Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[495] CAPUT IV.

De musica et partibus ejus.

Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens; et dicta musica per derivationem a musis. Musae autem appellatae apo tou mosthai, id est, a quaerendo: quod per eas (sicut antiqui voluerunt) vis carminum et vocis modulatio quaereretur: quarum sonus ex sensibili re est, et praeterfluit in praeteritum tempus, imprimiturque memoriae. Inde a poetis Jovis et Memoriae filias Musas esse confictum est: nisi enim ab homine memoria teneantur, soni pereunt, quia scribi non possunt. Moyses dixit, repertorem musicae artis fuisse Jubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluvium. Graeci vero Pythagoram dicunt hujus artis invenisse primordia ex malleorum sonitu, et chordarum extensione percussa. Alii Linum Thaebeum et Zethum et Amphion in musica arte primos claruisse ferunt. Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina, et aucta multis modis eratque tam turpe nescire, quam litteras. Interponebatur autem non modo sacris, sed et omnibus solemnibus, omnibusque laetis vel tristioribus rebus. Ut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis hymenaei, et in funeribus threni et lamenta a tibiis canebantur. In conviviis vero lyra vel cithara circumferebatur, et accubantibus singulis ordinabatur conviviale genus canticorum. Itaque sine musica nulla disciplina potest esse perfecta: nihil enim sine illa. Nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum fertur esse compositus: et coelum ipsum sub harmoniae modulatione revolvitur? Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus: in praeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit: et quando vehementior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior. Si quidem et remiges cantus hortatur. Ad tolerandos quosque labores musica animum mulcet, et singulorum operum fatigationem modulatio vocis solatur: excitatos quoque animos musica sedat: sicut de David legitur (I Regum XVI), qui a spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit; ipsas quoque bestias nec non et serpentes, volucres atque delphinas ad auditum suae modulationis musica provocat. Sed quidquid loquimur, vel intrinsecus [496] venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum. Musicae partes sunt tres, id est, harmonica, rhythmica, metrica. Harmonica est , quae decernit [discernit] in sonis acutum et gravem. Rhythmica est, quae requirit incursionem verborum, utrum bene sonus an male cohaereat. Metrica est, quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit: ut verbi gratia heroicon, iambicon, elegiacon, et caetera. At omnem autem sonum, qui materies cantilenarum est, triformem constat esse natura. Prima est harmonica, quae ex vocum cantibus constat: secunda organica, quae ex flatu consistit: tertia rhythmica, quae pulsu digitorum numeros recipit. Nam aut voce editur sonus, sicut per fauces: aut flatu, sicut per tubam aut tibiam: aut pulsu, sicut per citharam aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est. Prima divisio musicae, quae harmonica dicitur, id est, modulationis, pertinet ad comoedos, tragoedos vel choros, vel ad omnes, qui voce propria canunt. Haec ex animo et corpore motum facit, ex motu sonum: ex quo colligitur musica, quae in homine vox appellatur. Vox aer spiritu verberatus, unde verba sunt nuncupata: proprie autem vox hominum seu irrationabilium vel animantium. Nam in aliis abusive non proprie sonitus vox vocatur: ut,

Vox tubae infremuit, fractasque ad littora voces.

Perfecta est autem vox alta, suavis et clara: alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures adimpleat; suavis, ut animis audientium blandiatur. Si ex his aliquid defuerit, vox perfecta non fuerit. Secunda divisio organica est in his, quae spiritu reflante completa in sonum vocis animantur: ut sunt tubae, calami, fistulae, organa, pandora, et his similia. Tertia divisio rhythmica pertinens ad nervos et pulsus, cui dantur species cithararum diversarum. Tympanum quoque cymbalum, sistrum, acitabula aerea et argeutea, et alia, quae metallico rigore repercussa, reddunt cum suavitate tinnitum, et caetera hujusmodi. Canticum significat scientiam spiritalem, ut in psalmo: Cantate Domino canticum novum (Psalmus XXXII); psallere est opus bonum exercere. Canticum ad contemplativam: psallere refertur ad activam vitam, ubi et supra. Jubilatio clamor spiritali fervore expressior, sive gaudium ineffabile, quod humana lingua plenius fari non valet, ut in psalmo: Beatus populus qui scit jubilationem (Psalmus LXXXVIII).

