Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[365] De musica et partibus ejus.

Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens et dicta musica per derivationem a Musis. Musae autem appellatae apo tou mason, id est, a quaerendo; [366] quod per eas, sicut antiqui vofuerunt, vis carminum et vocis modulatio quaeritur, quarum sonus ex sensibili re est et praeter fluit in preteritum tempus imprimiturque memoriae. Inde a poetis Jovis et Memoriae filias Musas esse confictum est; nisi enim ab homine memoria teneantur, soni pereunt, quia scribi non possunt.

Moyses dixit repertorem musicae fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluvium: Graeci vero Pythagoram dicunt hujus artis invenisse primordia, ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. Alii Linum Thebeum et Zethum et Amphion In musica arte primos floruisse ferunt. Post quos paulatim directa est precipue haec disciplina et aucta multis modis; eratque tam turpe musicam nescire quam litteras. Interponebatur autem non modo sacris sed et omnibus solemniis, omnibus laetis vel tristioribus rebus. Ut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis hymenaei et in funeribus threni vel lamenta ad tibias canebantur: in conviviis vero lyra vel cithara circumferebatur; et accubantibus singulis, ordinabantur conviviale genus canticorum. Itaque sine musica nulla disciplina potest esse perfecta; nihil enim sine illa: nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum fertur esse positus et coelum ipsum sub harmoniae modulationem revolvitur. Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus; in proeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit, et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior. Si quidem remiges ut milites cantus hortantur ad tolerandos quosque labores. Musica animum mulcet, in singulorum operum fatigatione modulatione vocis solatur. Excitatos quoque animos musica sedat sicut de David legitur, quum a spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit. Ipsas quoque bestias necnon et serpentes, volucres atque delfinas ad auditum suae modulationis musica provocat. Sed et quicquid loquimur vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum.

Musicae partes sunt tres: id est harmonica, rythmica, metrica. Harmonia est quae decernit in sonis acutum et gravem. Rhythmica est quae requiritur in cursione verborum utrum bene sonus an male cohaeret. Metrica est quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut verbi gratia, heroicon, iambicon, elegiacon et caetera.

Ad omnem autem sonum quae materies cantilenarum est triformem constat esse naturam. Prima est harmonica, quae ex vocum cantibus constat; secunda organica, quae ex flatu consistit; tertia rhythmica, quae ex pulsu digitorum [367] sonum recipit. Nam aut a voce editur sonus, sicut per fauces, aut a flatu, sicut per tubam, aut a pulsu, sicut per citharam, aut per quodlibet aliud quod percutiendo canorum est.

Prima divisio musicae, quae harmonica dicitur, id est modulatio vocis, pertinet ad comaedos et tragaedos vel choros vel ad omnes quae voce propria canuntur. Haec ex animo vel corpore motum facit; ex motu sonum, ex quo colligitur musica, quae in homine vox appellatur. Vox est aer spiritu verberatus, unde et verba sunt nuncupata. Proprie autem voces hominum sunt rationabilium et animalium; nam in aliis abusive, non proprie sonum vocem vocari; ut

Vox tubaeque fremit factasque ad littora voces.

Nam proprium est ut littora sonent et scopuli

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro. Increpuit.

Perfecta autem vox, alta suavis et clara: alta ut in sublime sufficiat, clara ut aures adimpleat, suavis ut animis audientium blandiatur. Si ex his aliquid defuerit vox perfecta non erit.

Secunda divisio organica est; in hisque, spiritu reflante completis, in sonum voces animantur; ut sunt tubae, calami, fistulae, organa, panduria et his similia.

Tertia divisio rhythmica, pertinens ad nervos et pulsus; cui dantur species cithararum diversarum; tympanum quoque, cymbalum, sistrum, acitabula aenea et argentea vel alia quae metallico rigore percussa, reddunt cum suavitate tinnitum et cetera hujusmodi.

