Theorica musice, liber quintus
Source: Theorica musice Franchini Gafuri Laudensis (Milan: Ioannes Petrus de Lomatio, 1492; reprint ed., New York: Broude Bros., 1967).
Electronic version prepared by Peter Slemon E, Michael W. Lundell C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1994.
This is a multipart text Previous part
Actions |
---|
[f.hir] LIBER QVINTVS. ET VLTIMVS:
DE inuentione et dispositione sonorum Capitulum Primum
[Nichomacus in marg.] REfert Nicomachus canendi disciplinam primitus adeo simplicem fuisse ut solo tetracordo consisteret: cuius prima corda ad ultimam diapason consonantiam respondebat ad secundam uero diatessaron: sed ad tertiam diapenten: atque tertia ipsa ad quartam diatessaron: sed secunda ad tertiam ducebat tonum. [Mercurius, Graeci, Iubal in marg.] Mercurium enim huius quatricordi Graeci asserunt fuisse inuentorem: Ego autem Iubalem potius aut unum ex primis ante diluuium sonos quouis modo conduxisse puto. His quattuor sonis mundanam musicam quattuor ipsis elementis dispositam canendi disciplina uisa est imitari. quippe quae postmodum a nonnullis directa est paulatim atque multis modis adaucta. [Chorebus in marg.] Chorebus nanque Athiris filius qui fuit Lidorum rex (si Graecis ipsis credere fas est) quintam superaddidit cordam: [Hyagnis, Terpander in marg.] Hyagnis uero phrix sextam apposuit. Septimam nero Terpander lesbius adiunxit qui septem planetarum ordine ductus septem ipsis cordis natura duce septem uarios ac dissimiles ad se inuicem sonos educi disposuit: atque idcirco dissimiles: quoniam alter alteri nulla unquam similitudine comparatur: omnem quidem concinentiam perficiunt replicatione computata. [Virgilius in marg.] hos quidem Virgilius in sexto hoc carmine uisus est celebrare: Obloquitur numeris septem discrimina uocum. idest septem differentes uoces: septem planetarum celestem musicam conducentium instar: septemque dierum ebdomadae qui uolubilitate pluries ducti totum anni corpus implere noscuntur. Incredibilem nanque in multis naturae rebus uim ac facultatem huius septenarii processus. [Varro in marg.] Varro in ebdomadibus copiose disseruit. At harum septem cordarum grauissima Hypate nuncupata est quasi maior et honorabilior. [Iupiter in marg.] Vnde et Iouem Hypaton uocant idest supremum: item consulem eodem nomine propter dignitatis excellentiam. [Saturnus in marg.] cuius quidem Hypates proprietas Saturno attributa est tarditate motus et grauitate soni. Secunda dicta est Parhypate quasi iusta Hypaten fixa. Tertia lycanos. quia digitus quem nos indicem uocamus a graecis lycanos dicitur: apud quos lycanos a lingendo sumpta est. cum enim in cantando ad hanc cordam quae tertia erat ab hypate index digitus pertingeret qui ab ipsis lycanos est appellatus lycanos idcirco retinuit [f.hiv] nomen. Quarta corda dicta est Mese quasi media: quia inter primam et septimam quarta semper medium intercipit locum. Quinta Paramese quasi iusta mediam collocata. Septima dicitur Nete quasi Neate idest inferior. interquam Neten et Paramesen est sexta: quam uocant Paraneten quasi iusta neten constitutam. Paramese uero quoniam tertia est a Nete: eodem uocabulo Trite idest tertia nuncupatur quarum descriptionem hoc ordine disponamus
[Gafurius, Theorica, f.hiv; text: Hypate, Parhypate, Lycanos, Mese, Paramese uel Trite, Paranete, Nete, Eptacordum, Duo tetracorda coniuncta. Tetracordum.] [GAFTM5 01GF]
Istae enim septem cordae coeteris essentialiores uidentur et magis necessariae quoniam ut dictum est solae sunt inter se differentes quibus omnis conducitur modulatio: [Elucidator, Aristotiles in marg.] quod et Petrus aponensis in elucidatione tertii problematis musices Aristotelis apertissime declarat. Quom autem hos septem sonos modulando transcendimus sonus primae grauiori similis occurit: atque si ad ulteriora successiue procedamus secundae cordae similis eueniet sonus: et in hunc modum fit ipsorum septem dissimilium sonorum replicatio. Octauus itaque sonus similis est primo: nonus secundo: decimus tertio: undecimus quarto: duodecimus quinto: tertiusdecimus sexto: quartusdecimus septimo: quintusdecimus octauum replicat quippe qui primi quoque similitudinem trahit. [Virgilius in marg.] Quo circa cum septem tantum sint ipsi differentes soni atque dissimiles ut et Alibi Virgilius ponit Septem compacta cicutis Fistula: octauus primus est qui primi similitudinem capescit. Quisque enim sonus suo octauo naturaliter similis efficitur: quo fit ut diapason consonantia quae talem extremorum sonorum efficit dispositionem ut unus idemque sonus esse uideatur secundum Phtolomeum: [Phtolomeus, Plato, Pythagorici in marg.] quod et Platoni atque ipsis Pythagoricis consonum est: octo sonis perficiatur. [Samius lychaon in marg.] At septem dispositis cordis octauam Samius lycaon apposuit cordam ut diapason consonantiam impleret quae in ogdocordo residet: quam inter Paramesen quae et Trite dicta est et Paraneten coaptauit ut tertia esset a Nete. et Paramese quidem uocata est sola quae post mediam collocabatur. Trites uero nomen perdidit quom inter eam et paraneten tertia a nete disposita fuit corda: quae non immerito Trites sibi nomen uendicauit. cuius quidem ogdocordi hec est dispositio.
[f.hiir] [Gafurius, Theorica, f.hiir; text: Hypate, Parhypate, Lycanos, Mese, Paramese, Trite, Paranete, Nete, Diapason, Cnnsonatia, Duo tetracorda disiuncta, Tetracordum. OGDOCORDVM] [GAFTM5 01GF]
Sunt enim in Eptacordo duo tetracorda coniuncta. Sinaphe autem quae latine coniunctio dicitur in ipso euenit eptacordo quotiens duo tetracorda unius medietas termini continuat et coniungit et quidem in disposito superius Eptacordo Mese quae media est duobus ipsis tetracordis comunis est: primi nanque ultima secundi uero prima corda est tetracordi. Hac itaque de causa Eptacordum dicitur cimineinon quasi coniunctum. Ogdocordum uero dicitur mezemeinon quod est disiunctum nanque in Ogdocordo duo sunt tetracorda disiuncta cum primae quattuor cordae primum: reliquae uero quattuor secundum impleant tetracordum. Est igitur in Ogdocordo diezeusis que disiunctio dici potest: quotiens duo tetracorda toni uel semitonii medietate interiectione ue separantur. Verum cum in ogdocordo Mese que a media locatione nomen habuit non sit recte media: imo duae mediae sint: [Theophrastus in marg.] Theophrastus periothes ad grauiorem partem unam coniunxit cordam: quae quoniam super Hypaten est posita Hyparhypate dicta fuit. [Estiachus, Timotheus in marg.] Estachius melophonius decimam in grauiori parte coaptauit cordam: Timotheus uero milesius undecimam posuit: quae cum super hypaten atque parhypaten additae fuerint: Hypatehypaton appellatae sunt quasi maxime magnarum et grauissimae grauium. Harum itaque undecim cordarum prima Hypatehypaton uocata est. secunda Parhypatehypaton quasi iusta Hypatehypaton collocata: Tertia autem quae dudum in Eptacordo Parhypate uocabatur Lycanoshypaton est nuncupata. Quarta antiquum Hypates retinuit nomen. Quinta Parhypate. Sexta lycanos: Septima Mese. Octaua Paramese. Nona Trite. Decima Paranete. Vudecima Nete. Est quidem in hoc Endecacordo unum tetracordum. Hypatehypaton Parhypatehypaton Lycanoshypaton: Hypate. Aliud autem Hypate Parhypate Lycanos Mese: et quidem hec duo coninncta sunt Hypate nanque grauioris ac primi tetracordi acutior corda est: secundi uero acutioris grauior. Tertium autem tetracordum est Paramese Trite Paranete Nete Sed quoniam inter primum hoc tetracordum et tertium collocatur medium scilicet secundum quod est Hypate Parhypate Lycanos Mese: hoc totum tetracordom meson uocatum est: quasi mediarum cum super additione Meson hoc modo. Hypatemeson. Parhypatemeson. Lycanosmeson Mese. Verum cum inter hoc secundum tetracordum et tertium Mese distincta [f.hiiv] sit per tonum a Paramese: Ipsum tertium tetracordum dictum est disiunctarum cum superpositione diezeugmenon hoc modo: Paramesediezeugmenon: Tritediezeugmenon: Paranetediezeugmenon Netediezeugmenon: Quorum quidem trium tetracordorum dispositionem huius Endecacordi descriptio apertissime conducit.
[Gafurius, Theorica, f.hiiv; text: Hypatehypaton, Parhypatehypaton, Lycanoshypaton, Hypatemeson, Parhypatemeson, Lycanosmeson, Mese, Paramesediezeugmenon, Tritediezeugmenon, Paranetediezeugmenon, Netediezeugmenon, Duo tetracorda coniuncta, Tetracordum. Tetracordum disiunctum. ENDECACORDUM.] [GAFTM5 01GF]
Est igitur disiunctio inter mesen et Paramesen atque ideo diezeugmenon appellatum est tertium hoc tetracordum. Verum si auferatur Paramese atque tetracordum diezeugmenon: et remaneat tetracordum: Mese: Trite Paranete. Nete: tunc duo erunt tetracorda coniuncta idest Sinemena hoc modo Mese: Tritesinemenon: Paranetesinemenon: Netesinemenon. Est enim adiunctum hoc Sinemenon tetracordum et cum corda Mese ligatum ad demulcendam Tritoni duriciem: cuius dissonum asperumque modulamen ars abicit et perhorrescit natura. Superfluum quidem atque reprobum esset hoc tetracordum: si discors ipse atque asper trittonus inter Parhypatemeson et Paramesen dispositus Dyattonicae dispositioni naturali pronunciatione satisfacere potuisset. Quo circa Tria tantum prima in Endecacordo Tetracorda uidelicet Hypaton: Meson a que Diezeugmenon in naturali dispositione Monocordi Ab ipsis Phylosophis obseruata sunt atque celeberrima obseruatione disposita. Sed quoniam Mese quae a medio loco nomen trahit in Endecacordi dispositione non erat media: superductum est Aliud Tetracordum supra Netendiezeugmenon quod cum coeteras corda acumine superuaderet Hyperboleon uocatum est: quasi superius adiunctum. Atque Netediezeugmenon cordae coniunctum est hoc ordine Netediezeugmenon: Tritehyperboleon: Paranetehyperboleon: Netehyperboleon. Suntque hac dispositione in quattuordecim cordis quattuor Tetracorda: duo quidem prima coniuncta atque postrema duo inuicem coniuncta sunt: a duobus uero primis disiuncta. His ita dispositis quoniam Mese medio non residebat loco: subiuncta fuit ad grauiorem partem unica cordi quam Proslambanomenon nominarunt quasi acquisitam seu appositam: eo quod quamuis ultima in deductione disposita sit: coeteris tamen erat necessario preponenda. Atque idcirco his quindecim cordis Phylosophi ipsi Monocordum contexuerunt quo Bisdiapason consonantia mirabili obseruatione conducitur. cuius dispositio hoc ordine protensa est.