Primo omnium ad organi (eo quod majus esse his omnibus generibus in sonitu et fortitudine nimia computatur) clamores veniam, quod de duabus elephantorum pellibus concavum conjungitur, et per duodecim fabrorum sufflatoria compulsatum per duodecim cicutas aereas in sonitum nimium, quem in modum tonitrui concitat: ita ut per mille passus sine dubio sensibiliter seu utique amplius audiatur: sicut Hebraeorum de organis, quae ab Jerusalem usque ad montem Oliveti, et amplius sonanter audiuntur, [497] comprobatur. Duo genera a plerisque organi esse dicuntur. Primum est id quod diximus, et aliud, quod de peregrinatione Israel propheta praeposuit apud Babylonem, et subito scribitur, ita dicens: Super flumina Babylonis, et caetera (Psalmus CXXXVI). Hoc totum figuraliter ac spiritaliter Christi Evangelium significat: quoniam et illud de duabus, id est, duarum legum asperitate conjungitur per duodecim sufflatoria fabrorum, id est, per patriarchas ac prophetas: per duodecim cicutas aereas, id est, per Apostolos sonum nimium emittit, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum (Psalmus XVIII), id est, vox Evangelii in toto orbe terrarum, sicut scriptum est: Vox tonitrui tui in rota (Psalmus LXXVI). Nam per mille passus, id est, per perfectum numerum decem verborum legis impletur sonus ejus. In salicibus, id est, per laborem unius cujusque doctoris et per motum labiorum ejus Evangelium praedicatur. Item organum homo sive corpus Dominicum, ut in psalmo: Laudate eum in chordis et organo (Psalmus CL). Et in aliam partem de vana impiorum laetitia, ut in Job: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi (Job XXI). Tuba itaque, de qua in Daniele scriptum est: Cum audieritis vocem tubae, fistulae, citharae, et caetera (Daniel III), diversis figuris ac formis efficitur. Aliter enim est tuba congregationis populi, aliter conductionis, aliter victoriae, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis civitatum, et reliqua. Tuba autem congregationis apud rerum peritissimos hoc modo intelligitur: tribus fistulis aereis in capite voluto per quatuor vociductas aereas, quae per aereum fundamentum quaternas voces producunt, mugitum nimium vehementissimumque profert. Ita Evangelium in trina confessione trium personarum sanctae Trinitatis in capite angusto, hoc est, in nativitate Christi divinitate inspiratur, et per quatuor vociductas aereas, per quatuor Evangelistas, per aereum fundamentum, stabilitatem scilicet fidei et operum in toto orbe vocem nimio clamore quasi in modum tubae congregationis emittit. De fistula autem refertur ita, quod sit bumbulum aereum ductile quadratum, latissimumque, in modum coronae cum fistulo aereo ferreoque commisto, quod in ligno alto speciosoque formato superiore capite constringitur. In hoc quoque per singula latera duodecim bumbula aerea duodecim fistulis in medio positis in catenis dependent; ita tria bumbula uno bilatere per circuitum utique finguntur: et concitato primo bumbulo, et cocitatis duodecim bumbulorum fistulis in medio positis, clamorem magnum fragoremque nimium supra modum simul proferunt.

