteris distinguitur specialiter hujus toni competit antiphonis que incipiunt in c vel a acutis, ut he:

[CSII:352,5; text: Ecce Dominus. Fons hortorum.] [JACSM6B 072GF]

Secundam autem, secundum aliquos, jungitur illis hujus toni antiphonis que principium sumunt in F gravi, ut he:

[CSII:352,6; text: Vox clamantis. Paganorum.] [JACSM6B 072GF]

Alie due differentie aliquibus specialibus aptantur principiis vel antiphonis; prima illi que sequitur:

[CSII:352,7; text: Alma.] [JACSM6B 072GF]

Alia ista:

[CSII:352,8; text: Paganorum.] [JACSM6B 072GF]

Tonus quintus solus concorditer ab omnibus quos viderim doctoribus qui de tonorum tractaverunt intonationem, unum habet intonandi modum quantum ad principium et quantum ad medium, non variatum in simplicibus psalmis, in Benedictus et Magnificat, et missarum introitibus, hunc scilicet:

[CSII:352,9; text: Dixit Dominus Domino meo. sede a dextris meis. Benedictus Dominus Deus Israel,] [JACSM6B 072GF]

[353] [CSII:353,1; text: quia visitavit et fecit redemptionem plebi sue. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSM6B 073GF]

Hoc tamen alique ecclesie non observant; sed finalem mediationem faciunt in hoc tono per sol, re, sicut in secundo et octavo; hoc autem irrationabile videtur quasi finalis mediatio in hoc tono per la, mi, potius quam per sol, re fieri deberet, cum hic tonus amplius per b mollem quam per [sqb] quadratum decantetur; hoc autem nullus facit. Item regulare est ut finalis vox mediationis in loco tenoris sui toni se teneat. Quod si finalis vox mediationis tenore descendat in quinto tono, per quintam esse debet sicut in secundo et octavo; per quartam, si finalis mediatio respondere habeat intonationis principio. Nam secundus tonus et octavus ad quartam ascendunt intonationis principio suo, quintus vero ad quintam. Cum autem in fine mediationis invenitur dictio monosillaba vel alia que acuitur, tunc fit mediatio in hoc tono illo modo qui observatus est in intonatione Benedictus dominus; Deus Israel; facientes autem flexas sic intonant:

[CSII:353,2; text: Quintus tonus sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, et sic finitur.] [JACSM6B 073GF]

Cauda quinti toni talis est:

[CSII:353,3; text: Evovae.] [JACSM6B 073GF]

Quinti toni duas vel tres introitum habet differentias, has scilicet:

[CSII:353,4; text: Evovae.] [JACSM6B 074GF]

Prima pertinet ad introitus incipientes in c vel a acutis, ut hi:

[CSII:353,5; text: Deus in loco. Verba mea.] [JACSM6B 074GF]

Alie junguntur introitibus incipientibus in F gravi, ut hi:

[CSII:353,6; text: Circumdederunt me. Letare.] [JACSM6B 074GF]

Sed aliqui sola prima utuntur differentia; intonantur tacte differentie illo modo quo differentie antiphonarum de quibus suprapositum est exemplum, et de his etiam ponatur sic:

[CSII:353,7; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [JACSM6B 074GF]

[354] Sequitur responsorium quinti toni cum Gloria cantus communis versuum hujus toni:

[CSII:354,1; text: Hodie nobis. Gloria in excelsis. Gloria Patri et Filio et Spiritui. sancto. (Aliter) Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [JACSM6B 075GF]

Sequitur invitatorium quinti toni cum suo Venite:

[CSII:354,2; text: Alleluya. Venite exultemus Domino.] [JACSM6B 075GF]

Responsoria quinti toni per Alleluya sicut sunt terminando versiculo sequentes:

[CSII:354,3; text: Alleluya. Versus Magnus.] [JACSM6B 076GF]

Capitulum XCVII.

[De principiis et differentiis sexti toni.]

Sextus tonus, secundum aliquos, habet quinque principia, id est in C, D, E, F gravibus et in a acuta; et he una cum principiis quinti toni in sequenti tanguntur versu:

Ef, ge, la, ce, quintus, ce, des, el, ef, al quoque sextus.

Sed istorum principiorum duo, id est in C et in A raro inveniuntur; similiter et ipsius principium in C, licet alia sint rariora aliorum et duorum principiorum, illud quod fit in F est principalius. In illo enim communis hujus toni cantus incipiunt, sicut vult Guido, et hoc docet experientia, et de principiis hujus toni in F, in D et in C gravibus exempla sequuntur:

[355] [CSII:355,1; text: Benedictus. Regali. Quem queris. O Julia. Lux orta est. O quam. O admirabile. Si ego. Diffusa. Qui manducat.] [JACSM6B 077GF]

Et est notandum quod aliqui antiqui tactas antiphonas O quam et O admirabile, incipere videntur in E gravi. Moderni autem ipsas incipiunt in F gravi. Quamvis autem principium in F commune sit quinto et sexto tono, antiphone tamen incipientes illo modo que ille due, O quam et O admirabile, et illo modo quo ille due Quem queris mulier et Lux orta est justo, communiter sexti sunt toni. Item ille sunt toni sexti que inchoantes in D vel in C gravibus, terminantur in F gravem, nisi supra finem sextam transcendant. Huic enim tono quidam nimium sunt ascensu sicut supra tactum est; et multos cantus hujus toni faciunt irregulares notantes illos in affinali c acuta, cum in propria finali notari possent et terminari. Iste tonus, licet multa habeat principia communiter, tamen solam habet differentiam omnibus illis respondentem et aptatam hanc scilicet:

[CSII:355,2; text: Evovae.] [JACSM6B 077GF]

Sed antiqui unam aliam habebant differentiam hanc scilicet:

[CSII:355,3; text: Evovae.] [JACSM6B 078GF]

Jungebant illam antiphonam hujus toni incipientibus in parypate meson, id est in F gravi gradatim ascendentibus in mesen, que est a acuta, et cito ad F gravem redeuntes gradatim vel per dytonum, ut he:

[CSII:355,4; text: Cum ergo sint. Miserere. Benedictus. Super muros tuos.] [JACSM6B 078GF]

Sed hec differentia ab usu recessit moderno. Nam sola priori hunc est usus super antiphonas.

Capitulum XCVIII.

[De intonatione sexti toni et aliis quibusdam ad ipsum pertinentibus.]