[f.hiiir] [Gafurius, Theorica, f.hiiir; text: Proslambanomenos, Hypatehypaton, Parhypatehypaton, Lycanoshypaton, Hypatemeson, Parhypatemeson, Lycanosmeson, Mese, Paramese, Tritediezeugmenon, Paranetediezeugmenon, Netediezeugmenon, Tritehyperboleon, Paranetehyperpoleon, Netehyperboleon, Bisdiapason Consonantia, Totum Monocordum, Duo tetracorda coniuncta. Tetracordum. QVATTVOR TETRACORDA.] [GAFTM5 02GF]
Quinque itaque apud Graecos haec fuisse tetracorda constat Hypaton: Meson Sinemenon. Diezeugmenon et Hyperboleon. Horum medium scilicet. Sinemenon non interceptum est in dispositione quindecim cordarum Monocordi: cum superfluum uideretur: quippe quod ut prediximus deductum est ad trittoni duriciem mollificandam nec tamen ad ipsum auferendum extinguendum ue ex ordine monocordi inuentum existimemus cum naturaliter conueniat nonnullis diapentes diapasonque speciebus formandis quae sine trittono ipso nusquam conduci possunt: ad placitum idcirco disponitur adherens meses cordae atque item aufertur ad placitum. Cordas autem horum quinque tetracordorum Albinus latina oratione interpretatus est. [Albinus in marg.] Hypatas enim principales uocauit Meses medias. Sinemenas coniunctas. Diezeugmenas disiunctas. Hyperboleas excellentes. Vnumquodque enim Tetracordum diatessaron resonat consonantiam. dictum a Tetra quod est quattuor et corda: inde Tetracordum quattuor cordarum coniunctio. Item diatessaron a dia quod est de uel secundum quosdam a dia quod est per: et tessara quattuor: quasi consonantia de quattuor sonis facta. Dia enim apud gramaticos per i latinam scriptum idem est quod de prepositio: sed per y graecam significat duo.
DE Tribus Tetracordorum generibus. Capitulum Secundum.
TRibus melorum generibus Tetracorda a Philosophis distincta sunt. Melus enim a mellis suauitate dictus est: Inde Melodia quasi dulcis cantus. Primum enim genus dyattonicum appellabant: in quo unumquodque tetracordum per semitonium minus procedebat et tonum ac tonum: ut hic.
[f.hiiiv] [Gafurius, Theorica, f.hiiiv; text: HYPATEHYPATON, PARHYPATEHYPATON, LYCANOSHYPATON, HYPATEMESON, semitonium, tonus, Diatessaron Consonantia. Tetracordum in genere dyatonico.] [GAFTM5 02GF]
In hoc siquidem dyattonico genere tetracordum tribus semper constat interuallis primum enim interuallum quod scilicet inter primam cordam et secundam est semitonium minus dicitur: secundum autem quod inter secundam euenit et tertiam tonus est. Tertium uero quod inter tertiam et quartam cordam cadit integrum item est spacium toni. Dictum enim puto dyattonicum quasi dyttonum naturaliter habens in duobus interuallis. Hoc enim genus quoniam aliquanto durius et naturalius est ceteris a Philosophis obseruatum uidetur: frequensque musicorum usus et ipsa disciplina natura duce concelebrare noscitur. Nam cum in omni modulatione is naturaliter modus sit ut singulo tetracordo siue singulis quattuor sonis diatessaron semper eueniat consonantia quae duobus distinctis tonis fit unoque semitonio: Id commode hoc dyattonico genere congruit: in Chromatico autem et Enarmonico minime. Procedit enim dyattonicum tetracordum per semitonium et tonum ac tonum: incipiens a seitonio quod tono mollius est atque suauius: et quidem Philosophi in exquirendis tetracordis a suauiore principio inchoantes per asperiora ac duriora procedebant: quo fit ut tetracordum sinemenon adiunctum meses cordae trittoni illius asperitatem intricaret: quod fieri non posset nisi a semitonio tetracorda ipsa primo deducerentur. Cum itaque modulando ingulis quattuor discretis sonis contiguis diatessaron consonantiam naturaliter proferamus diatessaronque ipsa in hoc genere dyattonico triplicem intentionem acquirat. Triplex dictus est canendi modus. Primus nanque modulationis processus seu canendi modus fit quom in quattuor sonis conducimus primam diatessaron speciem scilicet per semitonium et duos tonos intentione computata: remissione uero e conuerso. diciturque haec prima species diatessaron. Secundus autem cantandi modus est quom. deductis quattuor intentissonis contiguis duos successiue tonos unumque semitonium pronunciamus: quibus secunda diatessaron species fit. Tertius uero modulationis processus euenit quom intensiue proferrimus tonum inde semitonium ac postremo alium tonum: atque remittendo similiter: diciturque haec in horum dispositione tetracordorum tertia species diatessaron. At si ad ulteriores cordas procedatur: singulis quattuor sonis nihil aliud euenire pronunciandum conspiciemus quam ipsas tres predictas diatessaron species eodem processu replicandas differunt enim a se inuicem sola semitonii dispositione. Eratque hec diatessaron speciebus differentibus dispositio in monocordo solis tetracordis conducto. At quom subdita fuit proslambanomenos corda in grauiorem partem tono distans ab hypatehypaton: ne frustra eius appositio uideretur: quippe quae ad Mesen ipsarum quindecim dispositarum mediam diapason consonantiam perficit: et ad ultimam Bisdiapason: atque ad lycanoshypaton eam diatessaron speciem quae fit ex tono semitonio et tono quam in tetracordis tertia esse constat: Tres ipsas diatessaron species posteri musici a Proslambanomenos corda disposuerunt: atque idcirco quae tertia species erat nunc prima est procedens tono et semitonio ac tono: quae uero prima erat nunc facta est secunda intentione [f.hivr] semitonii ac duorum tonorum. et quae secunda fuit in tertiam conuersa est intentione procedens duobus tonis atque semitonio. Has quidem tres ita dispositas diatessaron species Musici in compositionibus modorum obseruant et uenerantur. Atque ideo tres tantum sunt cum diatessaron quattuor sonis constet. nam Omnis consonantia unam semper minus habet speciem quam sint eius uoces. Has igitur tres diatessaron species in priori uidelicet tetracordorum dispositione monstrabant duo tetracorda in Eptacordo coniuncta et primam replicatam inter quartam et septimam cordam. Nunc uero eas a Proslambanomenos corda deductas sex primae cordae comprehendere percipiuntur. ut hac constat dispositione.
[Gafurius, Theorica, f.hivr; text: Proslambanomenos, Hypatehypaton, Parhypatehypaton, Lycanoshypaton, Hypatemeson, Parhypatemeson, tonus, semitonium, Tres Diatessaron species in genere diatonico, Prima species diatessaron, Secunda species diatessaron, Tertia species diatessaron] [GAFTM5 03GF]
Cum igitur sex tantum cordis tres ipsae diatessaron species educerentur: quas in dispositione monocordi sepius replicatas discurrimus: [Guido Aretinus in marg.] Latini musici Guidonem Aretinum Introductorii musicalis quod monocordum siue manum appellant sex tantum sillabis scilicet ut re mi fa sol la septies replicatis institutorem uenerari noscuntur: quibus tres ipsas diatessaron species conduci quotienslibet repplicandas facile percipimus: Itaque cum diattonicum genus tetracorda quamdecenter per diatessaron iungat tribus distinctis interuallis semitonio scilicet ac tono et tono proportionabiliter conuenienter que conductis a musicis retentum est atque aptiore concentu obseruatum. Omnis nanque harmonicus concentus in ipso genere concipitur: quo fit ut in ipso tanquam nobiliori et celeberrimo processu presentis facultatis materia disponatur. Aliud uero genus quo tetracorda ab ipsis philosophis disposita sunt Chromaticum dicebatur: Chroma graece latine dicitur color: Inde enim chromaticum nomen uenit quasi Tetracordum alia tanquam colorata intentione conducens. nam sicuti permutatae superficies in alium transeunt colorem ita hoc canendi genus tanquam color permutatus ab aliis differebat. Hoc quidem genus tetracordum intendebat per semitonium minus et semitonium maius atque tria semitonia quorum unum maius est scilicet apothome et duo minora quam semidyttonum conficiunt idest tonum et minus semitonium.. Vnumquodque tetracordum in hoc genere [f.hivv] diatessaron consonantiam comprehendebat sed non isdem interualli quibus in dyattonico monstratum est. Vtque de ceteris tetracordis sumamus exemplum: primum propriis interuallis tetracordum disponamus. Namque Hypatehypaton intendebant Parhypatehypaton semitonio minore. sed Lycanoshypaton a Parhypatehypaton maiore semitonio intensa erat: inter Hypatemeson uero et Lycanoshypaton erant duo minora semitonia cum apothome que semidyttonum implent: dictum quidem a semum quod imperfectum est et dyttonus quasi duo toni non integri. Cuius quidem descriptio hec est.
[Gafurius, Theorica, f.hivv,1; text: HYPATEHYPATON, PARHYPATEHYPATON, LYCANOSHYPATON, HYPATEMESON, semitonium minus, semitonium maius, semidyttonus, Ditessaron Consonantia, Tetracordum in genere chromatico.] [GAFTM5 03GF]
Verum cum maius semitonium consonantiis ob sui inconuenientem dispositionem non connumeretur: semidittonum que interuallo duarum continguarum cordarum nulla prorsus altera interiecta incomode atque ineptissime permetiri ac modulari temptarent quoniam difficile uno minimo duarum cordarum contiguarum interuallo comprehenditur: imo minusquam in duobus trium scilicet cordarum interuallis haberi non potest. ut quisque propria inuestigatione in consonantiis facile percipit: Hoc ipsum genus Posteri reprobatum abiectumque penitus reliquerunt. Aliud autem Genus dictum est Enarmonicum quasi aptius commodiusque quam Chromaticum aptans tetracordum. In hoc enim genere Philosophi minus illud semitonium in duas dieses seccabant. Diesis enim semitonii minoris dimidium est ut latius in superioribus constat. Tetracordum igitur in hoc genere secundam cordam a prima intendebat per diesim: item tertiam a secunda: quartam uero a tertia per Dyttoni interuallum: quod hoc notum fit Tetracordo.