Canticum significat scientiam spiritale, ut in psalmo Cantate Dono canticum novum: psallere est opus bonum exercere.

Canticum a contemplativa psallere refertur ad activam vitam; ubi et supra, jubilatio, clamor spirituali fervore expressior, sive gaudium ineffabile quod humana lingua plenius fari non valet; ut in psalmo Beatus populus qui scit jubilationem.

[368] Primo omnium ad organi, quod majus est, et his omnibus generibus in sonitu et fortitudine nimium computatur, clamores veniamus. Quod de duabus elephantorum pellibus concavum conjungitur, et per duodecim fabrorum sufflatoria compulsatum, per duodecim cicutas aereas, in sonitum nimium, quem in modum tonitrui concitat, ita ut per mille passus sine dubio sensibiliter, seu amplius audiatur; sicut apud Hebreos, de organisque ad Hierusalem usque ad montem Oliveti et amplius sonantur et audiuntur comprobatur. Duo genera organi esse a plerisque receptum est: primum est id quod diximus, aliud quod de peregrinatione Israel propheta reposuit apud Babylonem, ubi scribitur Super flumina Babylonis et reliqua. Hoc tantum figuraliter ac spiritualiter Christi evangelium significat, quo et illud duarum legum asperitate conjungitur, per duodecim sufflatoria fabrorum; id est per patriarchas atque prophetas: ac per duodecim cicutas aereas, id est per apostolos sonum nimium in modum tonitrui emittit; sicut scriptum est In omnem terram exibit sonus eorum; id est, vox evangelii in toto orbe terrarum; sicut scriptum est Vox tonitrui in rota; nam per mille passus, id est perfectum numerum decem verborum legis, impletur sonus ejus; in salicibus, id est per laborem uniuscujusque doctoris, et per motum labiorum ejus evangelium predicatur. Item organum homo sive corpus dominicum, ut in psalmo Laudate eum in chordis et organo; et in aliam partem, de vana impiorum letitia; ut in Job Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi.

Tuba, de qua in Daniele scriptum est Cum audieretis vocum tubae, fistulae, citharae et reliqua, diversis figuris ac formis efficitur. Aliter est tuba congregationis populi, aliter conductionis, aliter victoriae, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis civitatum et reliqua. Tuba autem congregationis apud rerum peritissimos hoc modo intelligitur: tribus fistulis aereis in capite angusto, inspiratur in capite voluto per quatuor vociductas aereas, quae per aereum fundamentum, quaternas voces producunt: mugitum nimium vehementissimumque profert. Ita evangelium terna confessione trium personarum sanctae trinitatis in capite angusto, hoc est in nativitate Christi, divinitate inspiratur; et per quatuor vociductas aereas, per quatuor evangelistas; et per aereum fundamentum, stabilitatem scilicet fidei et operum, in toto orbe vocem nimio clamore quasi in modum tubae congregationis emittit.

De fistula autem refertur ita quod sit bumbulum aereum, ductile, quadratum, latissimumque in modum coronae, cum fistulo aereo ferreoque commixto, quod in ligno alto specioseque formato, superiore capite constringitur; in hoc quoque per singula latera duodecim bumbula aerea, duodecim fistulis in medio positis in catenis fixis dependunt; ita tria bumbula, uno in latere per circuitum utique finguntur; et concitato primo bumbulo, et concitatis duodecim bumbulorum fistulis in medio positis, clamorem magnum flagoremque nimium supra modum simul proferunt. Bumbolum itaque cum fistulis, id est doctor in medio [369] ecclesiae qui cum Spiritu Sancto loquitur; in eo constringitur ligno alto, id est in Christo, qui a sapientibus ligno vitae comparatur; in catenulis, id est in fide; et non se jungit terrae, id est operibus carnalibus; duodecim bumbula duodecim sunt apostoli cum fistulis, id est cum divinis eloquiis.