Tonus sextus intonatur sicut tonus primus quoad principium et medium; patet hoc in exemplis sequentibus, primo quantum ad simplices psalmos, secundum communem modum, sic:

[CSII:355,5; text: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.] [JACSM6B 078GF]

[356] Secundum facientes flexas, sic:

[CSII:356,1; text: Sextus tonis sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, et sic finitur.] [JACSM6B 079GF]

Quod si occurrat in fine mediationis dictio monosillaba vel alia que acutum habet accentum, tenenda est hic illa mediatio que in primo tono tacta est; intonatur autem hic tonus super Benedictus et Magnificat sic communiter:

[CSII:356,2; text: Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi sue. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSM6B 079GF]

Cauda sexti toni talis est:

[CSII:356,3; text: Vel sic.] [JACSM6B 079GF]

Habet sextus tonus super omnes missarum introitus, licet indistinctis incipiant locis, differentiam solam, hanc scilicet:

[CSII:356,4; text: Evovae.] [JACSM6B 079GF]

Et de aliquibus distinctorum principiorum introitibus toni hujus sequuntur exempla:

[CSII:356,5; text: Posuisti. Omnes. In medio ecclesie. Hodie. Factis quasi modo.] [JACSM6B 080GF]

Intonantur autem hic tonus super introitus, sic:

[CSII:356,6; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [JACSM6B 080GF]

Ex his patet quod tonus iste, quantum ad intonationem antiphonarum, in principio et in medio, licet conveniat cum primo tono, non tamen quantum ad intonationem introituum, item satis communiter in aliis observatur tonis, ut intonatio super Benedictus et Magnificat, similis sit quantum ad principium et medium intonationis ipsorum introitum, non sic autem hic. Item singulare est in hoc tono ut ipsius jam tacta introitum differentia non in tenore sui toni, sed in fine sumat exordium. Sequitur responsorium [357] hujus toni cum Gloria cantus communis versuum:

[CSII:357,1; text: Aspiciebam. Versus Ecce dominator. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [JACSM6B 081GF]

Iste tonus diversa habet Venite que diversis hujus toni respondet invitatoriis, de quibus exempla subduntur:

[CSII:357,2; text: Surrexit Dominus. Venite exultemus Domino. Venite adoremus Dominum. Adoremus Dominum.] [JACSM6B 081GF]

Sed hoc ultimum Venite, una cum suo invitatorio, aliqui ascribunt octavo tono, ut dicetur infra; responsoria sexti toni per Alleluya sic sunt terminanda versiculo sequente:

[CSII:357,3; text: Alleluya. Isti sunt.] [JACSM6B 082GF]

Capitulum XCIX.

[De principiis septimi toni.]

Septimus tonus concorditer, secundum antiquos et modernos, habet quinque principia, id est in d, c, [sqb], a acutis et in G gravi; istorum autem duo sunt sibi propria, ut octavum comparatur [358] tonum scilicet d, in [sqb] acutis. Propterea cantus ibi incipientes, si terminentur in G gravi, septimi sunt toni. Tactorum autem principiorum tria sunt communia septimo tono et octavo, scilicet in c et in a acutis et in G gravi; sed differenter, quia principium septimi toni in c acuta semper sit cum ascensu in e acutam, ut in his patet antiphonis:

[CSII:358,1; text: Confortatus est. Stella ista.] [JACSM6B 083GF]

Sed principium octavi in tacta clave nunquam fit cum ascensu id est acutam, ut patet de sequentibus antiphonis:

[CSII:358,2; text: Lux de luce. Deo nostro.] [JACSM6B 083GF]

Item principia septimi toni in a, idem in G sunt super cum ascensu in d acutam, ut in his antiphonis patet:

[CSII:358,3; text: Urbs fortitudinis. Veni Domine. Concede nobis. Accipite.] [JACSM6B 083GF]

Non sic autem est de antiphonis octavi toni in tactis locis incipientibus saltem ut communiter. Quicquid sit de aliquibus, hoc dico propter sex antiphonas sequentes:

[CSII:358,4; text: Domine vim patior. Veni ortum. Cum ante venerit. Tunc Valerianus. Ego veritatem sancti tui Domine.] [JACSM6B 084GF]

He sex antiphone que secundum sua principia potius deberent esse septimi quam octavi toni, secundum aliquos ascribuntur octavo, de quibus talis extat verisculus:

He sunt octavi do, re, cum tunc ego, sancti.

Principia septimi toni tanguntur in sequenti versu:

Ges, al, [sqb], ef, ces, del, septimus principiatur.

Capitulum C.

[De differentiis septimi toni.]

Tono septimo duas tamen dant aliqui differentias, has scilicet:

[CSII:358,5; text: Evovae.] [JACSM6B 084GF]

Primam tangunt antiphonis hujus toni incipientibus in G gravi, aliam ceteris omnibus ubicunque incipiant. Aliqui in hoc tono super antiphonas septem ponunt differentias, sed demitto illas, quia communius non assignantur hic nisi quatuor differentie, licet aliqui varient illas quantum ad aliquas voces, ut exemplis patet sequentibus:

[CSII:358,6; text: Evovae.] [JACSM6B 084GF]

Vel sic:

[359] [CSII:359,1; text: Evovae.] [JACSM6B 085GF]

Vel sic:

[CSII:359,2; text: Evovae.] [JACSM6B 085GF]

Prima tactarum differentiarum jungitur antiphonis hujus toni que incipientes in sol de d acuta, vel que statim per semidytonum descendunt in mi de b [sqb], reascendentes immediate in d acutam, vel que quasi e converso incipientes in mi de b [sqb], statim ascendunt per semidytonum in d acutam, et postea descendunt in mi de b [sqb], ut iste:

[CSII:359,3; text: Veni sponsa Christi. Dirige. Tu expectas. Exortum est. Argentum. Evovae.] [JACSM6B 085GF]

Differentia secunda pertinet ad antiphonas hujus toni que incipientes in c acuta, et hinc descendentes in mi de b [sqb], statim gradatim ascendunt in e acutam, vel que incipientes in mi de b [sqb] consimiliter gradatim ascendunt in e acutam, ut he:

[CSII:359,4; text: Confortatus est. Clamavernnt. Alleluya. Stella ista. Evovae.] [JACSM6B 086GF]

Tertia differentia jungitur antiphonis hujus toni que incipientes in G gravi, statim per dyapente saliunt ad d acutam, ut iste:

[CSII:359,5; text: Veterem. Urbs fortitudinis. Baptista.] [JACSM6B 086GF]

Quarta differentia servit antiphonis hujus toni incipientibus in G gravi non immediate, sed mediate ascendentibus in d acutam, ut he:

[CSII:359,6; text: Dixit Romanus. Assumpta est. Veni Domine. Accipite. Pontifices. Angeli archangeli. Loquebantur. Evovae.] [JACSM6B 086GF]

Est autem notandum quod ad primam suprapositam hujus toni differentiam non solum aptantur antiphone hujus toni que incipientes in d acuta immediate per semidytonum descendunt, sed he similiter que ibidem ortum habentes [360] mediate per tonum descendunt et semitonium; similiter et ille que in c acuta initium habentes per semitonium descendunt et tonum, ut he et quedam alie:

[CSII:360,1; text: Angeli archangeli. Loquebantur. Evovae.] [JACSM6B 087GF]

Capitulum CI.

[De intonatione septimi toni et de quibusdam aliis ad ipsum pertinentibus.]

Antiphone septimi toni cujuscunque serviunt differentie in simplicibus psalmis communiter intonantur, sic:

[CSII:360,2; text: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.] [JACSM6B 087GF]

Facientes autem flexas, sic:

[CSII:360,3; text: Septimus tonus sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, et sic finitur. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi.] [JACSM6B 087GF]

Ad quam intonationem, quantum ad ipsam mediationem similiter ad illam quam eidem observant in quarto tono supratactam; quot et qualia inconvenientia perveniant, alibi declaratur. Nam cum in illis mediationibus cantor descendat per tonum et semitonium, probatur ibidem quod ipse non observat quod in illorum libris est notatum, quia ibi sunt duo toni. Facit semidytonum sic, quia mutat dytonum in semidytonum et tonum in semitonium. Item quod talis mediatio regulari dispositioni monocordi conventui vel choro discordat, quia chorus ibi facit tonum ubi intonans tonum et semitonium. Item quod talis intonatio vel mediatio regulari dispositioni monocordi vel gammatis multipliciter obviat, quia vadit contra numerum vocum; incurrit ineptum cantandi modum et ineptam conjunctionem vocum, ineptas multas mutationes et solfationes. Hec et multa alia inconvenientia ad tactas sequuntur mediationes, sicut declaratur in tractatu de quo supra mentio facta est. Si autem in fine mediationis hujus toni veniat dictio monosillaba vel trisillaba que acuatur, tunc communiter talis mediatio observatur que sequitur:

[CSII:360,4; text: Deus judicium tuum regi da etc. Et ipse redemit Israel.] [JACSM6B 088GF]

Sunt autem aliqui qui hunc tonum illo modo intonant super Benedictus et Magnificat. Sicut super simplices psalmos; alii vero solemnius ipsum sic intonant super tacta cantica:

[CSII:360,5; text: Benedictns Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi] [JACSM6B 088GF]

[361] [CSII:361,1; text: sue Magnificat anima mea Dominum.] [JACSM6B 089GF]

Cauda septimi toni, sic est:

[CSII:361,2; text: Cauda.. etc.] [JACSM6B 089GF]

Introitus hujus toni communiter incipiunt in G gravi et quandoque in c acuta; horum aliqua sequuntur exempla:

[CSII:361,3; text: Puer natus. Venite. Viri Galilei. Protexisti me. Populus. Eduxit nos.] [JACSM6B 089GF]

Sed quamvis introitus septimi toni distincta habeant principia, hec que tacta sunt vel si qua alia, eis tamen unicum respondet Seculorum amen; hoc scilicet:

[CSII:361,4; text: Evovae.] [JACSM6B 089GF]

Vel sic:

[CSII:361,5; text: Evovae.] [JACSM6B 089GF]

Intonatur autem, sic:

[CSII:361,6; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [JACSM6B 090GF]

Sequitur responsorium septimi toni cum versu et Gloria cantus communis ejusdem:

[CSII:361,7; text: Voces apostolorum in omnem terram. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [JACSM6B 090GF]

Sequitur invitatorium hujus toni cum suo Venite:

[CSII:361,8; text: Preoccupemus. Venite exultemus] [JACSM6B 090GF]

[362] [CSII:362,1; text: Domino.] [JACSM6B 091GF]

Responsoria septimi toni per Alleluya sic sunt terminanda versiculo sequente:

[CSII:362,2; text: Alleluya. Dum lucem.] [JACSM6B 091GF]

Capitulum CII.

[De principiis et differentiis octavi toni.]

Modus octavus sex habet principia, id est in c et in a acutis in G, F, C et D gravibus, hec sequenti tanguntur versu:

Ce, des, ef, get, a, ces, octavus principiatur.

Horum autem principiorum tria sunt propria isti tono per comparationem ad septimum tonum, id est in F, D et C gravibus. Ideo cantus incipientes, si terminentur in G gravi, octavi sunt toni. Alia autem tria principia supra habet octavus tonus, secundum aliquos, duas tamen differentias, has scilicet:

[CSII:362,3; text: Evovae.] [JACSM6B 092GF]

Prima, secundum istos, pertinet ad antiphonas hujus toni incipientes in c acuta; alia ad reliquas omnes quidam antiquus in suo tonario hujus toni ponit octo differentias de quibus nihil ad presens, quia recesserunt ab usu; alii ponunt hic quinque differentias has:

[CSII:362,4; text: Evovae.] [JACSM6B 092GF]

Prime tres differentie pertinent ad antiphonas hujus toni que incipiunt in c acuta; sed illarum prima principalior est et illa sola utuntur aliqui quantum ad omnes antiphonas hujus toni in tacto loco incipientes; alie vero due sequentes quibusdam secundum aliquos deputantur specialibus antiphonis toni octavi in c acuta incipientibus; illarum prior jungitur sequentibus antiphonis secundum usum aliquorum:

[CSII:362,5; text: Deo nostro. De profundis. Evovae.] [JACSM6B 092GF]

[363] Alia vero sequentibus antiphonis adjunguntur. He duo differentie modicum ex principiis antiphonarum suarum distinguuntur:

[CSII:363,1; text: Dominus in templo. Dominus dixit. Priusquam. Evovae.] [JACSM6B 093GF]

Quarta differentia que principalissima videtur inter omnes hujus toni differentias et magis usitata, jungitur antiphonis hujus toni initium habentibus in a acuta, in G, in D et in C gravibus de quibus sequuntur exempla:

[CSII:363,2; text: Apertum est. Aliquando. Ego plantavi. Claudus quidam. Benedicite. Dum ortus. Lapidaverunt. Dixit Dominus. Spiritus Domini. Sapientia. Clamitat. Justorum anima. In medio et increanti. Evovae.] [JACSM6B 093GF]

Ultima differentia jungitur antiphonis hujus toni incipientibus in F gravi, ut he:

[CSII:363,3; text: Misit digitos. Dominus iste. Hodie celeste. Dirige. Benedictus est. Evovae.] [JACSM6B 094GF]

Sed non observatur generaliter ab omnibus ut omnis antiphona hujus toni incipiens in F gravi aptetur tacte ultime differentie, quia quedam illarum junguntur quarte. Sunt autem aliqui qui hanc differentiam attribuunt octavo tono, quantum ad aliquas speciales antiphonas, que vel incipiunt in G vel in C gravibus, ut sunt sequentes:

[CSII:363,4; text: Angeli Domini. Martyros Domini. Nos qui vivimus. In ecclesiis.] [JACSM6B 094GF]

Vocant autem hanc differentiam barbaram et extraordinariam, quia finalem vocem ipsius Seculorum amen ad quartam vocem sub fine deponit; de hac differentia dictum est supra quod cum sit irregularis convenientius vel minus irregulariter aptatur antiphonis primi toni quam octavi.

Capitulum CIII.

[De intonatione octavi toni et de quibusdam aliis ad octavam tonum pertinentibus.]

Intonatur tonus octavus quo ad principium et medium sicut secundus tam in simplicibus psalmis [364] quam super Benedictus et Magnificat, ut exemplis patet sequentibus. Nam in simplicibus psalmis communiter sic intonatur:

[CSII:364,1; text: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.] [JACSM6B 095GF]

Aliqui vero mediant sic:

[CSII:364,2; text: Laudate Dominum de celis.] [JACSM6B 095GF]

Facientes autem flexas intonant sic:

[CSII:364,3; text: Octavus tonus sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, et sic finitur.] [JACSM6B 095GF]

Quod si in fine mediationis veniant dictiones monosillaba vel alie que acuuntur, fiat tunc mediatio secundum modum qui tactus est in secundo tono; intonatur autem hic tonus super Benedictus, Magnificat, modo qui sequitur:

[CSII:364,4; text: Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi sue. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSM6B 095GF]

Cauda hujus toni talis est:

[CSII:364,5; text: Cauda.. etc.] [JACSM6B 096GF]

Introitus toni octavi communiter incipiunt in G vel in D gravibus, et quandoque C, gravi de quorum aliquibus exempla sequuntur.