[Gafurius, Theorica, f.hivv,2; text: HYPATEHYPATON, PARHYPATEHYPATON, LYCANOSHYPATON, HYPATEMESON, diesis, dyttonus, Diatessaron Consonantia, Tetracordum in genere enarmonico:] [GAFTM5 03GF]
Proslambanomenos propriam semper in omni genere seruabat naturam. nam ab Hypatehypaton semper tono distabat: nec ipsis tetracordorum cordis ordine subiuncta est: quo uariata secundum diuersorum generum dispositionem dimensione moueretur. sed abiectis relictisque duobus generibus: in genere dyattonico quod solum retentum atque celeberrime frequentatum est. Proslambanomenos ipsa coeteris cordis in consonantiarum formatione connumerata est Verum cum dyattonice in consonantiis nichil minus a semitonio minore pronuncietur: quod in sequentibus aperietur. diesis ob minimam sui interualli portionem sonum non habet qui eius interuallum circumcingat. Cumque dyttonus unico minimo duarum contiguarum cordarum interuallo naturaliter comprehendi non possit: quippe qui ex duobus trium sibi succedentium [f.hvr] cordarum interuallis impleri deprehenditur: recessit hoc item Enarmonicum genus nimia sui inconuenientia et difficultate ab usu. In singulis igitur generibus Vnumquodque tetracordum Diatessaron consonantiam seruabat diuersis atque uariis intentionibus. Chromaticum tamen atque Enarmonicum genus ob quam in sui pronunciatione moliciem difficultatemque tenebant a musicis reiecta sunt. [Pithagorici, Platonici in marg.] Diattonicum uero Pythagorici atque Platonici coeterique musici ob coaptatam eius productionem naturaliter dispositam summo studio frequentare consueuerunt.
DE Interuallis quindecim cordarnm Capitulum Tertium.
QVindecim cordarum superius dispositarum diastemata seu interualla necessario nunc distinguenda sunt: Proslambanomenos enim prima est coeteris grauior. Secunda autem Hypatehypaton quae interpretata est grauissima grauissimarum quod nomen iure sibi competebat antequam Proslambanomenos corda superadderetur: cum tunc esset prima grauior: nunc uero quanquam acutior sit tono a prima: primum sibi attributum nomen retinuit. Tertia est Parhypatehypaton quae solo minore semitonio ab hypatehypaton intentione recedit. Quarta Lycanoshypaton est a Parhypatehypaton tono distans et ad Praslambanomenos cordam diatessaron consonantiam dyattonico scilicet genere respondens. Quinta corda est Hypatemeson grauissima mediarum interpretata quae praecedente sibi uicinio re acutior est tono. et ad primam diapentes consonantiam perficit. Sexta est Parhypatemeson solo semitonii minoris interuallo a quinta recedens. Septima lycanosmeson distans intentione tono a sexta. Octaua corda est Mese quae dicitur media a septima sibi uiciniore tono intenta: et ad quintam diatessaron implens: ad quartam uero diapenten. atque a prima diapason consonantia dupla scilicet: proportione recedens. quae quidem medio residet loco ceteras sequentes cordas regens ipsi tanquam principio ac relationis fundamento relatas. Nona corda est Paramese tono distans a mese: qui quidem tonus quamquam cum duobus precedentibus tonis asperum atque imittem trittonum conducat in quattuor cordis: [Phylosophi in marg.] ab ipsis tamen Philosophis hoc loco necessaria cautione seruatus est: ut hec nona corda ad secundam quae est hypatehypaton octauo scilicet loco praesidentem. unam de septem perfectis diapason speciebus quinque tonis duobusque minoribus semitoniis perficeret: Verum si hec Parameses corda solo minore semitonio a Mese distaret tunc diatessaron consonantia ipsis quattuor cordis inesset naturali atque dyattonica dispositione deducta: At cum rerum naturam Philosophi ipsi diutius exquirerent: illico sese obtulit aptissimus concinentiae modus: quo pessimam illam trittoni inconuenientiam: quam ipsa natura perhorrescit effugerent modulando: rursusque ipsam secundam diapason atque diapentes speciem perfectam ordine continerent et numero. hec quidem potissima fuit causa quare tetracordum illud Sinemenon a semitonio naturaliter sumptum Meses corde applicatum est ut scilicet [f.hvv] quattuor cordis diatessaron educeretur modulatio: quibus ante huius tetracordi connexionem trittonus insidebat. rursus que quom necessitas expostularet Sinemenon ipsum tetracordum ablatum est ad ipsius diapason diapentesque conducendam perfectionem quae ipsius trittoni dispositione perficitur. Maluere enim iugem habere Musici cum pessimo ipso trittono luctationem quam Diapason Diapentesue consonantiae afferre molestiam. Decima corda est Tritediezeugmenon a Paramese minore semitonio intenta: tertia quidem disiunctarum interpretatur tertium a Meses corda retinens locum. Vndecim est Paranetediezeugmenon tono acumine decimam uincens. Duodecima est Netediezeugmenon quae undecimam sibi uiciniorem tono superuadit: ad Mesen quae media dicitur diapentes consonantiam perficiens. Tertiadecima est Tritehyperboleon duodecimam minore semitonio superuadens. Quartadecima est Paranetehyperboleon distans a tritehyperboleon tono. Quintadecima uero et ultima est Netehyperboleon quartamdecimam tono excedens. a duodecima distans diatessaron diastemate et ad Mesen que media est et octaua diapason consonantiam perficiens: atque a prima Bisdiapason implens simphoniam. Restat nunc scitu dignum ab Hypatemeson quae quinta est ad Netendiezeugmenon duodecimo loco distributam eam Diapason consonantiam esse: quam nonnulli quoddam ordinis disiunctionisque celestis exemplar existimant: [Saturnus, Iupiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius, Luna in marg.] Nanque Hypatemeson Saturno attribuunt Parhypatemeson Ioui. Licanosmeson Marti: Mesen Soli. Paramesen Veneri. Tritendiezeugmenon Mercurio. Paranetendiezeugmenon lunae. Netendiezeugmenon Terrae. Sed Marci Tullii ordo In sexto de republica contrarius est: quo naturalem effectum conducit extremorum altera scilicet ex parte grauiter altera uero acute sonare Quamobrem summus ille celistelliferi cursus cuius conuersio concitatior est acuto et excitato mouetur sono. Lunaris uero qui infimus est grauissimo. Terra nanque immobilis manens inferiori semper adheret sedi: [Marchustulius in marg.] quo circa eam Tullius ipse quasi silentium ponit scilicet immobilem. Post hanc grauissimum sonum silentio propinquiorem deputat Lunae: ut sit Luna Proslambanomenos. Mercurius Hypatehypaton. Venus Parhypatehypaton. Sol Lycanoshypaton. Mars Hypatemeson. Iupiter Parhypatemeson. Saturnus Lycanosmeson. Coelum ultimum Stelliferum Mese. At quindecim cordarum propriis Diastematibus distinctarum haec est ad grauiorem marginis partem inchoata dispositio:
[f.hvir] [Gafurius, Theorica, f.hvir; text: proslambanomenos, hypatehypaton, parhypatehypaton, Lycanoshypaton, hypatemeson, parhypatemeson, Lycanosmeson, Mese, paramese, tritediezeugmenon, paranetediezeugmenon, netediezeugmenon, tritehyperboleon, paranetehyperboleon, netehyperboleon, tonus, semitonium, diatessaron consonantia, diatessaron, diapente consonantia, diapente, diapason consonantia, Bis diapason consonantia] [GAFTM5 04GF]
[f.hviv] DE dimensione cordarum per tonos et consonantias ex proportionibus deductas Capitulum Quartum.
SVperioris quindecim cordarum dispositionis dimensionem Geometrici Arythmetica auxiliante Musicis ipsis obtulerunt qui et si sonos congruenter frequentent atque certa lege Arythmetica duce disponant: Motiuum tamen ipsorum sonorum modum atque mensuram inuenere Geometrici ipsi magisquam Musici. Quo circa quom mensuram cordae sonantibus numeris duxerimus partiendam Spacium maius cordae maior que numeri multitudo sonos educet grauiores: contractior uero longitudo minore numerorum pluralitate acutiores generabit. hac nanque comparatione quantum corda uel longior fuerit uel plurium numerorum: aliaque contractior uel paucioribus signata numeris: tanto uel grauior uel acutior prodiet sonus. Hac igitur cordarum spaciorumque dimensione rerum naturam sequi necesse est: qua fit ut maiori ipsi cordarum longitudini exqua grauitas existit ampliores Minori uero exqua uocis acumen nascitur numeri tribuantur breuiores. Cum igitur unica corda soni omnes educi possint: quod in superiore dispositione monstrari potest atque instrumenta quaequae comprehenderent nisi alterutra tactuum clauicularum ue percussione impugnarentur: sonos ipsos quindecim mensurabili proportione dispositos in sola corda consideremus hoc modo Deducta corda nouem passuum ubi primus passus inceperit ingrauiorem scilicet patrem Proslambanomenon que prima uox est considerare licet atque ubi finem fecerit is passus primus secundam uidelicet Hypatehypaton constituemus a prima tono distantem: quia corda nouem eam passuum quae est octo continet et eius octauam partem in sesquioctaua proportione ex qua tonus resultat. Proslambanomenos enim cum primo grauiori loco resideat sonum ducit grauiorem: a quo et coeteri soni sicut ab unitate numeri prodeunt omnes. His igitur duabus sic dispositis uocibus quoniam inter secundam et tertiam non integrum euenit musici motus interuallum sed minus a medio scilicet semitonii minoris quartam ante tertiam conducere necessum est: cum musicus motus non integer nullam possit certa dimensione cordam metiri: hinc nullum quippe per se maius minusue semitonium creari potest. Quo fit ut totam cordam quattuor aequis passibus distinguamus: ubi autem primus terminauerit passus quartum sonum scilicet Lycanoshypaton apponamus qui ad primam consonantiam Diatessaron respondebit in sesquitertia proportione: nam corda quattuor passuum eam quae trium in se compraehendit et eius tertiam partem. Nunc posito circinno in hac quarta nuper creata uoce totam octo aequissimis passibus cordam diuidentes retorqueamus in grauiorem partem ita ut nonum passum sub ipsa quarta uoce conducat at ubi nonus ipse regrediens passus attigerit Parhypatehypaton corda collocetur ab ipsa quarta tono depressa: sesquioctaua duce. Spacium autem [f.iir] quod inter secundam et hanc tertiam hoc ordine ductam euenit semitonium minus est atque fixum quo fit ut ea ipsa minora semitonia quae ante uel post uel inter duos tonos conducuntur et permanent ordine naturali fixa existimantur: ea uero quae diuiso tono fieri solent ad tempus et ad tempus reppeli mobilia. Constat quidem omne semitonium maius scilicet uel minus: mobile uel fixum cum nullatenus aeque cordam partiatur per quosdam integrorum musicorum motuum circuitus deduci atque procreari: Rursus circinnum ponamus in prima uoce tribus aequis totam cordam passibus partiendo et ubi primus attigerit passus quintam scilicet Hypatemeson cordam locabimus diapentes consonantiam cum prima resonantem sesqualtera proportione ducente: nanque corda trium passuum eam quae est duorum in se compraehendit et eius dimidium. a quarta autem uoce haec tonum ducit. Inde compassum in tertia uoce constituas totum cordae residuum quattuor aequis passibus discurrens: at ubi primum terminaueris passum sextam uocem scilicet Parhypatemeson appones: quae ad ipsam tertiam diatessaron consonantiam in sesquitertia proportione respondebit et ad quintam sibi proximam minus semitonium: quod nisi hoc aut simili modo nequaquam conduci potuisset. Si autem in quarta uoce constitutus compassus totum cordae residuum quaternis passibus aeque discurrat: ubi primus quieuerit passus septimam uocem uidelicet Lycanosmeson constituere necesse est: quae ab ipsa quarta uoce in sequitertia proportione diatessaron recedit diastemate: et a sexta sibi uiciniore tono sesquioctaua proportione deducto. Verum quom ad primam reuersi fuerimus uocem et totam duobus aequis passibus cordam diuiserimus primus passus octauam uocem scilicet Mesen adducet dupla proportione signatam: inde diapason consonantiam implentem. nam corda duorum passuum eam quae unius est bis in se tenet. [Phtolomeus in marg.] hanc enim Phtolomeus aequisonam uocat atque Bisdiapason ex ipsa diapason geminata ut in secundo praetactum est. quoniam simul pulsae extremae uoces unum quodammodo simplicem efficiunt sonum ex duobus. Hoc enim facile auribus percipitur: Et quemadmodum in hac cordae dimensione sola quantitas longior scilicet breuiorque differentiam facit: quippe quae si longiorem sumpserimus breuior est geminata: si breuiorem: bis est in longiore depraehensa: ita etiam hoc tantum differunt extremae diapason uoces quod