Lucidarium, tractatus sextus decimus
Source: The Lucidarium of Marchetto of Padua: A Critical Edition, Translation, and Commentary, ed. and trans. by Jan W. Herlinger (Chicago and London: The University of Chicago Press, 1985), 546–50.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1990.
This is a multipart text Previous part
Actions |
---|
[546] 1. INCIPIT TRACTATUS SEXTUS DECIMUS DE MUSICO ET CANTORE
2. Musicus dicitur ille, testante Boetio, cui adest facultas secundum speculationem et rationem ipsius scientie [548] musice de modis atque rithimis deque generibus cantilenarum;
3. omnis enim ars seu disciplina honorabiliorem naturaliter habet rationem quam artificium, quod manu artificis atque opere exercetur.
4. Musicus enim cognoscit virtutem et rationem proportionum musicalium et secundum hoc iudicat et non solum per sonum.
5. Cantor vero est sicut instrumentum quoddam ipsius musici; in quo instrumento operatur, artifex;
6. sed musicus praticando ea que iam per rationem cognovit.
7. Est itaque musicus ad cantorem sicut iudex ad preconem,
8. nam iudex ordinat et per preconem preconizari mandat.
9. Sic et musicus ad cantorem,
10. nam musicus cognoscit, sentit, discernit, eligit, ordinat, et disponit omnia que ipsam tangunt scientiam
[550] 11. et per cantorem iubet tamquam per suum nuncium praticari.
12. Et hec de musica plana sufficiant tibi dicta.
13. EXPLICIT LUCIDARIUM MARCHETI DE PADUA IN ARTE MUSICE PLANE INCHOATUM CESENE, PERFECTUMQUE VERONE DEO GRATIAS