Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[52] Tractatus tertius.

In quo de tonis sive modis aut tropis plena cognitio ponitur.

Redeamus igitur ad ipsam musicae speciem, quae totam harmoniae vim dicitur continere. Cum igitur ex octo vocibus fiat septem continentibus intervalla, quinque vero tonos cum duobus semitoniis, septenis fiet modis, quoniam, si ex diapente et diatessaron recte conficitur et diapente quatuor, diatessaron vero tribus modis fit, relinquitur ipsam diapason septem modis esse variandam. Ut igitur a proslambanomeno ordiamur, usque mese erit prima species, quae dividitur in diatessaron et diapente per lichanon hypaton dividentem chordam per medium. Habebit igitur haec species diapason primam diatessaron a d cum prima diapente d h, quoniam semitonium utriusque in secundo collocatur intervallo. Secunda species diapason erit ab hypate hypaton in paramese, quae dividitur per chordam aequaliter medio divisam per hypaten meson. Habebit ergo secundam diatessaron scilicet b e et secundam diapente scilicet e [sqb], quoniam semitonium (pagina 40) utriusque in primo collocatur intervallo, hoc est in inferiori. Tertia igitur species totius concentus fiet a parhypate hypaton in trite diezeugmenon, quae dividitur ut aliae in parhypaten meson. Habebit igitur tertiam speciem diatessaron et tertiam diapente, quoniam semitonium diatessaron in tertio collocatur intervallo et diapente in quarto. Quartam vero speciem diapason facis a lichano hypaton in paraneten diezeugmenon dividendo per lichanon meson. Habebit igitur quarta species diapason primam diatessaron, sed quartam diapente, quoniam semitonium in tertio collocatur intervallo et in hoc a prima specie satis cognoscitur differre. Verum si diapente [53] fiat a lichano meson in neten synemmenon, idem erit quod prima nec aliqua est differentia, quoniam semitonium erit in secundo intervallo sicut in prima; et quia diatessaron omnino similis est, relinquitur nullam esse differentiam inter has species sic dispositas, nisi quis dicat eas differre, quia diapente primae speciei fit a linea in lineam ut d h et diapente quartae a spatio in spatium ut g l. Ista etenim cognitio nulla est, quoniam linea vel spatium non arguit differentiam in musica, ut frater Johannes Carthusiensis conatus est probare fuisse solum quindecim nervos ab antiquis positos propter hoc, quod a re et a la-mi-re secundo in spatio collocantur; sic et reliquae chordae, quae post a la-mi-re veniunt, simili modo respondent. Nam si sic tertia species diapentis similis esset primae et quarta secundae, quoniam eodem modo lineas vel spatia tenent, non ergo dissimilis primae, sed eadem est quarta species diapentis, si sumat tetrachordum synemmenon. Hoc etenim modo chordam dividentes medio quatuor species diapason facimus differentes nec plures esse poterunt.

Verum si chordam non per medium sed per tria dividamus, alias quatuor differentes faciemus, non quod omnino differant, sed quia diatessaron erit supra diapente et non inferius, ut quinta a lichano hypaton in paraneten diezeugmenon; quoniam diapente erit eadem, quam tenuit prima, supra ipsam intendatur diatessaron, et satis in hoc a prima differre videbitur. Sexta vero diapason [erit ab hypate] meson in neten diezeugmenon, quae diapente habebit eandem, quam habuit secunda, diatessaronque similiter, sed intensam supra diapente; et in hoc differt ab ipsa secunda. Septima vero species diapason fiet a parhypate meson in trite hyperboleon sumens diapente, quam tenuit tertia, intendensque supra ipsam diatessaron. Octavam facimus hoc modo: a lichano meson intendimus diapente eandem, quam tenuit quarta, in paranete (pagina 41) diezeugmenon, supra quam intendimus primam diatessaron in paranete hyperboleon. Si autem sumat synemmenon, erit sicut quinta. [54] Propter hanc igitur differentiam coniuncti scilicet et disiuncti additur species diapason octava. Quomodo autem ex his speciebus modi sive toni proveniant, nunc disseremus.

Capitulum secundum.

De origine tonorum.