grauis grauiorem acuta acutiorem sonum conducere iudicatur. aequalitatis enim proprium est esse semper aequale quanquam diuisa locum mutat. nam et si duae partes diuisi continui loco distent tamen immutata illarum quantitate semper aequales sunt: quo fit ut extremae diapason uoces aequales sint et similes: quoniam omnis octo sonorum commistio [f.iiv] similitudinem copulat extremorum. [Ptholomeus in marg.] Merito igitur Phtolomeus diapason aequisonantiam dicit: reliquas ab hac aequalitate distantes nominans consonantias. Sed diapente ac diatessaron cordam recto dimidio diuisibilem non deducunt neque duplo numero concipiuntur quanquam simul iunctae ad huius aequalitatis unionem conueniunt. Diapason igitur aequalitas est quae propria ac iustissima dimensione uoces in hac contractabili cordula facile apertiusque conducit et aperit: propriis tamen tonis semitoniisque deprehensa: quod licet uariis possit effici modis: potior tamen cordae dimensio primum octo sonos proportionabiliter concludit: inde ad reliquas per diapason semper uoces progreditur. Quo fit ut compassus in secunda uoce positus cordam duobus aequis passibus diuidens ubi primus terminum posuerit nonam scilicet Paramesen collocet ab octaua tono distantem: et ab ipsa secunda secundam diapason speciem conducentem. Quod si idem feceris in tertia uoce circinnum affigens ubi primus attigerit passus decimam scilicet Tritediezeugmenon cordam locabit a nona semitonio distantem et ad ipsam tertiam: diapason speciem tertiam perficientem. In quarta autem uoce positus sextus seu compassus totam cordam duobus aequissimis passibus partiens: terminus primi passus undecimam conducit Paranetendiezeugmenon cordam a decima tono distantem et ab ipsa quarta quartam diapason speciem implentem. Quod quom in quinta feceris duodecimam scilicet Netendiezeugmenon conduces ab undecima tono fugientem et ab ipsa quinta quintam diapason speciem producentem. Rursus in sexta uoce apposito circinno duobus aequis passibus cordam distinguente terminatus primus passus sextam diapason speciem affert in tertia decima corda scilicet Tritehyperboleon quae a duodecima semitonio remota est. In septima autem uoce positus compasus totum cordae residuum duobus aequis passibus distinguens ubi primus quieuerit passus quartamdecimam scilicet Paranetehyperboleon a tertiadecima tono et ad ipsa septima diapason specie septima distantem conducet. Postremo positus compassus in uoce octaua scilicet Mese: totum cordae residuum duobus aequissimis passibus diuidens primus passus quintamdecimam scilicet Netehyperboleon concludit a quartadecima tono distinctam quae ad ipsam octauam primam diapason speciem replicatam perficit: eamque a prima grauiore per bisdiapason recedere: atque has omnes quindecim cordarum dimensiones superior figura lucidissime compraehendit. Hoc igitur ordine quotquot temptauerimus sonos cordas ue superducere: cordam ipsam faciliori consideratione recto semper dimidio diuidendam conducemus. Verum si in grauiorem partem sonum [f.iiir] unicum tonum implentem sub prima subducere uoluerimus totam cordam octo aequis passibus discurrere licebit: quo peracto compassus retorqueatur ingrauiorem partem a prima discedens: sesquioctaua deductione: atque in nouenarii huiusmodi passus declinatione constituatur is sonus seu corda quam duxeris apponendam eam uidelicet quam musici [Gamma] graeca littera in introductorio describunt [Guido in marg.] Quod Guidonis rythmo apertissime hoc carmine lucidatur. Gama graecam quidam ponunt ante primam litteram: Aqua passibus partitur nouem tota linea: Vbi primus passus finit erit prima littera Reliquas item hac consideratione poterit facile superaddere quisque. Verum ut predicta paucis restringam Diapason duobus semper passibus ad finem currit. Diapente tribus. Diatessaron quattuor: et Tonus nouem: quae quidem quanto fuerint passibus numerosiores tanto erunt spacio breuiores. neque enim aliis discursionibus monocordum possumus dimetiri. Tonus a tonando idest sonando nomen accepit: qui et maiori uoci nouem et minori passus octo constituit. Sed semitonium et Dyttonus atque semidyttonus quanquam sonos coniungunt nulla tamen dimensione monocordum destinguere possunt quae quidem omnia et Petrus ipse apponensis Conciliator in octuagessima tertia differentia iusta calcem: [Conciliator in marg.] ubi quinque ttantum consonantes proportiones in monocordi dimensione conducit: concludere compraehenditur. atque ut haec clarius elucescant ipsius Guidonis introductorium latinis tantum litteris impressum propriisque sonis ac proportionibus distinctum disponamus hoc modo.
[f.iiiv] [Gafurius, Theorica, f.iiiv; text: Proportio quadrupla, Proportio dupla, Proportio sesqualtera, Proportio sesquitertia, sesquioctaua, tonus, diatessaron, diapente, diapason, Bisdiapason, semitonium, apotome, [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], dd, ee] [GAFTM5 05GF]
[f.iiiir] DE Diuisione tonorum per propria semitonia. Capitulum Quintum.
QVanquam dimensionem musicalis introductorii suis consonantibus proportionibus apertissime demonstrauimus: singulos quoque tonos in duo inaequalia semitonia probabile uidetur distinctos educere. At cum sonantes maiores habitudines superparticulares minoribus aequari non possint nanque diapentes consonantia consonantiae diatessaron inaequalis est: atque diatessaron tono. semitonia item maiora minoribus inaequaliter conduci necessum est demonstrare. Quo circa sumpto superiore quindecim cordarum harmento ponamus in tertia uoce ipsius dispositae ac dimensae cordae compassum totam ipsam octo aequis passibus discurrendo cordam: inde si nonum passum in grauiorem partem retorqueamus eius terminus primum tonum inter Proslambanomenon et Hypatehypaton in minus ac maius semitonium distinguet. Verum cum ad placitum apponatur auferaturque hec uocula: quippe quae in naturali atque dyattonica consonantiarum productione non euenit nullum sibi congruens nomen sortitur: quo fit ut ipsam dicamus clauiculam caeteras consimilibus uocabulis nominantes. Primus igitur is tonus in duas inaequas partes diuisus in minori parte minus concludit semitonium et in maiore apothomen idest semitonium maius per se dissonum et concinentiis ineptum: minus uero semitonium e conuerso harmoniae decus est et suaue temperamentum: ambo enim simul iuncta tonum semper implent. nonus nanque ille passus ex immobili fixoque ac naturali minore semitonio quod inter secundam et tertiam uocem accidit: et ex maiori parte scilicet semitonio maiore primi toni diuisi tonum conducit. Neque negari potest fixum illud et immobile ac naturale semitonium esse minus: quo cum pars maior toni ei fuerit conducta tonus monstratur impleri. Hinc duo inferuntur tonum uidelicet maiore ac minore diuidi semitonio: more quo sesquioctaua proportio. Atque minora ea esse semitonia quibus maiora iunguntur quo tonus inde resultet. Sunt igitur in monocordi instrumento complures huiusmodi clauiculae: quas nonnulli fictas uoces. Alii b molles duxere nominandas: Alii autem proprius et conuenientius semitonia dicunt: cum tonos in duas inaequas partes propria operatione distinguant: quas si iusta dimensione inaequas non conduxeris: illud concludas iniustae atque irrationabiliter deductum et compartitum fuisse monocordum. Quae autem in tonorum huiusmodi diuisione semitonia praeire debeant et quae subsequi Maiora scilicet an Minora aduertendum est. Nonnulli arbitrio diuidentis concedunt dicentes ita tonum per minus ac maius semitonium [f.iiiiv] expleri sicut ex Maiore atque Minore monstratur coniungi. Conuenientius tamen in huiusmodi partitione minus semitonium maiori praeponetur in grauiori scilicet parte toni disponendum: quod trina saltem ratione probatur: primo nanque ut de trittono summatur argumentum: Si fuerit a Meses corda in Tritesinemenon ubi tonus ad temperandum trittonum resecatur semitonium maius seu apothome succedet nouissimus error peior priore: nanque magis dissonum est semitonium maius cum duobus tonis quam trium succedentium tonorum modulatio. Secundo: nisi minus semitonium praecederet: Sinemenon tetracordum aut frustra esset adiunctum aut a discordia pessima quod nullo pacto esset tolerandum inchoaret. decebat quidem ipsum per minus semitonium et tonum ac tonum dyattonica progressione ueluti et alia tetracorda procedere. Postremo si in huiusmodi toni partitione minus semitonium maiori postponeretur: ubi naturaliter minus semitonium fixum et stabile euenit ibi duo continua succedere semitonia minora: primum scilicet mobile de precedente tono diuiso: secundum hoc minus semitonium stabile: quae cum simul iuncta tonum non impleant: lasciuiore ac difficilima modulatione conducerentur. ut exempli gratia si sextum in secunda monocordi dimensi uoce posueris totam cordam nouem aequis passibus discurrens primus passus tonum inter tertiam et quartam uocem per maius et minus semitonium partitur: atque ita dum ulterius per singulos tonos processeris apothome primum tibi semper occurret: quo fit ut illud duorum minorum semitoniorum continuorum sibi succedentium in conueniens euadere non possis. quod licet certis in locis eueniat nec sit euadendi modus: cum potissime eum qui successiue fixum semitonium sequitur diuidere temptauerimus tonum per minus et maius semitonium: ibi nanque duo continuatim succedunt minora semitonia. neque inconueniens est id prosequi quod euitari non potest: quo fit ut duo continua semitonia minora in huiusmodi tonorum dimensione sibi inuicem succedere concedantur. modo minus illud naturale et fixum semitonium praecedat: semitonium uero minus mobile sequatur. Vbi autem et quoties euenerit seccandus tonus ad delimandam asperitatem tritoni nullo unquam pacto maius semitonium minori praeponere licebit. His igitur ita praemissis ponatur sextus in ipsa mobili uocula quae primum diuisit tonum totam cordam quattuor aequissimis passibus partiens: ubi tunc primus contigerit passus inter quartam scilicet uocem et quintam per diatessaron (sesquitertia proportione ducente) ibi clauicula reponatur quae tonum illum tertium in minus maius ue semitonium distinguet. Nunc uero in hac nuper conducta clauicula tertium tonum diuidente circinum ponas quattuor aequis [f.iivr] passibus totum cordae residuum discurrendo: ubi enim primus quieuerit passus clauiculam collocabis diatessaron respondentem ad eam a qua hoc passu recedit sesquitertia duce. Haec enim quintum tonum inter septimam et octauam uocem in minus maius ue semitonium seccatum indicat. Confixus autem in hac uocula quintum tonum diuidente compassus totumque cordae residuum duobus aequis passibus partiens: ac ex ipsa in qua incepit uocula uaristrorsum idest uersus grauiorem partem retortus: hic ubi quieuerit clauiculam conducet diuidentem secundum tonum inter tertiam et quartam uocem per minus ac maius semitonium diapentesque consonantiam ad eam a qua declinauit clauiculam sesqualtera proportione dictante. Verum si in hac clauicula secundum tonum diuidente compassum posuerimus totam cordam quattuor aequis passibus partiendo quo primus terminum duxerit passus inter sextam uidelicet et septimam uocem: clauiculam quartum tonum in minus maius ue semitonium incidentem apponas: quae ab ea a qua hoc motu deducta est diatessaron recedit diastemate sesquitertia duce. Postremo affixo circino in ea quae primum diuidit tonum clauicula duobus aequis passibus totam cordam discurrente: quo primus ductus fuerit passus inter octauam scilicet et nonam uocem clauiculam constituere conuenit quae sextum illum tonum in minus ac maius semitonium distinctum esse declarabit et ad primam a qua conducta est diapason consonantiam respondere. Si autem idem feceris totam scilicet cordam duobus aequissimis passibus distinguens de clauicula in clauiculam tonum bipartiente: reliquos tonos per minus ac maius semitonium lucida dimensione (dupla proportione ducente ac diapason consonantia continue succedente) partiendos conduces. Verum cum eum tonum quem subiuncta a latinis corda in grauiore scilicet monocordi parte conducit hac diuisione partiri uolueris: diligens animaduersio facile comperiet: cuius quidem dimensionis regulam presens figura litteris latinis insignita apertissime declarare percipitur.