Bumbulum itaque cum fistulis, id est, doctor in medio Ecclesiae est cum Spiritu sancto, qui loquitur in ea, constringitur in ligno alto, id est, in Christo, qui a sapientibus ligno vitae comparatur: in catena, id est, in fide, et non se jungit terrae, id est, operibus carnalibus. Duodecim Apostoli cum fistulis, id est, cum divinis eloquiis. Cithara, de qua in quadragesimo secundo Psalmo [498] scriptum est: Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus: propriae consuetudinis apud Hebraeos, quae cum chordis viginti quatuor, in modum deltae litterae (sicut peritissimi tradunt) utique componitur, et per digitos Pindari variis vocibus, tinnulisque actibus in diversos modos concitatur. Cithara autem, de qua sermo est, Ecclesiae spiritaliter typum habet, quae cum viginti quatuor seniorum dogmatibus trinam formam habens in modum deltae litterae fidem sanctae Trinitatis significat: et per manus apostolici ordinis, qui praedicator illius est, in diversos modulos Veteris et Novi Testamenti aliter in littera, aliter in sensu figurate concitatur. Psalterium, quod Hebraice Nablum, Graece autem Psalterium, Latine autem Laudatorium dicitur, de quo in quinquagesimo quarto psalmo dicit: Exsurge, psalterium et cithara; non quod in modum citharae, sed quod in modum clypei quadrati conformetur cum chordis decem, sicut scriptum est: In psalterio decem chordarum psallam tibi (Psalmus CXLIII). Sed hinc inde chordae ejus contritae sunt: ut resurgentem ab inferis ad coelorum regna per indicium manus concitantis ab imo in altum significarent psalterium, quod vulgo canticum dicitur, et a psallendo est nominatum: quod ad ejus vocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae (ut alii volunt) in modum deltae litterae. Sed Psalterii et citharae haec differentia est, quod Psalterium lignum illud concavum, unde sonus redditur, superius habet, et deorsum feruntur chordae, et desuper sonant. Cithara vero concavitatem ligni inferius habet. Psalterium autem Hebraei decachordon usi sunt propter numerum decalogum legis. Cithara significat pectus devotum, in quo, tanquam nervi, sunt virtutes, hoc est, spiritalia bona, ut in Psalmo: Exsurge psalterium et cithara (Psalmus CVII), id est, opera cum fide. Et in malam partem ut in Isaia: Cithara et lyra et tympanum et vinum in conviviis vestris (Isaias V); in quo designatur voluptuosorum luxuria. Psalterium vero opera bona significat, ut est illud in psalmo: Psalterium jucundum cum cithara (Psalmus XVIII). Item psalterium decem chordarum operatio decem praeceptorum legis, ut in psalmo: In psalterio decem chordarum psallite ei (Psalmus CXLIII). Item ibi: In decachordo, inquit, psalterio cum cantico et cithara (Psalmus CXCI), id est, sensu et fide. De tuba autem, psalterio et cithara in psalmo scriptum est: Laudate eum in sono tubae: laudate eum in psalterio et cithara (Psalmus CL). Haec instrumenta musica significabili modo ad aliquid ponuntur in ordinem: ut tuba concrepet regi: psalterium canat Deo: cithara cum reliquis sponso. Ista enim ibi non esse manifestum est; sed haec omnia mysticis allusionibus ad Christum Dominum constat esse referenda, qui est rex et Deus, et sponsus sanctae Ecclesiae. Sambuca itaque apud peritissimos Hebraeorum ignota res est. Antiquis autem temporibus apud Chaldaeos fuisse reperitur, sicut scriptum est: Cum audieritis vocem tubae, fistulae, citharae, sambucae, et caetera (Daniel III). Bucin vocatur tuba apud Hebraeos; deinde [499] per diminutionem bucina dicitur: sambuca autem sol apud Hebraeos interpretatur, sicut scriptum est: Samson sol eorum. Propterea autem sambuca apud eos inscribitur: quia multi corticem alicujus arboris esse putant, et per linituram cerae mellis esse sonorum, quod in modum tubae de ramo arboris moveri potest. Et ideo sambuca dicitur, quod in tempore