Ex diapason igitur [consonantiae] speciebus, ut ait Boetius, existunt qui appellantur modi, quos eosdem tropos vel tonos nominant. Sunt enim tropi constitutiones in totis vocum ordinibus vel gravitate vel acumine differentes. Constitutio vero est [plenum] veluti modulationis corpus ex consonantiarum coniunctione consistens. Appellat enim Boetius hos modos nomine proprio distinctos. Unde dicit ipse: quo enim unaquaeque gens gaudet, eodem nomine nuncupatus est, ut dorius, quia Dorici eo gaudebant, sic appellatus est et ex prima specie diapente et prima specie diatessaron intensa supra diapente constat, scilicet d h et h l, quam diapason in quarto loco locatam diximus esse. Cum autem haec diapente habet sub se diatessaron remissa, idest d a, appellatur hypodorius, quia sub dorio collocatus est. Secundam vero speciem diapente cum secunda diatessaron intensa ut e [sqb] [sqb] m, appellat phrygium, quia aqud Phrygios erat in usu. Sin vero secunda species diapente secundam sub se remittat diatessaron, hypophrygius dicitur ab ipso ut e [sqb] e b diatessaron remissa. Tertiam vero diapente cum tertia diatessaron intensa appellat lydium, quod in Lydia, unde Tusci trahunt originem, maiori cum gaudio frequentabatur ut f k diapente, k n diatessaron intensa. Quod si diatessaron non supra sed infra tenuerit, hypolydius nominabitur ratione praedicta ut f k diapente, f c diatessaron. Quarta vero diapente species cum prima diatessaron intensa caret nomine proprio. Sed quia iuxta lydium proposita est, mixolydius est appellatus ut g l diapente intensa, l o diatessaron intensa. Quod si diatessaron supra se non intenderit, sed sub se remiserit hypermixolydius est nuncupatus ut g l diapente, g d diatessaron remissa.

[55] Propter hanc igitur conformitatem tam in re quam etiam in nomine Graeci et etiam nostri antiqui tantum quatuor esse dicunt modos, quia species diapente quadruplex est. Et sic prima species appellatur protus graece, quod latine primus interpretatur; secunda deuterus graece, latine secundus; tertia tritus graece, latine tertius; quarta tetrardus graece, latine quartus.

(pagina 42) Quando igitur protus diatessaron habet supra se, dicitur protus autenticus, idest primus auctoralis sive magister. Sed si diatessaron sub se recipit autentica carens elevatione, plagis proti nuncupatur idest collateralis vel discipulus, ut dicunt moderni. Quod si utrumque habuerit, mixtus dicetur. Sic et de aliis tribus intellige. De hac tamen mixtione nunc superficie tenus dicimus, quoniam tantum de ipsius diapason speciebus tractamus, ex quibus illi octo proveniunt toni. Quando vero isti toni suam quisque implent diapason, singuli perfecti sunt. Si vero deficiunt, sunt imperfecti; si superabundant, superflui.

Non autem sunt plusquamperfecti, ut Ugolinus asserit et Johannes de Muris, quem ipse nimium laudat, ac Marchetus reprobatus a fratre Johanne. Ego enim dico tonum, qui implet suam diapason nec plus nec minus, esse perfectum. Qui autem excedit vel deficit, imperfectus est superfluitate aut diminutione. Istos enim octo modos moderni sic appellant, ut protus autenticus dicatur primus, eius plagalis secundus, deuterus autenticus tertius, eius plagalis quartus, tritus autenticus quintus, eius plagalis sextus, tetrardus autenticus septimus, eius plagalis octavus.

Sed videndum nobis est, quomodo tropus sive modus intelligatur, utrum scilicet simpliciter intendendo diapente, intendendo vel remittendo diatessaron, vel a prima voce idest ab inferiori usque ad superiorem per omnes intermedias vel alio quodam modo sit procedendum in cantu, quoniam, sicut quatuor differentes posuimus, ita in cantu differentiam teneant, erit necesse.

Qualitas enim unius in modum historiae recto tranquilloque fertur in cursu. Alter vero anfractibus et saltibus concinitur, alter garrulus. Alius autem severus in sublime vocem extollens audientium animos elevat, alter vero placidus laetitiam indicans morum. [56] Ex quo notandum est, quod musicus motus ab ipso modo proto scilicet vel deutero aut alio qualitatem trahit et differentiam. De his ergo singulatim dicendum est.(pagina 43)

Capitulum tertium.