Cithara, de qua in quadragesimo secundo psalmo scriptum est: Confitebor tibi in cithara, Deus Deus meus, propriae consuetudinis apud Hebraeos; quae cum chordis viginti quatuor, in modum deltae litterae, sicut peritissimi tradunt, utique componitur; et per digitos Pindari variis vocibus tinnulisque actibus in diversos modos concitatur. Cithara autem de qua sermo est, ecclesiae spiritualiter typum habet, quae cum viginti quatuor dogmatibus seniorum, trinam formam habens, in modum deltae litterae, fidem sanctae trinitatis significat, et per manus apostolici ordinis quod praedicatur illius est, in diversos modulos veteris et novi testamenti, aliter in littera, aliter in sensu figuraliter concitatur.

Psalterium quod hebraice nablum, graece psalterium, latine autem laudatorium dicitur. De quo in quinquagesimo et quarto psalmo scribitur: Exurge in psalterium et citharam; non quod in modum citharae, sed quod in modum clypei quadrati conformetur, cum cordis decem, sicut scriptum est: In psalterio decem chordarum psallam tibi; sed hinc inde cordae ejus contritae sunt; ut resurgentem ab inferis ad coelorum regna per indicium manuum concitatis, ab imo in altum significarent. Psalterium, quod a vulgo canticum dicitur, a psallendo est nominatum, quod ad ejus vocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae, ut alii volunt, in modum deltae litterae. Sed psalterii et citharae haec differentia est, quod psalterium lignum illud concavum, unde sonus redditur superius, habet, et deorsum feriuntur chordae, et desuper sonant; cithara vero concavitatem ligni inferius habet. Psalterium vero Hebraei decachordum usi sunt, propter numerum decalogi legis. Cithara significat pectus devotum, in quo tanquam nervi sunt virtutes, hoc est spiritualia dona, ut in psalmo Exurge psalterium et cithara; id est opera cum fide; et in malam partem, ut in Isaia Cithara et lyra et Tympanum et vinum in conviviis vestris; in quod siguatur voluptuosorum luxuria. Psalterium vero opera bona significat, ut est illud in psalmo Psalterium jucundum cum cithara. Item psalterium decem cordarum operatio decem praeceptorum legis, ut in psalmo In psalterio decem chordarum psallite ei; item In decachordo inquit psalterio cum cantico et cithara, hoc est sensu et fide.

De tuba autem, psalterio et cithara scriptum est: Laudate eum in sono tube, laudate eum in psalterio et cithara. Haec instrumenta musica, significabili modo ad aliquid ponuntur, in ordinem, ut tuba concrepet regi, psalterium canat domino, cithara cum reliquis sponso. Ista enim ibi non esse manifestum est, sed haec omnia mysticis allusionibus ad Christum Dominum constat esse referenda qui est rex et dominus, et deus, et sponsus sanctae Ecclesiae.

Sambuca itaque apud peritissimos Hebraeorum ignota res est; antiquis autem temporibus apud Chaldeos fuisse reperitur, sicut scriptum est: Cum audieritis [370] vocem tubae, fistulae, citharae, sambucae et reliqua. Buccin vocatur tuba apud Hebreos, deinde per diminuccionem Buccina dicitur. Sambuca autem sol apud Hebraeos interpretatur, sicut scriptum est Samson sol eorum. Propter ea autem Sambuca apud eos inscribitur, quia multi arboris corticem alicujus esse putant, et per lituram ceremelis esse sonorum; quod in modum tubae de ramo arboris moveri potest. Et ideo Sambuca dicitur, quia in tempore aestatis tantum fieri potest, et usque ad tempus frigoris durare potest; arescit enim secundum consuetudinem communem. Haec typum tenet eorum qui dominum in bonis suis laudant, et in tempore frigoris, id est in tempore tribulationis vel persecutionis laudare eum non possunt, propter infidelitatem vitae eorum et abundantiam deliciarum suarum.