[f.iivv] [Gafurius, Theorica, f.iivv; text: proportio dupla. sesqualtera proportio, sesquitertia proportio. sesquioctaua proportio, sesquioctaua, tonus, diatessaron, diatessaron mollis, diapente mollis, diapason mollis seu ficta, semitonium minus, semitonium maius, semitonium, apotome, [Gamma], a, b, [sqb], c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd, ee] [GAFTM5 06GF]
[f.ivr] DE Applicatione Litterarum et Sillabarum ad Cordas secundum Latinos Capitulum Sextum.
LAtinorum Prouidentia Musicorum Graecorum solertiam immitaamusicalis introductorii dimensionem litteris primitus contulit in signitam: quam et si septem tantum primis ipsis Alphabeti litteris descripserit maiore quadam impressione Distinctis ob grauitatis magnitudinisque excellentiam: eas quoque dispositarum quindecim Cordarum ordine replicatas ipsius acuminis tenuitate a grauibus distinctas minori figuratione signauit: tetracordum litteris reliquarum omnium suprema intentione et differente quadam scilicet geminata signatione distentis superponens hoc modo. A [sqb] C D E F G a [sqb] c d e f g aa [sqb][sqb] cc dd. Prima nanque Maiuscula littera scilicet .A. Proslambanomenos Cordam custodit. Secunda uero scilicet .B Hypatehypaton seruat. Tertia uidelicet C tertiae cordae subministrat: atque quarta quartae et deinceps. nec frustra quidem hoc tetracordum uariis litteris insignitum superductum uidetur: cum nonnullos cantores eundem acuminis terminum uocis modulatione attingere uideamus. Primas nanque septem maiusculas dicebant graues: reliquas septem replicatas minores acutas: ceteras autem quattuor iterum resumptas duplicatis quibusdam tractulis superacutas seruabant. Verum cum ante litterarum huiusmodi dispositionem difficilimis quibusdam ziphris cordas sonantes signarent scriptores: alterum harum scilicet litterarum annotandi modum prouidi musici facilitate deducti dicuntur instituisse ad Guidonis aretini usque tempora celebratum. [Guido in marg.] quod hoc carmine Ipse testatus est. Solis notare litteris optimum probauimus Quibus ad discenum cantum nihil est facilius Si fraequentatae fuerint saltem tribus mensibus: et septem quidem tantum litteras dispositas legimus cum differentes sonos deducerent ut ipse item Guido in rythmo hoc carmine indicat [Guido in marg.] Septem sonis coaptantur septem sunt discrimina Vt nullius uocis sonus idem sit in altera: Eas tum eadem regula eodemque progressu replicatas ostendit hoc carmine. Nanque aliae septenae quae sequuntur postea Non sunt aliae sed una replicantur regula: Quia uocum ut dierum aeque fit ebdomada. His itaque litteris hoc ordine dispositis alteram superduxere musici litteram extremo litterarum tetracordo simili resonantia et figuratione sociandam hoc modo ee Sed et graecam unam: eam scilicet quae graeco nomini prima uidetur offeri ad grauiorem partem substituerunt hac figura descriptam [Gamma] Atque inter hanc et primam litteram tonum depraehendunt nouem passibus totam cordam discurrendo Similiter inter primam et secundam scilicet A. et B tonum: Sed inter secundam et tertiam scilicet B et C minus semitonium inter tertiam uero et quartam scilicet C et D tonum atque a quarta ad quintam scilicet a D ad E tonum. et a quinta ad sextam scilicet ab E ad F semitonium conducunt: a sexta autem ad septimam scilicet ab .F. ad G tonum Rursus a septima ad octauam quae prima est replicata uidelicet a G ad a tonum. Ab hac uero prima replicata ad [f.ivv] secundam similiter replicatam scilicet ab a ad b tonum. et a secunda ad tertiam scilicet a b ad c minus semitonium conducunt reliquasque eodem ordine dispositas superior monocordi dimensio apertissime monstrat. Hac igitur dispositione singulis quattuor litteris diatessaron semper consonantia discurrit: Verum cum a prima littera replicata ad secundam replicatam tonus sit: qui cum duobus precedentibus tonis trittonum in quattuor cordis impleat ipsam secundam bis affixerunt: primo scilicet loco a prima solo minore semitonio distantem. eo scilicet ordine et effectu quo Sinemenon tetracordum coeteris adiunctum est tetracordis. secundo loco ab ipsa prima tono distantem in Parameses scilicet corda disponunt: quam cum asperiorem conducat prolationem ab ipsius primae dispositionis figuratione differenter signare noscuntur: primam namque hoc modo scribunt b: secundam uero hac quadrata figuratione demonstrant [sqb]: Illud insuper arbitror considerandum: quod si omne quod dicitur articulate scribi potest: quodcunque scribitur facile modulamini deducetur: quo fit ut quom quod delectabile legimus: quoniam musica naturaliter delectat ut primo primi latius claruit: adhibita modulatione maiorem et modulantes et audientes percipiant atque iocundissimam delectationem. Verum cum omnis in grammatica dictio sillaba ue seu uernacula lingua una saltem uocali componatur: ut quodcunque dicitur scribiturque cantari posse probetur: dispositis extensisque omnibus monocordi litteris (ommissis extremis graeca scilicet et quae in acutiore sede superposita est) omnes ipsas uocales eo ordine subducamus quo unaquaeque littera sonans ipsas quinque uocales appraehendat hoc modo:
[Gafurius, Theorica, f.ivv; text: A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, i, o, u, aa, [sqb][sqb], cc, dd] [GAFTM5 07GF]
His igitur ita dispositis uiginti cordis cum duabus scilicet extremis postremo conductis hac graeca littera uidelicet [Gamma] quam gamma dicunt: nos uero pro g littera consideramus et ea quam acutioribus superposuerunt cordis hoc modo sculptam ee Guido ille monacus aretinus diuina quodammodo inspiratione ductus: [Guido in marg.] deuote examinans Hymnum sactissimi precusoris Ioannis Baptistae primas eius rythmi capitales sillabas perpendit a se inuicem eis ipsis interuallis distare quibus dispositae fuerant in monocordo Philosophorum cordae. hinc acuratiori examine tonum inter primam primi rithmi sillabam quae est ut et primam secundi quae est re: atque hanc inter et primam tertii quae est mi pariter tonum consistere percepit. Verum ab hac prima tertii primam quarti scilicet fa solo minore semitonio intentam esse. hanc uero a prima quinti quae eam [f.ivir] superuadit scilicet sol tono excedi: postremo primam illam sexti rythmi sillabam scilicet la ab ipsa quinta integro toni interuallo recedere conspexit. His tantum sex sillabis tres ipsas diatessaron species quas singulis tetrasonis Musici concelebrant mira quodammodo et naturali ac pene diuina dispositione compraehendit: quo fit ut quamquam septe sunt discreti soni septem ipsis litteris attributi: has tantum sex sillabas sonantibus cordis duxerit applicandas. Ea enim his et acuminis et grauitatis modulata dimensio si labis discernitur: qua et litteris ipsis Musici distribuerant. omnibus item uocalibus: quo quaecumque dici possunt ualeant ipsa modulatione deduci: sex ipsae sillabae annotari noscuntur: quippe quae hac deductione uariatur: ut re mi fa sol la. Huius quidem hymni concentum et modulationem licet litteris primitus annotatum ipsis sillabis imprimamus hoc modo.
