Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[43] Capitulum primum: De vocibus et consonantiis.

M28v

In primo dico quod contrapunctum requirit habere quatuor res, silicet vocem, consonantiam, gradum et prolationem. Et ideo nota quod voces musicales originaliter sunt septem, silicet unisonus, seconda, tertia, quarta, quinta, sexta et septima. De quibus due sunt consonantiae, due disonantiae et tres discordantiae. Consonantiae sunt unisonus et quinta, dissonantiae sunt tertia et sexta, discordantiae sunt ii, iiii et vii. De quibus procedunt omnes aliae plus accutae. Exemplum: de unisono procedit octava, de seconda procedit nona, de tertia procedit etiam decima, de quarta procedit undecima, de quinta procedit duodecima, de sexta procedit tertia decima, de septima procedit quarta decima, de octava procedit quinta decima qui habet suum originallem a unisono; et sic procedo de septem in septem. Possent bene esse voces numero infinito, sed distincte voces sunt xx quasi xx ponti sunt in manu, unde supradicti septem dat originale.

Quid sit tonus et semitonus? silicet voces dictae sunt formatae de tono et semitono; videndum est quid sit tonus et semitonus. Nota esse tonus sicut est ut re, re mi, fa sol, sol la, et e converso, quomodo videtur hic per exemplum. Semitonus intelligitur esse cum fit mi fa sive fa mi, de quod tonis in semitonia sit formata aliqua consonantia et dissonantia. Igitur dico quod consonantia unisonus non est formata de aliquo tono nec semitono, quia tenor et contrapontum est in eodem loco sonus, et ab uno ab alio non est aliqua distantia altitudinis nec basitudinis. Et qui amaret istam talem [44] consonantiam, unisonum teneat, sed altera consonantia formata est tonis et semitonis per distantia quae est tenore contraponto.

Consonantia quinta est formata tribus tonis et uno semitono, sicut per exemplum videbis, faciendo notas tenoris nigrae et notae contraponti sunt vacuae; et tunc ista consonantia vocatur diapente, sicut hic aparet per exemplum.

Disonantia tertia est duarum specierum, scilicet maioris et minoris. Disonantia tertia maior est formata duabus tonis, et tunc talis tertia vocatur ditona, sicut patet per exemplum. Disonantia tertia minor est formata uno tono et uno semitono, et tunc vocatur talis tertia semiditona, sicut patet per exemplum.

Item inteligitur quarta duarum spezierum, scilicet quarta formata duobus tonis et uno semitono, sicut esset C.F, sive D.G, sive E.a, sive G.c, sive a.d salendo; sed nomine notarum quarta est formata da ut fa, re sol, mi la, et e converso, sicut hic videbis. Et hec est illa quarta quia non debemus uti in canti che sono a tre, et vocatur istam tallem quartam diateseron; quare dictum in primis quartam esse discordantia, est difiniri quia sim ad presens sit trare consonantia. Dico quartam esse consonantiam in quantum verum unam est alterius discordantie, potes componere in tribus cantis quod non sit auditori inimichivolo; e per questo in questo si basteve a difinirla essere consonanza subreviata.

[text continues in Italian]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License