In quo musicae mundanae, humanae ac instrumentalis per tonos conformitas ostenditur.

Ista etenim musica instrumentalis maximam habet conformitatem et similitudinem cum humana mundanaque. Cum humana quidem hoc modo: nam quatuor illi modi quatuor complexiones hominis movent. Unde protus flegmati dominatur, deuterus vero colerae, tritus sanguini, tetrardus autem segnior et tardior melancholiae. Protus ipse modus flegma movet a somno excitando et sic eius figura colore cristalino depingitur, quoniam coelum cristalinum ex aquis fertur esse factum, quod elementum flegma creat. Sed ponimus cristalinum et non aliarum aquarum colorem, quia non omnes homines flegmatici sonum suavem perpendere valent. Sed viri ingeniosi et sicut cristallum perspicui, qui, cum aliquantulum aut cibo sive crapula aut aliquo alio extrinsecus accidenti flegmate gravantur, soporem aut aliquam pigritiem inducente vel tristitiam proto modo personante allevantur. At vero suus plagalis contrario modo se habet. Nam primus tonus, ut dicit Lodovicus Sancii, est mobilis et habilis ad omnes affectus, scilicet optabilis ut in canticis. Secundus vero est gravis et flebilis et miseris et pigris maxime conveniens ut in threnis et lamentationibus Ieremiae. Ex tristitia enim somnum ob flegmatis motionem provenire non dubitamus. Unde illud: erant oculi eorum gravati prae tristitia. Erat autem pythagoricis in morem, ut, cum diuturnas in somno curas resolverent, hypodorio uterentur, ut eis lenis et quietus somnus irreperet. Experrecti vero dorio stuporem somni confusionemque purgabant scientes nimirum, ut ait Boetius, quod tota nostrae animae corporisque compago musica coaptatione coniuncta est. Et ut sese corporis affectus habet, ita quoque (pagina 44) pulsus cordis motibus incitantur.

[57] Deuterus vero modus coleram movet incitando et ad iracundiam provocando. Inde ergo igneo colore depingitur, quia severus est et incitatus in cursu suo fortiores habens saltus, ut suo loco dicemus. Hic tonus hominibus superbis, iracundis et elatis, asperis et saevis maxime convenit, et eo gaudent. De hoc dicit Boetius: qui asperiores sunt, Getarum durioribus delectantur modis; qui vero mansueti, mediocribus. Boetius hoc tono dixit iuvenem Tauromenitanum incitatum, ita ut scorti fores frangere accingeret, at hypodorio fuisse sedatum. Eius vero plagalis idest tonus quartus dicitur blandus, garrulus, adulatoribus maxime conveniens, quia in praesentia verbis blandis homines mulcent, sed in absentia pungunt. Ita hic tonus videtur esse lascivus sine venustate tamen et quandoque incitativus secundum mixturam.

Tritus autem tropus autenticus sanguinis dominium obtinuit. Ideo tonus iste a beato Augustino dicitur delectabilis, modestus et hilaris, tristes et anxios laetificans, lapsos et desperatos revocans. Ideo sanguineo colore depingitur. De hoc dicit Boetius, quod Lydii, qui maxime iucundi sunt et laeti, hoc delectantur et praesertim eorum mulieres, a quibus Russi exorti dicuntur, qui maxime choreis et saltationibus oblectantur. Eius vero plagalis est pius, lacrimabilis, conveniens illis, qui de facili provocantur ad lacrimas, quia voces habet maxime coadunatas, ut dicetur in eodem.

Tetrardus vero autenticus partem habet lasciviae et iucunditatis partemque incitationis varios habens saltus et mores adolescentiae repraesentans. Ideo melancholiae dominium tenet, quandoque scilicet resistens, quandoque vero adaugens et hoc secundum commixtionem, quam cum aliis facit, ut paulo post dicetur. Propterea luteo colore semicristalino depingitur. Plagalis vero eius suavis et moratus atque morosus secundum modum discretorum, ut Ambrosius refert. Movent igitur septimus et octavus melancholiam modulo suo tristes homines atque remissos ad medium adducendo, videlicet autenticus incitando, plagalis vero laetificando.