[Gafurius, Theorica, f.ivir; text: ut, re, mi, fa, sol, la, Vt queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solue poluti labii reatum Sante Ioannes] [GAFTM5 08GF]
[f.iviv] Ea quidem animaduersione naturale semitonium inter mi et fa repertum est: quae ad se inuicem suauitate quadam conferuntur ut minori earum intracapedini inpronunciatione solae ipsae conueniant. quod in reliquis euenire non contingit. [Guido in marg.] Quo actum est ut Guido ipse introductorium seu monocordum a nonnullis manus apellatum eo quod in sinistra manu frequenter percipiatur: sex ipsis sillabis mira dispositione duxerit coornandum: et quemadmodum in distributione litterarum Inter b et c atque inter E et F: et quandoque inter a et b ubi potissime trittoni duriciem asperitatem ue effugere liceret semitonium minus diattonica progressione euenire depraehensum est: ita hac mira sillabarum deductione unica tantum (quod ornatius atque excellentius est) pronunciatione ac descriptione omnia minora semitonia disposuit. Hinc ipsarum sex sillabarum aggregationem septies conduxit: inter primam et secundam scilicet ut re tonum atque inter secundam et tertiam scilicet re mi tonum inter tertiam uero et quartam uidelicet mi fa minus semitonium inter quartam uero et quintam scilicet fa sol tonum atque inter quintam et sextam uidelicet sol la tonum conducens. Has igitur litteris applicauit hoc ordine. In prima nanque littera graeca primam apposuit siilabam hoc modo. [Gamma] ut In prima autem latina littera scilicet A quae secundam cordam tenet secundam duxit sillabam scilicet A re. In tertia corda quae per secundam latinam litteram describitur tertiam affixit sillabam hoc modo B mi In quarta monocordi corda ubi C littera est quartam sillabam conduxit ut hic C fa. Rursus in hac littera et corda primam contexuit sillabam hoc modo C fa ut. In quinta corda quam quarta latina littera custodit quintam sillabam scilicet Sol: et secundam pariter secundae deductionis quae in precedente uiciniore posuit principium. hoc scilicet modo D sol re. In quinta littera sextam cordam occupante sextam sillabam uidelicet la: et tertiam secundae deductionis constituit hoc modo. E la mi. In sexta littera septimam cordam ducente quartam secundae deductionis sillabam: et primam tertiae collocauit hoc modo: F fa ut. In septima littera octauam cordam custodiente quintam secundae deductionis sillabam et secundam tertiae ac primam quartae constituit hoc ordine. G sol re ut. Haec enim sillaba ut: est caput atque principium omnium sillabarum sibi succedentium scilicet re: mi: fa: sol: la: in quacunque deductione: omnium que harum sex sillabarum aggregatio dicta est in harmonica concinentia deductio: quippe quae modulantium uoces ex grauitate in acumen et ex acumine in grauitatem deducere depraehenditur. Omnis item deductio tres ipsas Diatessaron species Dyattonicae conducit. Rursus in prima littera replicata nonam cordam ducente sextam secundae deductionis sillabam et tertiam tertiae ac secundam quartae conduxit hoc modo. A:la:mi:re. In secunda resumpta littera decimam cordam attingente tertia quartae deductionis sillaba reducta est: inter quam et precedentem eadem littera nomine: sed Figura et Proprietate diuersa: cum quarta tertiae deductionis sillaba disposita est hoc ritu. B fa [f.kir] [sqb] mi. In tertia autem replicata littera quintam tertiae deductionis sillabam et quartam quartae atque primam quintae confixit hoc modo c sol fa ut. In quarta reducta littera sextam tertiae deductionis sillabam et quintam quartae ac secundam quintae descripsit ut hic d la sol re In quinta uero rescripta littera tertiamdecimam cordam ducente sextam et ultimam sillabam quartae deductionis et tertiam quintae locauit hoc modo e la mi. In sexta autem reducta littera quartamdecimam cordam tenente quartam quintae deductionis sillabam et primam sextae disposuit hoc modo f fa ut: Sed in septima litera repplicata quintamdecimam cordam custodiente quintam quintae deductionis sillabam et secundam sextae atque primam septimae conduxit hoc modo g sol re ut. In prima rursus replicata sextamdecimam cordam regente sextam quintae deductionis sillabam et tertiam sextae ac secundam septimae locauit hoc ordine aa la mi re. In secunda triplicata littera decimamseptimam cordam occupante tertiam septimae deductionis apposuit sillabam hoc modo [sqb][sqb] mi. Atque inter hanc et secundam praecedentem alteram litteram secundam proprietate et figuratione diuersam ad seccandum hunc tonum cum quarta sextae deductionis sillaba disposuit hoc modo B fa [sqb][sqb] mi. In tertia autem triplicata littera decimam octauam cordam ducente quintam sextae deductionis sillabam et quartam septimae construxit ut hic cc sol fa. In quarta triplicata litterra ultimam sextae deductionis sillabam et quintam septimae constituit. hoc modo dd la sol. Postremo In Quinta triplicata littera uigessimam cordam attingente ultimam septimae deductionis sillabam locauit hoc modo ee la. Harum autem sillabarum litterarum que dimensam dispositionem et quecunque concinia notuns quibusdam quadratis per lineas et spacia deductis hoc introductorio Musici ipsi annotare soliti sunt quod presens figura declarat.
[f.kiv] [Gafurius, Theorica, f.kiv; text: [Gamma] vt, A re, [sqb] mi, C fa vt, D sol re, E la mi, F fa vt, G sol re vt, a la mi re, b fa, [sqb] mi, c sol fa vt, d la sol re, e la mi, f fa vt, g sol re vt, aa la mi re, bb fa, [sqb][sqb] mi, cc sol fa, dd la sol, ee la] [GAFTM5 09GF]
[f.kiir] Hanc igitur litterarum sillabarumque propriis tonis atque fixis semitoniis dimensam descriptionem introductorium musicae duximus nuncupandum: cum primo actu introducendis praeponatur ut Alphabetum pueris Gramatici tradere soliti sunt. Verum si quis et alias sillabas siue notulas atque litteras in grauiorem partem subdere temptauerit: in littera graeca grauiore G sol re ut atque sub ea F fa ut. inde E la mi sicque consequenter reliquas replicando subiunget: Idem quoque si ad acutiorem superponere uoluerit partem. ponat in ee la ee la mi inde procedat acutius F fa ut et post hanc G sol re ut. inde A la mi re sicque secundum priorem progressum et dispositionem replicatio fiat Et si ipsae sillabae proferantur in introductione cantus eas tamen insignire atque ascribere concentuum descriptionni nequaquam assentiunt musici: quoniam uel persaepe uerba sillabas ipsas uel sillabae uerba commista descriptione confunderent. Quo fit ut grauitates et acumina ipsarum siillabarum lineis spaciisque alternati disposita certis notulis quadratis obliquisque et uariis annotentur: sed de his latius in secunda parte scilicet Pratica sermo fit. Perfacile item notulam figurari sillabam e conuerso putant: Tres praeterea sunt harum septem deductionum proprietates scilicet [sqb] quadralis a figura quadrata dicta et b rotunda ab ipsa figuratione alio autem nomine ab ipsius soni essentia dicuntur [sqb] duralis et b mollaris. tertia proprietas est Naturalis. [Marchetus in marg.] Huiusmodi autem proprietatem Marchetus diffinit plurium uocum deriuationem esse ab uno eodemque principio Nonnulli uero proprietatem hanc asserunt essentialem siue accidentalem uocum acceptionem esse consitarum in graui ordine uel acuto. Notulas enim pro sillabis scribunt. sillabae uero nomina sunt sonorum et uocum: uoces quidem scribi non possunt sed memoria retinentur ne pereant quarum grauitates acuminaque notulae in descriptione modulaminum lineis et interuallis ascripte conducere noscuntur. Proprietates itaque hoc progressu considerantur Omnis predictarum sex sillabarum deductio habens principium et originem in littera G dicta est proprietatis b quadralis uel duralis. Quae uero in littera C dicitur Naturalis. Sed quae in littera F b mollaris seu b rotunda nominatur ac de his latius in quinto Floris musicae et in collocutionibus nostris copioseque in primo praticae disputatur. Cum igitur septem sint sillabarum deductiones. Proprietati b quadrali tres solent attribui quarum prima in [Gamma] littera graeca exordium consequitur quippe que g litteram sonat reliquae uero duae in aliis duabus g litteris: Naturali proprietati duae deductiones subiiciuntur scilicet quae in C fa ut et in C sol fa ut oriuntur. B mollari uero duae quae scilicet a duabus F fa ut originem ducunt.
DE speciebus Diatessaron et Diapentes Capitulum Septimum.
DIatessaron consonantia ut latius dictum est constat quattuor sonis duos tonos unumque minus semitonium compraehendentibus. atque tres differentes species conducit quia quattuor tantum uocibus expletur: omnis nanque ut prediximus consonantia unam semper minus habet [f.kiiv] speciem quam sint eius uoces. Prima enim: diatessaron species conducitur ex tono et semitonio ac tono procedens his sillabis re mi fa sol incipitur quidem in A re quae Proslambanomenos cordae affixa est et ubicumque similis processus euenerit semper prima dicetur diatessaron species. Secunda species intenditur semitonio et tono atque tono producta his sillabis mi fa sol la incipitur enim in [sqb] mi scilicet in tertia introductorii corda. at similium sillabarum processus secundam semper diatessaron speciem conducit. Tertia species deducitur intentione toni ac toni et semitonii his sillabis ut re mi fa. exordium nanque summit in quarta introductorii corda scilicet C fa ut: quod si per similes sillabas seu uoces processum fuerit: tertia semper diatessaron species eueniet. haec itaque consideratio remissionem intentioni contrariam ducit ut patet diligentius intuenti. Illud insuper est aduertendum quod unaquaeque consonantia tot ad plus habere potest interualla quot fuerint eius species: siue unum minus retinet interuallam quam sint eius uoces: atque hoc accidit quom omnes uniuscuiusque consonantiae soni successiue disponuntur. Sed diatessaron consonantia quandoque uno interuallo constat duobus scilicet extremis sonis interiecto: quandoque duobus ut si disposuerimus has tres sillabas re mi sol. uel re fa sol. Reliquae item simili consideratione uariis interuallis procedunt: et quanto pauciores fuerint soni: tanto et pauciora erunt interualla: sed maiora. quod ex se ipso quisque facile percipere potest. Diapentes uero consonantia quinque sonis impletur tres tonos unumque minus semitonium conducentibus. quae cum quinque possidere probata sit uoces: quattuor tantum differentes conducit species: Quarum prima fit ex prima specie diatessaron et tono uno superducto: procedens his sillabis re mi fa sol la: incipitur enim in quinta introductorii corda scilicet in D sol re et terminatur ad nonam cordam scilicet ala mi re. ubicunque item harum uel similium fuerit processus sillabarum prima semper diapentes species ascribetur. Secunda diapentes species deducitur ex secunda specie diatessaron et tono his scilicet sillabis mi fa sol la mi. Initium acquirit in sexta introductorii corda scilicet E la mi et terminatur in [sqb] mi decima corda ubi paramesen philosophi custodire solebant. atque similium quinque cordarum congressus secundam semper diapentes speciem indicat. Tertia species diapentes ex trittono atque semitonio componitur: progrediens a septima introductorii corda scilicet F fa ut: ad undecimam scilicet C sol fa ut: his sillabis fa sol re mi fa quarum progressio tertiam semper diapentes speciem conducet. Quarta diapentes species formatur ex tertia specie diatessaron et tono superducto procedens ab octaua introductorii corda scilicet G sol re ut: ad duodecimam quae est D la sol re his scilicet sillabis ut re mi fa sol: atque quocunque successerit similium sillabarum progressio quarta semper diapentes species resultabit. Verum si harum diapentes specierum processum continuatim succedentem in secunda introductorii corda ex qua prima diatessaron species deducitur disponere temptaueris: [f.kiiir] secundam subsequentem speciem imperfectam conduces: quippe quae duobus tantum tonis ac duobus item minoribus semitoniis naturaliter disposita est: atque inde tertiam succedentem quartae similem et quartam primae haudquaquam dissimilem uero comperies iudicio. Ac de his multa in primo praticae qui cantibus planis ascriptus est: diffusius aperta sunt. Diuersis item interuallis diapentes consonantia perficitur atque deducitur uariis motibus. ut constat cautius inquirenti.