aestatis tantum fieri potest, et usque ad frigoris tempus durare potest. Arescit enim secundum communem consuetudinem: haec typum tenet eorum, qui Dominum in bonis suis laudant, in tempore frigoris, id est, in tempore tribulationis vel persecutionis laudare eum non possunt, propter infidelitatem vitae eorum, et abundantiam divitiarum suarum. Lyra dicta apo tou lurein, id est, a varietate vocum, quod diversos sonos efficiat. Lyram primum a Mercurio inventam fuisse dicunt hoc modo: cum regrediens Nilus in suos meatus varia in campis reliquisset animalia: relicta etiam testudo est, quae cum putrefacta esset, et nervi ejus remansissent extenti, intra corium percussa a Mercurio sonitum dedit, ad cujus speciem Mercurius lyram fecit, et Orpheo tradidit, qui ejus rei maxime studiosus erat: unde et aestimatur eadem arte non feras tantum, sed et saxa atque silvas cantus modulatione applicuisse. Hanc musici structuram propter studii amorem, et carminis laudem, etiam inter sidera suarum fabularum commentis collocatam esse finxerunt. Lyra enim mystice significat sanctorum exsultationem. Unde in Paralipomenon legitur: In lyris et nablis (I Paralipomenon XV); et in malam partem, ut in Amos: Et cantica lyrae tuae non audiam (Amos V). Tympanum est pellis vel corium ligno ex una parte extentum: est autem pars media symphoniae in similitudinem cribri, tympanum dictum eo quod in medio est: unde et margaritum medium tympanum dicitur: et ipsum ut symphonia ad virgulam percutitur. Tympanum paucis verbis explicari oportet, quod minima res est, eo quod in manu mulieris portari potest, sicut scriptum est in Exodo: Sumpsit autem Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua (Exodus XV); et est tuba cum una fistula in capite angusto, per quod inspirat: sic et minima sapientia legis veteris in manu Judaeorum synagogae antiquis temporibus fuit. Item tympanum corpus attenuatum in jejunio significat, ut in psalmo: Laudate cum in tympano et choro (Psalmus CL). Chorus quoque simplex pellis est cum duabus cicutis aereis, et per primam inspiratur: per secundam, vocem emittit: typus populi prioris, qui angustam intelligentiam legis acceperat, et per angustam voluntatem praedicationis omnia infirmiter praedicavit. Si autem terrena sapienter ac diligenter respiciamus, spiritaliter ac mystice intelligenda sunt. Item alio modo, chorus concordia est charitatis, ubi et supra: Laudate cum in tympano et choro (Ibidem); et in aliam partem, ut in Jeremia (Threni V): Versus est in luctum chorus noster; et alibi: Et organum meum in vocem flentium (Job XXX). Cymbala acetabula quaedam sunt, quae percussa invicem se tangunt, et faciunt sonum: [500] dicta autem cymbala, quia cum ballematia simul percutiuntur, cum enim Graeci dicunt cymbala ballematica, de quo in psalmo scriptum est: Laudate eum in cymbalis bene sonantibus (Psalmus CL). Cymbala bene sonantia labia nostra debemus accipere, quae non immerito inter musica instrumenta posita sunt: quia et similitudo quaedam est cymbalorum: et per ea voces humanae harmoniam reddere suavissimam comprobantur. Harmonia est enim diversarum rerum in unam convenientiam redacta copulatio: quod et in voce humana constat accidere: quando et tempora ipsa et syllabae in unam vocis concordiam perducuntur. Sistrum ab inventrice vocatum: Isis enim regina AEgyptiorum id genus invenisse probatur. Juvenalis:

Isis et irato feriat mea lumina sistro.

Inde et hoc mulieres percutiunt, eo quod inventrix hujus generis mulier fuit. Unde et apud Amazonas sistro ad bellum feminarum exercitus vocabatur. Tintinnabulum de sono vocis nomen habet: sicut et plausus manuum, stridor valvarum. Symphonia vulgo appellatur lignum cavum ex utraque parte pelle extenta, quam virgulis hinc et inde musici feriunt: fitque in ea ex concordia gravis et acuti suavissimus cantus.