[CSII:364,6; text: Jubilate. Letabitur. Dilexisti. Lux fulgebit. Ad levavi. Spiritus. Domini. Dum medium.] [JACSM6B 096GF]

Respondet autem omnibus invitatoriis hujus toni, ubicunque incipiant unicum Seculorum secundum modernos, hoc scilicet:

[CSII:364,7; text: Evovae.] [JACSM6B 096GF]

Quidam autem antiqui aliud habebant una cum priori, hoc scilicet:

[CSII:364,8; text: Evovae.] [JACSM6B 096GF]

Intonatur autem hic tonus super introitus, sic:

[CSII:364,9; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et] [JACSM6B 096GF]

[365] [CSII:365,1; text: semper et in secula seculorum amen.] [JACSM6B 097GF]

Sequitur responsorium octavi toni cum versu Gloria cantus communis versuum hujus toni:

[CSII:365,2; text: Ecce dies veniunt. In diebus illis. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [JACSM6B 097GF]

De invitatorio toni octavi et suo Venite aliqui tale ponunt exemplum, ut sequitur:

[CSII:365,3; text: Regem cui omnia vivunt venite adoremus. Venite exultemus Domino.] [JACSM6B 097GF]

Vel sic:

[CSII:365,4; text: Venite exultemus Domino.] [JACSM6B 097GF]

Sed advertendum est quod si tactum invitatorium terminetur in F gravi sicut notatum est, sexti toni est, non octavi, ut ex precedentibus patet. Quod si debeat esse octavi, toni terminari debet in G gravi et notari sic una cum suo Venite:

[CSII:365,5; text: Regem cui omnia vivunt venite adoremus. Venite exultemus Domino.] [JACSM6B 098GF]

Responsoria octavi toni per Alleluya, sic sunt terminanda versiculo sequente:

[CSII:365,6; text: Alleluya. In omnem terram. Amen.] [JACSM6B 098GF]

[366] [CSII:366,1] [JACSM6B 099GF]

Capitulum CIV.

[Per que principia et modos incipiendi cantum aliquem esse toni cognoscatur.]

Quia toni singuli distincta habent principia quedam communia et quedam propria, et ex illorum quibusdam magis, ex quibusdam minus tonus in antiphonis et ceteris cantibus agnoscatur ad ampliorem cantorum informationem, libet aliqua principia prout occurrent summatim recolligere in primo tono et in ceteris secundum suum ordinem, ex quibus cujus toni sit hic vel ille cantus etiam non habito respectu ad finem illius vel medium aliqualiter cognoscatur; similiter et illius differentia in antiphonis de quibus principalius loqui intendimus. Incipientes igitur a primo tono et ab altiori suo principio, dicimus sic, antiphone incipientes in a acuta per la, sol, la, re, vel la, sol, la, fa vel la, sol, la, sol, fa, primo tono deputantur, ut sunt sequentes et consimiles:

[CSII:366,2; text: Salve regina. Vidi Dominum. Exi cito in. Ite et orate. Benedicat nos. Veniet Dominus. Evovae.] [JACSM6B 099GF]

Vel sic:

[CSII:366,3; text: Evovae.] [JACSM6B 099GF]

Ascribitur autem tactus modus incipiendi primo tono, quia, etsi multi cantus de tonis aliis aliquibus incipiant in a acuta, non tamen secundum illum modum qui tactus est; etsi hoc contingit, rarum est et insolitum. Ars autem, sicut et natura refert, se ad ea que eveniunt ut frequenter et in pluribus, et quod dixi de tacto modo incipiendi de aliis que tangam idem intelligatur. Non enim ex solis principiis absolute, sed ex modo incipiendi toni in cantibus et differentie discernuntur. Sagaces enim cantores qui in principio cantus specialiter ecclesiasticos considerant attendentes tonos distinctos in principiis convenire quibusdam ipsos in modo incipiendi in aliquibus cantibus etsi non omnibus distinxerunt; licet autem regule que ibi tanguntur de principiis cantuum specialiter ad antiphonas applicentur, intelligende tamen sunt de cantibus aliis ecclesiasticis antiphone incipientes in F grave in suo principio immediate ascendentes in a acutam sic: fa, la, sol, vel fa, fa, la. Item antiphone principium habentes in F grave quasi currendo per fa, mi, re, communiter ad primum pertinent tonum, ut he:

[CSII:366,4; text: Apertis thesauris. Diffusa est. Dominus quidem. Pulchra es. Reges Tarsi. Volo pater. Ecce vere. Evovae.] [JACSM6B 100GF]

Item pertinet ad primum tonum antiphone incipientes in F grave descendentes in suo principio per fa, ut, et inde statim per D gravem ad quintam desuper immediate ascendentes, id est [367] per re, la, vel que incipientes in D, vel in G gravibus in suo principio ad quintam immediate per D gravem ascendunt, ut sequentes:

[CSII:367,1; text: Tecum principium. Iste est Johannes. Appropinquabat. Ave Maria. Leva iterum. Hi sunt. Hi qui linguis. Primum querite. Erunt prava. In omnibus. Posuerunt. Mulieres. Evovae.] [JACSM6B 101GF]

Et est notandum quod tres sunt toni ut primus, quintus et septimus in aliquibus sive cantibus circa principium vel in principio ad quintas salientes, et ex illis principiis statim tonus in cantibus illis agnoscitur similiter et differentia, si sint antiphone. Sed primus immediate per re, la, septimo immediate per ut, sol, vel mediate per ut, mi, fa, sol. Quintus vero non immediate, sed mediate sicut ex dictis patet et dicendis. Distinguuntur igitur illorum ascensus ad quintas in principiis, quia primus tonus respicit ascensum qui fit de D gravi in a acutam, quintus eum procedit de E gravi per a acutam ad c acutam; septimus autem eum qui est de G gravi in D acutam. Quod autem dictum est ascensum primi toni ad quintam esse immediatum, non excluditur ex hoc quin possit esse mediatus per re, fa, sol, la. Sed per tale principium non sic cognoscitur cantus esse primi toni cum octavo conveniat tono, sicut per immediatum qui non sic reperitur in octavo tono. Item ascribitur primo tono antiphone in D gravi incipientes statim procedentes per re, fa, re, ut, fa, sol, vel que per re, re, ut, fa, sol, sol, la; ut sequentes:

[CSII:367,2; text: O pastor est. Adest multitudo. Apparuit. Augustinus. Evovae. Corpora sanctorum. Ecce nomen Domini. Euge serve bone. Hec est virgo sapiens.] [JACSM6B 102GF]

Habet tonus primus multos alios incipiendi modos in tactis suis principiis. Sed quia non sic ex illis, ut ex jam tactis, potest agnosci cantum aliquem esse primi toni, dimittantur, ad secundum veniamus tonum.

Capitulum CV.

[Per que principia et modos incipiendi cantum aliquem esse secundi toni indicetur.]

Cantus incipientes in gamma ut vel in A re, [368] communiter et regulariter sunt secundi toni, ut sequentes:

[CSII:368,1] [JACSM6B 103GF]

Et si sint antiphone, habent hoc Seculorum amen:

[CSII:368,2] [JACSM6B 103GF]

Dixi autem communiter et regulariter propter aliquos cantus in A re incipientes qui in suo processus ascendendo limites excedunt secundi toni:

[CSII:368,3] [JACSM6B 103GF]

Item communiter regulariter pertinent ad secundum tonum cantus incipientes in D gravi in suo principio per sol, fa, mi, re; per sol, fa, re; vel per sol, re, descendentes; ut sequentes et consimiles:

[CSII:368,4] [JACSM6B 103GF]

Dixi communiter et regulariter, propter causam prius tactam de cantibus in A re incipientibus. Item hec regula loquitur de cantibus initium habentibus in D gravi ad excludendum cantus modo consimili incipientes in G gravi qui ad octavum pertinent tonum, et dicetur infra. Item sub secundo reponuntur tono antiphone incipientes in D gravi per re, fa, fa, mi, fa, re, ut, sequentes:

[CSII:368,5] [JACSM6B 104GF]

Dimitto alia toni hujus principia, quia non sic facere videntur ad propositum numerorum, sicut ea que tetigimus, de tertio loquamur tono.