DE speciebus Diapason consonantiae Capitulum Octauum.
<D>Iapason consonantia octo sonis perficitur continentibus quinque tonos et duo minora semitonia dicta quidem per omne quia omnibus sonis impletur et uno superducto omnes enim soni septem sunt ut latius in superioribus claruit. Fit autem ex diapente ac diatessaron quae cum plures et diuersas habeant species diuersis item speciebus diapason consonantiam circumducuut. quippe quae et octo sonis formata septem tantum species differentes compraehendit. Harum prima fit ex prima specie diatessaron deducta ab A re ad D sol re atque ex prima specie diapentes facta a D sol re ad a la mi re tendit itaque prima diapason species ab A re ad a la mi re siue a Proslambanomenos corda ad Mesen. Secunda species diapason componitur ex secunda specie diatessaron collocata inter B mi et E la mi graues et ex secunda specie diapentes deducta ab E la mi graui ad B mi acutam. Euenit itaque hec secunda species diapason inter [sqb] mi grauem et [sqb] mi acutam siue inter Hypatehypaton et Paramesen. Tertia diapason species formatur ex tertia specie diatessaron habita inter C fa ut et F fa ut graues et ex tertia specie diapentes procedente ab F fa ut graui ad c sol fa ut acutam. Progreditur itaque hec tertia diapason species a C fa ut ad c sol fa ut seu a Parhypatehypaton ad Tritediezeugmenon. Quarta autem Diapason species coniungitur ex prima specie diapentes facta a D sol re ad a la mi re idest a Lycanoshypaton ad Mesen et ex prima diatessaron ducta ab ala mi re ad D la sol re. Deducitur itaque haec quarta diaposon species a D sol re ad d la sol re siue a Lycanoshypaton ad Paranetendiezeugmenon. Quinta diapason species compraehendit secundam speciem diapentes inter E la mi grauem et b mi acutam siue inter Hypatemeson et Paramesen et secundam diatessaron inter b mi et e la mi acutas. procedit igitur Quinta diapason species ab E la mi graui ad e la mi acutam siue ab Hypatemeson ad Netendiezeugmenon Sexta diapason species conducitur ex tertia specie diapentes que est inter F fa ut grauem et c sol fa ut siue inter Parhypatemeson et Tritediezeugmenon [f.kiiiv] et ex tertia specie diatessaron habita inter c sol fa ut et f fa ut acutas siue inter Tritediezeugmenon et Tritehyperboleon. tenditur itaque haec sexta diapason species ab F graui ad f acutam siue a Parhypatemeson ad Tritehyperboleon. Septima et ultima diapason species copulatur ex quarta specie diapentes facta a G sol re ut graui ad D la sol re acutam et ex prima diatessaron compraehensa inter D la sol re et g sol re ut acutas. fitque huius septimae diapason differentiae progressio a G sol re ut graui ad g sol re ut acutam: siue a Lycanosmeson ad Paranetehyperboleon. Constat ad plus septem interuallis diapason consonantia. quom scilicet omnibus octo suis uocibus deducitur Plerunque autem sex aut quinque et uariis item modis quattuor ac tribus atque duobus producitur diastematibus: uno tandem extenditur interuallo quom extremarum tantum uocum grauioris scilicet et acutioris responsione disponitur interiectis tamen quinque tonorum ac duorum semitoniorum integris interuallis. At quattuor illas maneries Protum scilicet et Deuterum Tritum et Tetrardum quas Musici in uniuscuiusque modulaminis obseruatione custodire solebant earumque subiugalium reflectionum Primus praticae nostrae latius aperit et declarat. Sed Ipsae septem diapason species hac animaduersione disponuntur ut tres primae diatessaron consonantiam in grauiorem partem expostulent ac diapenten supra diatessaron in acutiorem. reliquae autem quattuor e conuerso ut ex praemissis deductionibus expressum est. [Philosopi in marg.] Philosophi enim has septem diapason species modos dixerunt a modulando uel a moderando cum eos omnem modulaminis progressum certis intentionum remissionumque terminis moderari perciperent Primam nanque diapason speciem a Proslambanomenos corda ad Mesen ductam siue ab A re ad ala mi re Hypodorium uocabant. [Hypodorius, Hypophrigius, Hypolidius, Dorius, Phrigius, Lydius, Mixolidius in marg.] Verum quom omnes huius hypodorii uoces toni intentionem susciperent secundum modum scilicet Hypophrigium conducebant. At omnes huius hypophrigii uoces semitonii intentione Hypolidium formabant. Huius autem Hypolidii uoces omnes tono superductae Dorium constituebant. Sed quom omnes Dorii uoces toni intentione conducerentur Phrigium constituebant. Rursus omnes Phrigii uoces semitonii intentione Lydium creabant. At omnibus ipsis lydii uocibus tono intentis Mixolydius producebatur Atque idcirco hi septem modi easdem sibi cordas uendicabant quas scilicet prima diapason species possidere monstrata est uidelicet a Proslambanomenos corda ad Mesen seu ab A graui ad a acutam Alter tamen modus alterum uel tono uel semitonio superuadit quod Dyattonica Introductorii deductio naturaliter exprimere probatur. Quo fit ut Proslambanomenon siue A re Hypodorii ea tono acumine superuadat quae est in Hypophrigio. similiter et Mese siue a la mi re hypophrigii eam quae est Hypodorii eiusdem excedat acumine toni. Inde reliquas interpositas uoces totumque hypodorii ordinem [f.kiiiir] Interiectae uoces atque totus hypophrigii ordo toni dimensione superuadere contingat. Idemque ordo atque processus euenit in ceteris: quod quisque a se ipso facile compraehendere potest. Hos igitur septem modos secundum septem diapason species iisdem cordis et uocibus acumine tantum inuicem et grauitate distantes constat esse deductos: [Phtolomeus, Hypermixolidius in marg.] His Phtolomeus ipse superduxit Hypermixolidium cuius omnium uocum progressio mixolidii constitutionem tono superaret acumine. Eorum enim deductam dispositionem octo primis introductorii litteris figuraliter hoc ordine duximus ascribendam.
[Gafurius, Theorica, f.kiiiir; text: tonus, semitonium, A, [sqb], C, D, E, F, G, a, hypodorius, hypophrigius, hypolidius, dorius, phrigius, Lidius, Mixolidius, hypermixolidius] [GAFTM5 07GF]
[Boetius in marg.] Hos enim modos Boetius noster tropos dicit: quos in totis uocum ordinibus constitutiones acumine grauitate ue differentes esse concludit. Constitutionem uero plenum modulationis corpus esse ex consonantiarum coniunctione consistens. Tropi idcirco propter conuersionem qua unus in alterum deducitur transeundo ex grauitate in acumen. nam tropos graece [f.kiiiiv] latine conuersio intrepretatur. [Baccheus in marg.] Baccheus autem apud graecos recentior musicae facultatis interpres septem tantum modos iusta septem specierum diapason dispositionem ponit [Cassiodorus in marg.] Sed Cassiodorus in epistola ad Boetium quinque tantum commemorat quos tonos dicit propriis scilicet nominibus a plaga siue prouincia ubi singuli reperti sunt et plurimum eius patriae gentes delectatione atraherentur appellatos. [Dorius, Phrigius, Eolius, Iasius, Lydius in marg.] Dorium enim prudentiae largitorem asserit atque effectorem castitatis. Phrigius pugnantes excitat ut inquit ille et uotum furoris inflammat. Eolius animi tempestates tranquillat somnum ipsis iam placatis tribuens. Iasium obtusis intellectum acuere declarat quippe qui et terreno grauatis affectu celestium bonorum appetentiam indulget. Lydius uero nimias animae curas ac tedia reparatione remittit et oblectatione corroborat. His autem quinque excellentioribus et principalibus modis decem alios adiunctos fuisse ita scilicet ut unusquisque eorum duos confederatos modos amplecteretur Cassiodorus asserere uidetur quos Martianus alio ordine connumerat dicens Lydium primum esse cui Hypolidius et Hyperlidius sociantur. [Cassiodorus, Martianus in marg.] Secundum. Hyastium cui comites sunt Hypoiastius et Hyperiastius. Tertium Iolium cui coherent Hypoeolius et Hypereolius. Quartum Phrigium cum Hypophrigio et Hyperphrigio. Quintum Dorium cui Hypodorium et Hiperdorium asserit adherere. Varias quoque secundum diuersorum dispositas a natura complexiones modi siue toni ipsi affectiones adducunt. nanque Alius intentione excitat: alter (ut primo primi latius monstratum est) remissione reuocat. alter item leticiam: alter merorem affert. atque ita singulos ipsos modos diuersos effectus operari compertum est. At uocem humanam in se aptam arteque compositam cunctorum sonis instrumentorum longe aptiorem esse ferunt ad demulcendas aures et sedandas ipsius animi passiones langoresque corporis expellendos atque ad excitandos motus: impetusque reuocandos: quippe qua et modulatio et uerba atque ipsorum sensus uerborum exprimi percipiuntur. Quo fit ut animus gemina affectione: concentu scilicet et uerborum concitatione moueatur: cum tanta potissime mensura: tanto ordine: tanta numerosa sonoritate deducta humanas ipsas aures mira suauitate demulceat. [Aristotiles in marg.] quod et Aristotiles in musicis problematibus firmissime disputare uidetur atque concludere Rursus omnis tonus siue modus summum habet et infimum: quae ad medium conducuntur. uerum cum sine se ea esse non possint quae alterna sibi uicissitudine referuntur: non inutiliter inuentum est Artificialem musicam auctorum operationibus diuersis organis ac fidibus exquisitam eisdem tonis modis ue contineri: quos humana solertia doctissima inquisitione harmoniam quamdam diapason scilicet concinentiam ex omnibus congregatam compraehendere percepit: cuius quidem mirabilis adunatio omnes harmonici concentus uirtutes conseruat celeberrimas. His enim alternis modis atque item hac concinentia Cytharedus fidibus propriam proportionabiliter cytharam ornat: quam et si alteri tradiderit percutiendam uel fidiculas ipsas totumque ordinem remittet in grauitatem uel in acumen intentione (ipsam tamen semper diapason cunctumque eius ordinem uenerando) attenuabit. inde ex modo in [f.kvr] alterum modum deducitur ipse concentus. Idem quoque et Lyricus in lyra sua ac ceteri qui instrumentis musicam exercent. hinc uarios illos diuersorum modorum effectus uariasque homnium insuper et cunctorum animantium concitationes existimo nam Cuique uelle suum Poetica illa persuasione conceditur: [Poeta in marg.] cum non uno uoto uiuatur: neque cunctis unus idemque modulationis ritus concelebrari uideatur. [Anglici, Galici, Hyspani, Germani, Itali in marg.] Anglici enim concinendo iubilant. cantant Galici. Hyspani ploratus promunt. Germani ululatus. Italorum nonnullos ut genuenses et ad eorum littora resident caprizare ferunt. Aliis autem (quod egre fero) latratum attribuunt Barbari: Ipsos tamen Italos disciplina artis caeteris celeberrimos Christicolae religionis cetus ueneratur. Eos denique modos octonario depraehensos numero Ecclesiastici musici tonos nominant quasi ex tonis tonorumque partibus scilicet semitoniis conductos et confirmatos. quos quidem regulas esse dicunt quibus omnis modulatus concentus intentione atque remissione in fine cognoscitur discernitur et iudicatur. sed latius horum progressiones et formulas in primo praticae disposuimus.