Ex his igitur patet musicae instrumentalis et humanae convenientia. Quod autem musica mundana cum instrumentali maximam [58] habet conformitatem, patet habita Tullii comparatione. Nam a proslambanomeno usque ad mesen disponitur ordo planetarum cum firmamento, ita ut Luna sit proslambanomenos, Mercurius hypate hypaton, Venus parhypate hypaton, Sol lichanos hypaton, Mars hypate meson, Jupiter parhypate meson, (pagina 45) Saturnus lichanos meson, coelum stellatum mese.

Si igitur Luna proslambanomenos, Sol vero lichanos hypaton, liquet istos duos planetas in diatessaron specie cantus collocandos atque ideo Lunam hypodorium, Solem vero dorium modum tenere. Ex quo liquido constat Lunam flegmatica et humida homini adaugere, Solem vero ipsa humida et flegmatica desiccare. Inde ergo isti duo planetae, quia principalia et luminaria sunt, primum modum regunt cum secundo, hoc est protum autenticum et plagalem proti. Nam dorius primus autenticorum recte Soli comparatur, quia principatum tenet inter omnes modos sicut Sol inter omnes planetas. Nam omnes exhalationes terrestres et vapores marini solaribus radiis elevantur, ex quibus impressiones meteoricae creantur. Convenientia igitur inter Solem et Lunam clara est. Ista lucet nocte, ille noctem fugat; hypodorius somnum ducit, dorius vero expellit. Concordant ergo et loco et conformitate in diatessaron consonantia.

Mercurius vero hypophrygium reget. Nam iste modus adulatorum est, qui viciosos et sapientes probosque aequo modo collaudant et ad utramque partem facile convertuntur, hoc est ad lamentum et ad laetitiam, ad incitationem et ad sedationem, qualis est natura Mercurii, qui cum bonis bonus et cum malis est pessimus. Mars vero phrygium tenet, qui totus colericus est et iracundus; nam omnia mundi bona iracundia sua conatur destruere. Iunctus ergo Mercurius cum eo aut in aspectu quodam ita malus est sicut ipse Mars. Nam ille ense vulnerat, iste vero lingua.

Hypolydius vero ipsi Veneri est attributus, quae fortuna est, feminea tamen, quia provocat ad lacrimas pias quandoque. Lydius vero Iovi, fortunae majori, qui homines sanguineos et benevolos creat mitesque atque iocundos, recte comparatur, cum semper gaudium notet. Convenientia cum Venere; in diatessaron atque in bonitatis fortuna concordant nec differunt nisi vocum differentia. Inferior enim vox non ita dulcis est sicut acuta neque suavis.

Mixolydius vero attribuitur Saturno, quoniam circa melancholiam versatur. Hypermixolydius vero totaliter ponitur castalinus, quoniam [59] coelo attribuitur stellato sive firmamento. Nam hic modus super omnes alios habet quandam insitam dulcedinem cum venustate et immunis est ab omnibus qualitatibus et omni negotio conveniens. Guido et Oddo dicunt ipsum gloriam repraesentare nec multum descendunt ut dicunt: per septem aetates discurrentes laboramus, in octava vero requiem ab omnibus laboribus expectamus.

Ex his ergo patet musicae (pagina 46) humanae et mundanae cum instrumentali convenientia. Sed hoc superficie tenus dictum est, in secundo enim et tertio libro multa sumus dicturi. Haec autem hic posuimus, ut interim animum lectoris assuefaciamus et illi ignorantiam negationis auferamus. Patet igitur ex dictis comparationibus et auctoritatibus unumquemque tonum diversam ab altero qualitatem habere.