Capitulum CVI.

[Quibus ex principiis et incipiendi modis tonus tertius cognoscatur.]

Deputantur tertio tono cantus incipientes in E gravi, sic: mi, mi, re, sol, la, re, fa, vel mi, fa, mi, re, sol, la, re, fa, ut sequentes:

[CSII:368,6] [JACSM6B 104GF]

Dimitto principia alia et modos incipiendi tertii toni, quia non ducunt sic in notitiam hujus toni, sicut ea que tacta sunt; de quarto tono prosequamur.

Capitulum CVII.

[Qualibus ex principiis et incipiendi modis tonis quartus cognoscatur.]

Pertinent ad quartum tonum antiphone incipientes in c acuta, sic: ut, fa, re, fa, sol, vel incipientes in G gravem, sic: ut, re, fa, fa, sol, ut he que sequuntur et consimiles:

[369] [CSII:369,1; text: Gaude Maria. Qua te Dominus. Evovae. Benedicta tu. Ecce Dominus.] [JACSM6B 105GF]

Et est hic notandum quod tactas antiphonas vel consimiles aliqui terminantes in propria finali quarti toni incipiunt eas vel in G gravi quantum ad priores, vel in D gravi quantum ad alias que sunt "Benedicta tu", "Ecce dominus", etc. Item antiphone ille ut communiter quarti sunt toni que in F gravi incipiunt per fa, fa, mi, re, mi, mi, vel per fa, re, mi, mi, ut sequentes:

[CSII:369,2; text: Te invocamus. Virgo virginum. Exiit qui seminat. Parare. Lumine vultus. Evovae.] [JACSM6B 105GF]

Item antiphone incipientes in E gravi per mi, sol, sol, sol, la, quarto tono ascribuntur, ut he:

[CSII:369,3; text: Fidelia. Ex Egypto. Ad te Domine. Evovae.] [JACSM6B 106GF]

Item pertinent ad quartum tonum antiphone incipientes in D gravi per re, mi, sol, sol, la, ut he:

[CSII:369,4; text: Ex Egypto. Crucem tuam. Evovae.] [JACSM6B 106GF]

He antiphone in suo processu assimilantur illis antiphonis ante chorum, "si quis sitit", et consimilibus de quibus supra tactum est, cetera principia et modos incipiendi quarti toni dimitto. De quinto loquamur.

Capitulum CVIII.

[Qualibus ex principiis et modis incipiendi tonus quintus cognoscatur.]

Recipit quintus tonus antiphonas principium habentes in c acuta per fa, re, fa, mi, ut, ut sequentes et consimiles:

[CSII:369,5; text: Ecce Dominus veniet. Evovae.] [JACSM6B 106GF]

Item recipit hic tonus antiphonas incipientes in a acuta mediate vel immediate in suo principio descendentes in F gravem, et hinc cito immediate vel mediate ascendentes in a acutam, ut sequentes:

[370] [CSII:370,1; text: In conspectu angeli. Quinque prudentes. Montes. Vestri capelli. In conspectu. Fons ortorum. Evovae.] [JACSM6B 107GF]

Item recipit tonus quintus antiphonas, in F gravi initium habentes, statim in suo initio per a acutam mediate vel immediate tendentes in c acutam, ut sequentes et consimiles:

[CSII:370,2; text: Alma. Nazareus vocabitur. Descendendi. Ante tronum. Paganorum. Cur transfixet. Dominus. Evovae.] [JACSM6B 107GF]

Capitulum CIX.

[Qualibus ex principiis et modis incipiendi tonus sextus cognoscatur]

Pertinent ad sextum tonum cantus incipientes in F gravi per fa, fa, mi, in a acutam per sol ascendentes, ut hi et consimiles:

[CSII:370,3; text: Quem queritis mulieres. Lux orta est justis. Nimis exaltata est.] [JACSM6B 107GF]

Item pertinent ad hunc tonum cantus incipientes in F gravi per fa, fa, re, re, ut, descendentes, et postea reascendentes in fa, ut; ut hi et consimiles:

[CSII:370,4; text: O quam. O admirabile.] [JACSM6B 108GF]

Item habet hic tonus cantus incipientes in tacto loco qui per sol, sol, in la tendunt, ut sequentes et consimiles:

[CSII:370,5; text: Benedictus. Benedixit filius. Miserere.] [JACSM6B 108GF]

Adhuc huic ascribuntur tono cantus in F gravi principium habentes per fa, sol, fa, sol, la, vel per fa, sol, fa, fa, fa, sol, sol, mi, sol, sol, la, ut hi et consimiles:

[CSII:370,6; text: Regina celi. Regali ex progenie Maria. O casti.] [JACSM6B 108GF]

Item ad hunc tonum pertinent cantus in c acuta vel in F gravi inchoantes per ut, re, fa, re, et consimiles ut sequentes:

[CSII:370,7; text: Artus febe. Usus ille. Vobis datum est. Magnificat.] [JACSM6B 108GF]

[371] Item huic dantur tono cantus incipientes in D gravi ascendentes de re, in fa, fa, sol, ut sequentes et consimiles:

[CSII:371,1; text: Diffusa est. In medio.] [JACSM6B 109GF]

Cetera principia sexti toni dimitto. De principiis septimi toni loquamur ad propositum facientes.

Capitulum CX.

[Qualibus ex principiis et modis incipiendi tonus septimus a ceteris discernatur.]

Ad septimum tonum pertinent cantus incipientes in d acuta per sol, mi, sol, la, sol, sol; ut sequentes:

[CSII:371,2; text: Veni sponsa Christi. Tu es Petrus. Non est hic. Specie tua. Dirige. Nativitas est. Solve jubente. Si culmen. Propter fidem. Ecce sacerdos.] [JACSM6B 109GF]

Item ad hunc pertinent tonum cantus in d acuta per sol, fa, mi, inchoantes; ut sequentes et consimiles:

[CSII:371,3; text: Angeli. Agata. Domine.] [JACSM6B 109GF]

Item ad hunc spectant tonum cantus initium habentes in c acuta per fa, mi, fa, sol, fa, sol, la, sol, ut sequentes et consimiles:

[CSII:371,4; text: Confortatus est. Clamaverunt. Stella ista. Benedicta.] [JACSM6B 110GF]

Item huic adaptantur cantus incipientes in mi de b [sqb] mi, ut sequentes et consimiles:

[CSII:371,5; text: Exortum est. Argentum. Elena. Ingenua. Orante. Te tradidi.] [JACSM6B 110GF]

Item predicta clave per mi, fa, sol, la, sol, inchoantes ad hunc pertinent tonum, ut sequentes et consimiles:

[CSII:371,6; text: Alleluya. Stella ista. Misit Dominus. Qui progrederis.] [JACSM6B 110GF]

Item pertinent ad hunc tonum cantus incipientes in c acuta, ut sequentes et consimiles:

[CSII:371,7; text: Loquebantur.] [JACSM6B 110GF]

Adhuc pertinent ad septimum tonum cantus inchoantes in G gravi mediate vel immediate tendentes in d acutam; ut sequentes:

[372] [CSII:372,1; text: Dixit Romanus. Assumpta est. Oculis ac. Pre timores. Revertere. Sancte trinitatis. Sacerdos Dei. Egregie. Beatissime. Ego veritatem. Veni Domine. Accipite. Pontifices. Veterem. Urbs fortitudinis. Baptista. Angelus. Pastores. Puer qui. Facta est cum angelo.] [JACSM6B 111GF]

Quales differentie aptentur tactis distinctis principiis dictum est supra.