FINIS.
CARMEN LANCINI CVRTII.
DIcamus numeris Therpsicore genus
Diuum: quae modulos pyeri corrigis
Inuenti pretium: non ebur aureae
Nunc testudinis: aut tollere tibias
Dementis Satyri carmine praeparo:
Picarum ue loquar nomina siluulis:
Sed quae dulcisonis mellifluum mellos
Aptauit citharis ut spacium notas
Et tractus teuuis linea clauderet:
Quae certa cohibet consona dissonis
Norma: queque ciet corpora pulsibus
Naturam moderans regula firmior.
An fractus ratio praecipites tenens
Cantatur. Comites quae egregia trahit
Astris luce pares: primaque circino
Mensuram relegit fine carentium.
Succedens numerat uix numerabile.
[f.kvv] Altum per tenebras tertia suspicit:
Coelorumque uias uelleque luminum
Ad regnum Elysium haec ad superum lares
Commostrauit iter: sistit originem
Vicinamque polo: qua effigies lyrae
Intermixta nitet fulgida sydera.
Oran um numeros temperat haec sono
Vt Gracchum famulus: commoda et artibus.
Aut iucunda comes: dia poemata
Haec pangit: probat haec praemia olympica
Seu plectro expedias: seu querimoniis
Lugubris repetas carmina naeniae:
Seu lectos numeros: haec Venus imbuit
Potu nectareo et triplice gratia:
Torpentem docilis: pellere inertiam
Seu conuiuia: seu te choreae tenent:
Cum motus facilis iactat ionicos
Virgo: siue uiri conscia amoribus
Transuersis oculus ridet ab angulis
Et reddit gracili uerba silentio:
Quod Cypris iaculum torquet ad intima.
Tunc tuta est modulis falsa proteruitas:
Quae laesae eripitur uirginis unguibus.
Quanuis pace magis congruat et ioco
Ludus apta: replet bella perhorrida
Vrgenti sonitu: nec stabiles rapit
In discrimen atrox: tantus adest tubae
Clangenti furor: et sunt lituo impetus
Mentes arma et equos qui stimulent: nouos
Affectus animis dat: recreat: fugat.
Hoc uidit sapiens urbs Lacedaemonum:
Quanuis plurisonas abnuerit fides.
Arma arma ad medias uir macedo dapes
Reiectis epulis arma sub insonat:
Mutato phrigio mox repetit thoros.
Bacchantes reprimens ter quater aeditus
Huius pythagoras posse palam facit:
Argutum ut crepuit tibia doricum.
[f.kvir] Instrumenta cupis qui uaria et nota
Cantus multiplici noscere: dictitant
Naturaeque parens Sanctior et Plato
Flaccus Virgilius Tullius eloquens
Et doctus Fabius plurima: Achaica
Ars dudum obtinuit iura quiritium.
Nec si conticuit notaque serius:
Discentem pigeat forte senescere.
Num tu docte senex articulos rudes
Formas ad citharae dulce periculum?
Ah non depuduit distere iam senem:
Quod nescire magis dedecuit uirum:
Ingens Milciades quem uigilem rapit.
Sit tanquam speculum Socraticus labor
Haec molles animos conciliat: feros
Mollit cura decens regibus affuit.
Sic antro aeacides semiuiri senis
Grandes ad Citharam composuit manus:
Quae missis fidibus diruta pergama
Grais exhibuere Hectorea nece.
In caedem a modulis proripuit furor:
Vt bello redeuntem exciperent lyrae.
Quaesitas apii uoce coronulas
Inter sanguinolentae arbitrium necis
Sertis imperii trux Nero praetulit.
Huius centuplicem rex Babylonius
Surdam audire sonum iussit imaginem.
Hanc Moses phario surripuit iugo
Qui gentem recutitam: exhibuit sacris:
Alternantque tholi hinc uocibus organa
Sacrati: ars sterilis non sterilis labor
Suauis grex repetit: quem bonus aethiops
Auri propositis conditionibus
Cantantem reuocauit numeris fauens:
Vt uirtutibus est diffugium unicum.
Hanc reges populus uillula Ciuitas
Iuncundae uenerantur leuat omnia.
Incude haud scio quid musicum ab ignea
[f.kviv] Brontes et Steropes Trinacrii infremunt:
Spirantes zephyri flammeus et globus
Et riuus saliens suaue remurmurant.
Feruens caeruleum qui trabe naufraga
In ferro esuriens uerberibus secat:
Solatur modulis saeuaque grandinum
Luctantesque notos fluctibus increpat.
Gleba falce iugis uomere sarculo
Aut rastro agricolis integra brachia
Laxis restituit: pascua fistula
Commendat pecori: et frugibus area
Messorum grauior uocibus instrepit.
Cantu pensa trahunt dura puellulae
Ne frigus labor et taedia sentiat.
Festo sole canens vlmus opacior
Aufert omnem operum pectore rustico
Curam: quin fatuis grataque beluis
Est: agni caper hinc hinc aries salit.
Et ceruus pauidis excipit auribus
Oblitus dapium murmura fistulae.
Venator teneri cespite graminis
Dum cantu recubans flamina prouocat.
Auritas nemorum credidit arbores:
Quas uidit fidibus threiciis rapi.
Et captam stupuit sic uolucrem oscinem:
Quae complet liquidum cantibus aethera:
Prata et faticanis mulcet oloribus.
Est lac dulce fluens alituum gula.
Siluis atque Lari cecropides canunt
Et regum thalamis psitacus infrequens
Auratas caueas gutture fabricat.
Tinnitu quoque Apes per thyma hymettia
Ad mellis redeunt suaue opus inuiae.
Nec surdis odio est musica piscibus.
Sit testis miseri casus Arionis.
Haec pisces scopulos haec rapit aequora
Tritona et madidis nereides comis.
Semper fluxa potest sistere flumina.
[f.kviir] Et non mobilium pondera montium:
Ad valles modulis compulit humidas.
Nec Dirce stabilis saxa uolantia
Ad thebas stupuit: cum caneret lyra
Amphion: uacuo haec dulce opus ingerit.
Et fessum exhilarans allicit ocium:
Festiuae parat haec fraena licentiae
Vnguento et bibulis purior amphoris.
Vrentes fugat haec solicitudines:
Et mentem leuat ex aestibus anxiam.
Grande haec ingeniis praesidium admouet.
Et nigram nebulam pectoribus citat.
Hanc proter regio est nomine clarior
Gallorum ut celebris Gallia cantibus
Gallorum celebrata Idaque tympanis:
Gallorum similis Bistonidum cohors
Supplaudit strepitus ad Berecynthios.
Haec lucis Satyros capripedes ciet
Faunos: semideum cum dryadum grege.
Et Bacchi celeris cornua suscitat:
Custodem: et dubio semper ut it pede.
Mirum si pecudes et iuga mentium
Et cum fluminibus mulcet amabiles
Siluas: cumque mari corripit et feras?
Infanti aut querulo molliat ubera:
Aut mentes hominum possideat Leues?
Mirum si numeris Echo remugiat?
Siren uoce cauas: aut tenuit rates:
Immanisque Cyclops luminis unici
Soletur uitium dispare fistula:
Nisaeusque lapis condidicit modos?
Mirum si furias daemonias arceat?
Orcus nil miserans audiit Orphea:
Dum fisus modulis Euridicen petit.
Placatum uigilem Cerberon et Styga
Seque ipsum stupuit portitor inferus.
Indignans lachrymas Eumenidum pater
Sensit Taenareus quid pietas foret.
[f.kviiv] Tollit nil animas imperiosius:
Nec desyderium fortius occupat:
Harpyiae unguiculis haec uiolentior
Gaudet carminibus perficere omnia.
Nunquam perdomitam Castalidum notis.
His Tortam aggredior uincere Monycham.
Flecteturque puto: ni tumidum mare
Lucos saxa feras et rabiem Aphrici
Toruam persephonen diraque Tartara
E normi superet saeuitia: insolens
Vt forma exuperat Tyndaridis decus.
Quaecunque orbe tegit sydereo parens
Natura: omne opus et musica temperat.
Quem patri insidianti prius abstulit:
Haec cogit placidum Lemniaco Iouem
Cantatis precibus cedere fulmini.
Hanc uirgo genetrix Coelicoli ducis.
Nunquam iore leui tacta cupidinum.
Dilexit: meditans et genus: et polum.
Et uates geminum Castora musicis
Flexit uocibus ut lumina redderet.
Haec Phoebi decus est pyeridum choris.
Haec Phoebi decus est dulce epulis deum.
Hac cantata moras Cynthia sustinet.
Hanc Pan et Linus et Mercurius celer
Hanc prudens repetit pallas ab aegide:
Ha Sortes: Clarii et fatidici specus
Hac uerumque Iouem concinuit sacri
Vox flatus Dauidi fataque gentium.
Horum Gaffurius se gerit aemulum
Franchinus resonis dulciloquus modis.
Quis carmen meritum promerito ferat
Huic qui Caliopes sacra refecerit.
Cuius docta opera musica tollitur.
Cuiusque auspiciis musica floreat.
Cuiusque aere nitens musica prodeat.
Vnus post ueterum longa uolumina:
Cantantem sequitur uoce Boetium.
[f.kviiir] Vita consiliis arte scientia:
Vllum non Triuiis conueniet parem.
Quare composita mente benignior
Vrbs rerum domina: urbs urbibus imperans
O Diuum domus: o: patria mi inclyta
Patres o pueri: uosque puellule:
Culmen grande hominum Mercurialium
Franchinum meritis dicite laudibus:
Franchinum Immodicis tollite honoribus
Franchinumque piis cingite frondibus
Et myrto: aut olea: siue uolubili
Exornate hedera: siue apii magis
Serto: seu diadema haemonis apparat
Daphne: quae propria est Laurea Apollinis:
Cingat Tespiaci tempora Musici:
LAVS DEO.
Impressum mediolani per Magistrum Philippum Mantegatium dictum Cassanum opera et impensa Magistri Ioannis Petri de lomatio anno salutis M.CCCC.LXXXXII. die XV Decembris.