Quod si adhuc idem certius probare libet auctoritate et comparatione per id, a quo musica traxit originem, ut Hesiodo placet, musas novem filias Iovis et memoriae taliter disponemus, ut eam, quae bella narrat, Marti tradamus et sic tono phrygio, ita et eam, quae tragoedias sive caedes commemorat, Saturno ac per hoc mixolydio, quae vero laetitiam indicat, Veneri. Et sic unamquamque musarum locis debitis collocabimus secundum Martiani et Macrobii auctoritates. Sic et unicuique versum imponemus, per quem convenientia cum musica denotetur. Disponemus ergo eas sic, ut Thalia silentium teneat sicut Terra. Deinde Clionem Lunae attribuemus, sed Calliopen Mercurio dicabimus ac Terpsichoren Veneri affigemus. Melpomenen Sol decolorabit, Erato Martem incitabit, Euterpen Jupiter benevolam facit et laetam, Polyhymniam vero Saturnus contristat. Ultimae vero Euraniae coelum stellatum dabit decorem ac requiem. Cum igitur a prima idest a silentio ad ultimam circulum facimus et ad secundam totum concentum remittentes recurrimus, hypodorium procreamus. Quemadmodum igitur de istis fecimus, de reliquis faciendum esse arbitramur, ita quod spiras facere non cessemus, donec ad ultimam musam perveniamus, a qua superflua, si fiat, erit intentio, quoniam replicatio prioris est, ut Rogerius Caperon asserebat esse crisim vocem illam supra neten hyperboleon additam et coruph, quae sub proslambanomeno. Ipse etenim, credo, in die haeretico artem totam composuerit, et cum ad coruph pervenit, ipse cum tota corruit. [60] Namque probatum est istam musam silentium, aliam vero ultimam vocem altiorem tenere. Nos vero caveamus ab antiquitate auctore aliquid transvertere. Erit igitur prior vox proslambanomenos, ultima vero nete hyperboleon, in quorum omnium exemplum subscriptam subiecimus figuram.

Ex hac igitur figurae dispositione patet, quare tropi dicti sint, quia unus scilicet ex alio procreatur. Namque istorum sic ordo procedit, ut, si quis primam speciem diapason a proslambanomeno in mesen cum his, quas extremae voces medias claudunt, in acumen intendat tono hypateque hypaton eodem tono attenuet ceterasque omnes tono faciat acutiores, acutior totus ordo proveniet quam fuit, priusquam toni susciperet intensionem. Erit igitur tota constitutio acutior effecta hypophrygius modus, et in aliis quidem similis est in acumen intensionemque processus. Non ergo tropi dicti sunt, quod in gravibus incipientes in acutas se transferunt voces et ad finem recurrentes in gravibus finiunt, ut placuit Johanni sancto. Aliqui enim sunt, qui non in gravibus sed in acutis incipiunt, ut paulo post dicemus de unoquoque singulatim pertractantes.

Primum tamen quaedam omnibus generalia, per quae cantus possit cognosci, incognitus si sit, corrigi, si minus bene compositus exstat et de novo alium recte componere scire possimus, disseramus.(pagina 47 figura 7, paginae 48-50 vacant)

[61] [Ramos, Musica, 61; text: Figur 7. Crisis addita, Apotome, Tonus, Semitonium, Coruph, Synemmenon, Nete hyperboleon, Paranete hyperboleon, Trite hyperboleon, Nete diezeugmenon, Paranete diezeugmenon, Trite diezeugmenon, Paramese, Mese, Lichanos meson, Parhypate meson, Hypate meson, Lichanos hypaton, Parhypate hypaton, Hypate hypaton, Proslambanomenos, Silentium. Terra, [Gamma], a, b, c, d, e, f, g, [rob][sqb], Fictia vana Rogerii Caperon de quarta sive fantasiae figura. Polyhymnia. In luctu residens risus et gaudia spero. Euterpe. Laetitiae sceptrum teneo regnumque guberno. Erato. Victori semper faveo victosque repello. Melpomene. Undique fulgendo radios lucemque ministro. Terpsichore. Gaudia post didici tristes inducere curas. Calliope. Humanas teneo variis concentibus aures. Clio. Me sopor oppressit lento quia tramite curro. Thalia tempore nocturno sileo tellure subalta, Eurania. Despiciens terras humiles coelestia curo. Post tenebras iubar expecto coelique nitorem. Hypermixolydius. Firmamentum. Exue maerorem sterilis decus indue laetum. Mixolydius. Saturnus. Nata Syon gaude cantu laetare sonoro. Lydius. Juppiter. Fortuna. Proelia non pacem curo gladiumque minacem. Phrygius. Mars. Exulto nascente Deo puerumque revelo. Dorius primus aut Sol princeps planetarum. Laetitiae dulces cantus lamentaque fingo. Hypolydius. Venus. Utor amicitiae studius iramque guberno. Hypophrygius. Mercurius, Tardius incedens regem somnumque ministro. Hypodorius--Luna inferiorum gubernatrix.] [RAMMP 06GF]


Previous part    Next part