Capitulum CXI.

[Que sunt principia et modi incipiendi ex quibus cantus aliquis esse toni octavi cognoscatur.]

Sub octavo tono continentur multi cantus inchoantes in c acuta, secundum modos diversos incipiendi; ut in exemplis patet sequentibus:

[CSII:372,2; text: Ego demonium. Ego gloriam. Omnes gentes. Reges videbunt. Confirma hoc. Ecce ancilla. Bene fundata est. Hoc est preceptum. Ecce completa sunt. Confirma hoc Deus. Euntes ibant. Ego domivi. Hodie fictis. Lumen. Deo nostro. De profundis. In eternum. Lumen ad. Terra tremuit. Dominus in templo. Dominus dixit. Priusquam te.] [JACSM6B 112GF]

Ad hunc tonum pertinent cantus incipientes in a acuta per la, fa, sol, sol; ut sequentes et consimiles:

[CSII:372,3; text: Completi sunt. Apertum est. Manere. Petite. Beati qui. Johannes est. Nec quando.] [JACSM6B 112GF]

[373] [CSII:373,1; text; Delicta.] [JACSM6B 113GF]

Item ad hunc pertinent tonum cantus incipientes in G gravi modo quo sequentes et consimiles:

[CSII:373,2; text: Docuerunt nobis. Ingenere me examinasti. Princeps populorum. Suscepimus. Vim faciebat. Vox letitie. Lapidaverunt. Nativitatem. Sancte Paule. Sancti et justi. Tanquam sponsus. O vir ineffabile.] [JACSM6B 113GF]

Item ad hunc tonum pertinent cantus in tacta corda incipientes per sol, re, vel sol, fa, re, vel sol, fa, mi, re, ut sequentes et consimiles:

[CSII:373,3; text: Benedico. Dum medium. Dum factum. Martyres facti. Nativitatis glorie. Tricesimo. Miserere. Oravit. Omnes sancti. Spiritus sanctus. Congaudete. Cecilia. Elevate. Formans me. Maria virgo. Rex pacificus. Soror. Si iniquitates. Valde honorandus. Veniet ad. Christo.] [JACSM6B 114GF]

Non ponitur hoc exemplum de cantibus incipientibus in tacta clave immediate in suo principio ascendentibus in c acutam, quia illud principium, ut supra tactum est, commune est tertio tono et octavo. Ideo ex solo principio illo non potest clare sciri cujus toni fuerit ille cantus, tertii scilicet an octavi. Est autem notandum quod cantus descendentes per sol, re, vel sol, fa, re, vel sol, fa, mi, re, communes sunt ad secundum et octavum tonum. Sed distinguuntur ex cordis vel litteris in quibus incipiunt, quia, si incipiunt in G gravi, sunt toni octavi, si in D gravi, secundi communiter et regulariter; conveniunt enim tonus octavus et secundus in specie eadem dyatessaron inferius, ut visum est supra. Sed distinguuntur in fine et in specie dyapente superius. Item ad octavum pertinent tonum diversi cantus diversimode in F gravi inchoantes, quia aliqui per fa, sol, la, sol; ut sequentes et consimiles:

[374] [CSII:374,1; text: Domine. Iste sanctus. Magni. Vitam. Gloria. In eternum. Multi. Scriptum est. Domine Jesu.] [JACSM6B 115GF]

Alii in tacta littera incipiunt per fa, fa, sol; ut sequentes et consimiles:

[CSII:374,2; text: Ecce nunc. Dicite. Ego sum pastor. Fili quid fecisti. Hodie beata. Missus est. Nuptie. Nonne decem. Qui sunt hi. Rabi quis. Stephanus vidit. Spiritus carnem. Spiritus et anime.] [JACSM6B 115GF]

Alii cantus in tacta corda inchoantur per fa, sol, la, fa, sol, ut sequentes:

[CSII:374,3; text: Pater Abraham. Ponam in Syon.] [JACSM6B 115GF]

Item ad hunc tonum pertinent cantus incipientes in D gravi per re, fa, sol, la, sol, ut sunt quedam responsoria et introitus:

[CSII:374,4; text: Augustie. Tribularer. Sicut mater. Spiritus Domini.] [JACSM6B 116GF]

Item aptantur octavo tono cantus incipientes in C gravi per ut, re, fa, fa, sol; ut sequentes et consimiles:

[CSII:374,5; text: Sapientia. Nos qui vivimus. In ecclesiis. Justorum anime.] [JACSM6B 116GF]

Tacte regule de cognitione toni alicujus cantus per ipsum principium et incipiendi modum, etsi patiantur aliquas instantias, ut communiter, tamen et in pluribus, ut est supra tactum, veritatem habere videntur. Sunt autem forsan alia multa principia de quibus mentionem hic non feci, quibus tonus patet agnosci ipsius cantus, sed posui illa que magis ad propositum hoc occurrebant de quibus confidentius loqui audebam. Ubi autem tactis principiis sua non apponuntur Seculorum ad noscendum illa, recurratur ad ea que prius de illis dicta sunt. Hec de tonorum differentiis intonationeque earum dicta sufficiant.

Capitulum CXII.

[Comparatio tractatuum prius habitorum de modis vel tonis penes convenantiam.]

Expeditis tribus tractatibus de modis vel tonis [375] hic in fine libri hujus sexti illos ad invicem libeat comparare, ut ex hoc breviter ad memoriam revocentur, et in quo conveniant, in quove distinguantur, summatim assignetur. Conveniunt hi tractatus, quia de eadem disserunt materia, id est de modis vel tonis, quamvis aliter. Item conveniunt quantum ad hoc in numero tonorum, quia quilibet tractatus octo concedit esse tonos de quibus in quolibet tractatu disseritur. Quamvis enim Guido suique sequaces, de quibus agitur in tractatu secundo, asserant apud antiquos tantum quatuor fuisse modos, protum scilicet, deuterum, tritum et tetrardum, illi tamen mito consilio, ut ait idem Guido, in octo postea divisi sunt; et nescio unde proveniat Boetium de quatuor illis tonis nunquam facere mentionem, cum viderit antiquos musicos qui de consonantiis et tonis musicalibus tractaverunt et specialiter Grecos. Asserit enim in libro suo de disciplina scolarium se fuisse in Atheniensi studio duo de vigenti annis. Dicit autem septem fuisse modos vel tonos secundum septem dyapason species quibus Ptolemeus octavum super adnexuit.

Item conveniunt, quia secundum primum vel Boetii tractatum quilibet modus supra gravissimam suam vocem de sua propria natura ascendere potest ad octavam secundum speciem dyapason cui inititur; similiter et secundum duos tractatus alios.

Item sicut modus, secundum Boetium, respicit totum cantum unum, id est dyapason, ut includit omnes suas voces extremas et intermedias vel partiales quas includit consonantias, similiter secundum Guidonem et alios de quibus in aliis agitur tractatibus.

Item sicut toni, secundum Boetium, in suis principiis quantum ad cantum distinguuntur ut unus altius incipiat alio, ut species dyapason unius quam species alterius, sic secundum alios duos tractatus impares ab imparibus et pares a paribus tonis separantur.