Lyra dicta apo to lirin, id est a varietate vocum, quod diversos sonos efficiat. Lyram primum a Mercurio inventam fuisse dicunt hoc modo: cum regrediens Nilus in suos meatus varia in campis reliquisset animalia, relicta etiam testudo est, quae cum putrefacta esset, et nervi ejus remansissent extenti, intra corium percussa a Mercurio sonitum dedit, ad cujus speciem Mercurius lyram fecit et Orpheo tradidit, qui ejus rei erat studiosus; unde aestimatur eadem arte non feras tantum, sed et sassa atque sylvas cantus modulatione applicuisse, Hanc musici, propter studii amorem et carminis laudem, etiam inter sydera suarum fabularum commentis collatam esse finxerunt. Lyra enim mystice significat omnem sanctorum exultationem, unde in Paralipomenis legitur In lyris et nablis; et in malam partem, ut in Amos, Et cornua lyre tue non audiant.

Tympanum est pellis vel corium, ligno ex una parte tectum; est enim pars media symphoniae in similitudinem cribri, tympanum autem est dictum quod medium est unde et margaritum medium tympanum dicitur; et ipsa symphonia ad virgulam percutitur. Tympanum paucis verbis explicari opportet, quia minima res est, eo quod in manu mulieris portari potest, sicut scriptum est in Exodo: Sumpsit autem Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua. Et est tuba cum una fistula in capite angusto, per quod inspiratur, sic etenim sapientia legis veteris in manu ludeorum, synagoge antiquis temporibus fuit. Item tympanum corpus adternatum in jejunio significat, ut in psalmo Laudate eum in tympano et in choro.

Chorus ergo simplex pellis est, cum duabus cicutis aereis, et per primam inspiratur; per secundam vocem emittit; typus populi prioris qui angustam intelligentiam legis acceperat, et per angustam voluntatem predicationis omnia infirmiter praedicavit: si autem terrena sapienter ac diligenter respiciamus, spiritualiter ac mystice intelligenda sunt. Item alio modo chorus concordia est caritatis, ubi et supra Laudate eum in tympano et in choro; et in aliam partem, ut in Hieremia: Versus est in luctum chorus noster; et alibi: Et organum meum in vocem flentium.

[371] Cymbala acitabula quaedam sunt quae percussa, invicem se tangunt et faciunt sonum. Dicta autem cymbala quod cum ballemacia simul percutiuntur; Greci enim cymbala ballemacia dicunt; de quo in psalmo scriptum est: Laudate eum in cymbalis bene sonantibus. Cymbala bene sonantia labia nostra debemus accipere, quae non immerito inter musica instrumenta posita sunt, quia et similitudo quaedam est cymbalorum, et per ea voces humanae harmoniam reddere suavissimam comprobantur.

Harmonia est diversarum rerum in unam convenientium redacta copulatio; quod et in voce humana constat accidere, quando et tempora ipsa et syllabe in unam vocis concordiam perducuntur.

Cistrum ab inventrice vocatum. Isis enim regina AEgyptorum id genus invenisse probatur. Juvenalis:

Isis et irato feriat mea lumina sistro.

Inde et hoc mulieres percutiunt, quia inventrix hujus generis mulier extitit; unde et apud Amazonas sistro ad bellum feminarum exercitus vocabatur.

Tintinnabulum de sono vocis nomen habet, sicut plausus manuum, stridor valvarum.

Symphonia vulgo appellatur lignum cavatum ex utraque parte, pelle extenta quam virgulis hinc et inde musici feriunt; fitque in ea concordia gravis et acuti suavissimus cantus.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Cantor autem vocatus qui vocem modulator in cantu. Hujus duo genera dicuntur in arte musica: sicut ea docti homines latine dicere potuerunt praecentor [372] et succentor. Praecentor scilicet qui vocem promittit in cantu: succentor autem qui subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur qui consonat: qui autem non consonat, non concinit, nec concentor erit.