Item cum toni speciebus innitantur dyapason, dyatessaron et dyapente, de illis quid sint, quot sint, ac de ordine ipsarum tam in primo quam in secundo disseritur tractatu; de quibus in tractatu tertio modica sit mentio, tamen quia satis videtur dictum de illis in precedentibus tractatibus, tamen quia moderni in suis tonariis modicum vel nihil agunt de his, cum tamen in illis toni principaliter fundentur et secundum illas distinguuntur.

Item quia toni monocordum respiciunt quantum ad quemlibet tractatum, de ipso quedam disseruntur, nam tangitur quo ad primum quid sit monocordum, qualiter regulariter dividatur, et secundum Guidonem et secundum Boetium, que consonantie ibi directe et que indirecte secundum divisiones monocordi regulares ibi disponantur, qualiter secundum Boetium illa quinque tetracorda id est hypaton, meson, synemenon, diezeugmenon, hyperboleon secundum regulares partiones ibi describantur. In aliis vero tractatibus de monocordo vel gammate multa tanguntur alia. Sed que spectant ad monocordum quantum ad primum de tonis tractatum non in hoc sexto libro, sed quinto posita sunt. Valebant enim non modo ad tonorum notitiam, verum etiam ad tetracordorum distinctionem et convenientem in monocordo situationem de quibus agitur in quinto libro.

Capitulum CXIII.

[Comparatio tactorum tractatuum inter se penes differentiam.]

Differunt autem positi de tonis tractatus in multis; aliter enim tractatur et alia dicuntur de ipsis in singulis; hi enim, etsi in numero tonorum conveniant quantum ad aliquid in nominibus, tamen et ordne distinguuntur. Boetius enim quantum ad primum tractatum grecis utitur nominibus, gravissimum modum vocat Hypodorium; secundum a gravissimo [376] Hypophrygio; tertium, Hypolydium; quartum, Hypermixolydium; quintum, Dorium; sextum, Phrygium; septimum, Lydium; octavum; Myxolydium.

In secundo autem tractatu, licet tacta nomina aliquibus repetantur figuralibus tonorum descriptionibus, aliis cum vocantur nominibus sic: autentus prothus; plagalis vel plaga prothi; autentus deuterus; plaga deuteri; autentus tritus; plaga triti; autentus tetrardus; plaga tetrardi.

In tertio autem tractatu, vocantur tonus primus, tonus secundus, tonus tertius, tonus quartus, tonus quintus, tonus sextus, tonus septimus, tonus octavus. Distinguuntur etiam in ordine, quia Boetius perordinat quatuor graviores ceteris, sicque ut quem in primo ponit gradum id est Hypodorium, in secundo tractatu secundum obtineat gradum, et vocatur plaga autenti prothi; in tertio vero tractatu, dicitur modus vel tonus secundus. Item Hypophrygius, qui secundum tenet ordinem in tractatu primo, quartum ordinem tenet in secundo tractatu et tertio in quorum priori plaga deuteri, in posteriori tonus quartus vocitatur. Item Hypolydius, qui tertius est in primo tractatu, sextus est in aliis duobus in quibus plaga triti nominantur vel tonus sextus. Item Hypomixolydius quartus est in primo tractatu, octavus in ceteris; et ibi plaga tetrardi dicitur vel modus octavus. Dorius in primo tractatu, quintus est in ordine pro quo in secundo ponitur autentus protus, in tertio tonus primus. Frigius, secundum Boetium, sextum tenet gradum, autentus deuterus qui in secundo tractatu ponitur, pro illo gradum obtinet tertium similiter, et in tertio tractatu in quo vocatur modus tertius. Lydius in tractatu primo est septimus, hic in aliis duobus quintus, vocaturque secundum Guidonem, autentus tritus, secundum alios tonus quintus. Mixolydius octavus est in primo tractatu, qui septimis in secundo est, et vocatur ibi autentus tetrardus, et idem septimus est in tractatu tertio ubi septimus modus vocatur; nec solum Boetius aliter tonos nominat et ordinat; sed aliis notis musicis et aliter illos in cantu notat quam alii.

Item aliter loquitur Boetius de speciebus dyatessaron, dyapente et dyapason, et alibi illas in monocordo disponit, incipit et terminat quam alii. Pauciores etiam monocordo ponit cordas quam ceteri, quia Boetius quindecim quantum ad genus dyatonicum, Guido XIX. Addidit enim ad partem gravem cordam unam; ad acutam vero tres; alii vero quantum ad tertium tractatum cordam unam vel vocem ceteris apposuerunt que est ee, sicque sunt XX; quod si b molle et [sqb] quadratum duas faciant cordas, sicut duas distinctas et non unisonantes voces, secundum veritatem resonant, cum b molle bis in toto reperiatur monocordo, erunt in illo XXII corde, claves voces, vel littere.

Item cantus qui alicujus sunt toni Boetius restringere videtur ad quatuor consonantias, id est ad dyapason, ad dyatessaron, ad dyapente cum dyapason, ad bis dyapason, prout includunt voces extremas et intermedias; etsi secundum hoc essent soli cantus illi alicujus toni qui illas observarent consonantias vel illarum aliquas et oporteret ad hoc ut cantus alicujus esset toni ad minus per dyapason ascendere excluderentur, quantum ad tractatus alios, cantus multi a tonorum denominationibus et proprietatibus, cum multi sunt cantus qui a finali sua vel a voce illa in qua licite descendere possunt non modo per dyapason, non per dyapente, sed nec per dyatessaron a voce sua scandunt finali.

Item, secundum Guidonem et modernos, sunt aliqui cantus regulares et legitimi qui debitas tonorum observant regulas prius tactas. Aliqui vero irregulares qui minime; sed quid fuerit de tonis et cantibus antiquis, ut de illis tractat Boetius, ignoro. Distinguitur autem tractatus de tonis [377] tertius inter alia a precedentibus, quia amplius disserit de cantu et speciebus ejus, de notis musicis et modis diversis notandi cantus ipsos, de tonorum differentiis, de modo intonandi. Nec est increpandus Boetius, si pauciora de tonis tetigit et secundum alium modum quasi ceteri ipsum sequentes musici, non sit etiam ambiguum quin pro tempore suo Romani, de quorum natione Boetius erat, tonis aliter et cantibus ac musicis notis uterentur quam secundum modum quem recitat Boetius etiam in ecclesia Dei sancta, cum Boetius precessisset Beati Ambrosius et Gregorius qui cantus aliquos condiderunt, et illos ad Dei laudem et sanctorum in officio ecclesie cantandos instituerunt; et alii etiam ante ipsos, ut Beatus Ignatius. Et cantus illi minime Boetio latuerunt qui fuit vir vere catholicus.

Unde librum edidit de fide catholica, de trinitate et unitate in divinis personis qui ab aliquibus de hebdomadibus nuncupatur quantum ad aliquam partem illius libri; item librum de duabus naturis in Christo divina, scilicet et humana et una Christi persona contra Euticem et Nestorium, duos heriticos. Sed suffecit Boetius de tonis, notis musicis et cantu ea tangere qui a doctoribus grecis accepit. Grecis enim, ut ait, litteris in qualibet parte nunc in minutis, nunc in inflexis tota hec notarum descriptio constituta est. Nos autem cavemus aliquid ab antiquitatis auctoritate transvertere. Insuper cum principaliter musicam tradere vellet theoricam speculative potius quam practice, de tonis loqui voluit, sicque non fuit sibi cure tangere ea que ad practicum et romanum; de tonis etiam pro tempore pertinebant usum, dimisitque ea tanquam manifesta. Et nonne quia excellenter tractaverat de consonantiis, de tonis etiam musicis, fundamenta jecit super quibus se fundaverunt supervenientes musici, superedificaverunt nova media, novas adinvenerunt conclusiones; augentur siquidem demonstrationes, per media crescat scientia, de imperfecto venit ad perfectum per peritorum studium, et ars per experimentum et exercitium non est modicum invenisse scientie fondamenta, scientie principia que, etsi minima sint quantitate, maxima tamen sunt potestate et virtute; magnum est invenisse aliquod universale quod principium artis est atque scientie.

Sed hic circa finem tractatuum de tonis quidam notabiles apponantur cantus in antiquo quodam repertorio in quibus exercere se poterunt in cantu minus periti, fiantque eos bene de cantando ad alios decantandos promptiores, reddanturque per hoc habiliores, ut secure firmiterque diversarum vocum personent mixtiones, diversarumque consonantiarum extremas, secundum veritatem, conjungant voces etiam magis periti in cantibus illis possunt delectari.

Sequuntur cantus illi:

[CSII:377; text: Sex sunt consonantie vocum que dicuntur claves musice artis sine his quantum ad cantum parum prodest musica. Tonus. Semitonus. Semidytonus. Dytonus.] [JACSM6B 117GF]

[378] [CSII:378; text: Dyatessaron. Dyapente. Dyapason. Sex sunt consonantie quarum collatione omnis armonia musice et concorditer dissonat et dissonando concordat. Prima epgodita que vocatur tonus in musica et est proportio sesquioctava. Sesquioctavus appellatur cum numerus ab alio cum octava parte sua continetur ut octonarius e novenario. Secundam consonantiam format Epitrius. Quod dyatessaron resonat musicus et in numeris dicitur sesquitertius. Sesquitertius est igitur cum numeris numerum in se continet et ejus tertiam partem, ut quaternarius ternarium. Tertia consonantia consistat ex Emyolia qui proportio dictum est sesquitertia quod dyapente] [JACSM6B 118GF]

[379] [CSII:379; text: dicimus significatione contraria. Sesquialter est cum numerus alium tonum continet et ejus mediam partem, ut ternarius binarium. Quintam consonantiam dupla constituit proportio quam cognominamus dyapason, hoc est de omnibus, quia per dyatessaron et dyapente composita simul includit septem vocum discrimina. Quinta consonantia perficitur ex dyapason et dyapente tripla proportione que alicubi frequentatur rarissimo. Sexta consonantia ex proportione colligitur quadrupla et bis dyapason est appellata. Harum symphoniarum consona modulatio et alterius ad alteram altera conjunctio. Nunc per se suaviter resonant, nunc per dyaphoniam sibi vicissim collate proportionaliter ad invicem respondent, quarum omnium consideratio] [JACSM6B 119GF]

[380] [CSII:380; text: naturali potentia mentes demulcet audientium iras mitigando servientium animos qui recreando merentium. Quamvis mille modis tropi varientur in odis. Octo modis primum fit continuatio vocum. Ut horum depromit versiculorum. Quando sequitur in cantu lymma vocatur. Quod minimum plurium cognoscas esse sonorum. Apte formatur tonus dum sociatur. Si continuetur, quadrata fit dytonus associata. Diatessaron habetur ubi juncta videtur. Si quis adaptabit, Dyapente sonabit. Si jungas cum lymnate sit dyapente. Jugente sibi fit tonus et dyapente. Maxima ptongorum distantia juncta duorum. Tam via sibi simili sit, cum cupit associari.] [JACSM6B 120GF]

[381] [CSII:381; text: Et si cum gravis adaptatur acute, tunc dyapason erit vocesque pares itaque ut. Sed tria junctorum sunt intervalla. Jam nunc unisonos exequat vocula ptongos. Cum sanctificatus. Nunc prope consimiles discernit lymma canorem. Et est. Nunc tonus affini tribuit discrimina voci. Te dicite. Et non assidue conjunctum lymma comisque. Offers. Et duo sepe toni pariter sibi continuati. Aperis. Dixit. Sepeque dulci sonans, moderans dyatessaron odas. Spiritus. Et celo grate mulcens aures dyapente. Factus est. Interdumque toni bino cum lymmate terni. Et regis ejus. Omnium. Ac quandoque tonis connexim lymma quaternis. O suum Raditus, Et si voce notisque similiter discernere noris. Quamvis distinctum potes his mox pangere cantum.] [JACSM6B 121GF]

[382] [CSII:382; text: Discernendo tesim sine pretentore vel arsim. Dyapente et dyatessaron symphonie et intense et remisse pariter consonantiam dyapason modulationem consona reddunt.] [JACSM6B 122GF]

Sic igitur in fine laboris hujus de consonantiis, de cantu et tonis, ut ad musicam pertinent planam ad aliquam recreationem naturam et illorum qui in cantu delectantur addictorum etiam confirmationem majorem atque commendationem numeri quaternarii cujus supra virtus descripta est. Quatuor posuimus cantus quorum primus, qui ceteris brevior est et simplitior; de sex illis loquitur consonantiis que secundum Guidonem vocum inequalium prime differentie sunt prime vocum mixtiones quibus amplius utimur in componendis cantibus et que in ceteris majoribus consonantiis includuntur. Illis autem in fine dyapason adjungitur que componitur ex illis.

Secundus autem cantus etiam de sex loquitur vocum inequalium mixtionibus, sed illis quarum tres in proprioribus fundantur super particularibus, ut sunt tonus qui in sesquioctava, dyatessaron in sesquitertia, quam Epitritam, nominat sicut priorem epogdoycam, dyapente in sesquialtera quam vocat emyoliam, et tres in simplicibus ut sunt dyapason in dupla, dyapente cum dyapason in tripla, bis dyapason in quadrupla. Iste sunt inter ceteras vocum mixtiones principaliores et concordie meliores; unde ab omnibus in numero consonantiarum recepte sunt excepto tono, ut est supra visum.

Istarum sex consonantiarum in hoc cantu secundo jam dicte proportiones tanguntur specifice et numeri in quibus fundantur. Tertius cantus de octo loquitur consonantiis que dyapason antecedunt, ut sunt lymma, id est semitonium minus; lymma vocatum a Platone, ab aliis dyesis, et illud dicit esse minimum quantum ad mixtionem plurium inequalium sonorum quibus divisim utamur in cantibus, tonus, semidytonus, dytonus, dyatessaron, dyapente, lymma sive semitonium minus cum dyapente, et his adjungit dyapason.

Sic de novem loquitur consonantiis, assignans loca aliqua in gammate in quibus locum habent consonantie ille, quartus cantus de eisdem loquitur consonantiis ut precedens quibus superaddit unisonum de quo priores non loquuntur cantus. In tactis cantibus cum dicuntur consonantie, tunc cantantur nunc intense, nunc remisse, atque sic multipliciter in locis monocordi diversis replicantur. Sunt autem multe vocum inequalium mixtiones que generali nomine vocantur consonantie de quibus in cantibus illis nulla fit mentio, quia illarum in cantu plano nullus vel rarus usus est. Si quis de illis exempla petit ad librum [383] recurrat secundum. Sed jam de consonantiis quantum ad musicam planam theoricam et praticam, de modis vel tonis et cantibus planis que dicta sunt, sufficiant, sicque terminetur hic liber sextus; ad mensurabilem musicam stilus convertatur.


Previous part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License