Quatuor Principalia III
Source: Scriptorum de musica medii aevi nova series a Gerbertina altera, 4 vols., ed. Edmond de Coussemaker (Paris: Durand, 1864-76; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 4:219–54.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1991.
This is a multipart text Previous part Next part
Actions |
---|
[219] INCIPIT TERTIUM PRINCIPALE
CAPITULUM PRIMUM.
De septem litteris latinis et de gamma graeco, quae sunt signa vocum sive claves.
In superioribus particulis dictum est de divisione musicae, de ejus etiam inventione, ac de proportionibus ad monocordi divisionem pertinentibus, in ista parte declarandum est de plano cantu, qui in quinque consistit.
Primum est de signis et nominibus vocum. Secundum de lineis et spaciis. Tertium est de proprietatibus. Et quartum est de mutationibus. Quintum de octo tropis sive modis.
Primo est sciendum quod septem sunt litterae latinae, quibus voces exprimuntur, videlicet a. b. c. d. e. f. g. quae etiam claves vocantur. Istae septem litterae et non plures per beatum Gregorium et Guidonem monachum et per philosophos approbantur pro musica esse sufficientes, ut patet in fine Guidonis. Et bene praedictae litterae dicuntur claves, quia sicut per clavem reseratur sera, ita per has litteras reseratur totius musicae melodia; et sicut revolvitur clavis, ita totus annus, et totius anni cantus in istis septem litteris replicatur, quibus tamen [Gamma] id est g graeca littera in capite praeponitur, et litterae subsequantur latinae, per quod datur intelligi quod a graecis fuit musica inventa, et a latinis consummata.
CAPITULUM II.
De nominibus vocum et intervallis earum.
Deinde est notandum quod istis septem litteris, sex voces sive sex nomina vocum, a Guidone conceduntur, videlicet, ut, re, mi, fa, sol, la, quibus tota musica conformatur.
Ordinavit etiam inter ut et re, tonum esse; inter re et mi, tonum; inter mi et fa, semitonium; inter fa et sol, tonum; et inter sol et la, tonum permanere, ut totius monocordi decursus in diatonico genere se haberet. Unde versus:
Hii sex formantur sex voces et variantur,
Ut cum re plana modulantur, mi quoque cum re.
Datque semi mi, fa, nec fit plenus tonus in fa.
Praedictas sex voces distribuit septem literis sive signis; hoc modo superposuit gamma, id est [Gamma] graecam ut; A, re; [sqb], mi; C. fa; D. sol, E. la. Sed quia plures sunt litterae monocordi quam voces, et bis vel ter praedictae litterae in monocordo repetuntur, et non potest quis supra la ascendere, nec sub ut descendere, nisi in aliquo praedictorum vocum incurreret; cum tantum sunt sex, ideo septem deductiones ordinatae sunt, quatinus per ipsas ascensus et descensus ad omnes consonantias per totum monocordum competenter ostenditur.
CAPITULUM III.
De deductionibus in monocordo.
Deductionum autem locum nominat, ubi ista vox ut in monocordo reperienda est. Et sciendum est quod ubicumque est reperire, G. F. G. in monocordo, ibi est reperire ista vox ut et in sequentibus litteris, sequentes voces scilicet, re, mi, fa, sol, la, praeterquam in c superacutam, quia, si esset ibi ista vox ut vel oporteret quod illa deductio quae in illa C inciperet, esset incompleta, vel quod fieret signorum addicio, et isto modo in infinitum procedere. Sed de incompletis vel de infinitis non est scientia, quapropter pro humana voce, septem sufficiunt deductiones.
[220] CAPITULUM IV.
Quot voces quaelibet littera monocordi possidet, et quotiens litterae monocordi cursus suos implent.
Etest notandum quod gamma, id est [Gamma] graeca, unam possidet vocem, videlicet ut; A gravis unam, id est, re.
[sqb] gravis unam, id est, mi.
E gravis duas possidet voces, id est, fa, ut.
D gravis duas, id est sol, re.
E gravis duas, id est, la, mi.
F gravis duas, id est, fa, ut.
G gravis tres voces possidet, id est, sol, re, ut.
A autem acuta, tres voces, la, mi, re.
B vero rotunda acuta habet fa, sed [sqb] quadrata habet, mi.
C acuta tres voces possidet, id est, sol, fa, ut.
Et D acuta tres, la, sol, re.
E. F. G acutae tot possident voces, sicut et graves.
A vero et b rotunda et [sqb] quadrata superacutae tot habent voces ut in acutis.
C superacuta habet duas voces, id est, sol, fa.
D superacuta duas habet voces, id est, la, sol.
E superacuta addita est ad septimam complendam deductionem, sed non a Guidone, et ei una concessa est vox, id est, la.
Et sic patet quod quaelibet littera monocordi aut duas vel tres occupat voces, ut per eas patet ascensus supra la, et descensus sub ut, exceptis ultima et tribus primis litteris, ut plenariae in sequenti columpna patet.
Dicunt autem quidam beatum Gregorium praedictas sex voces invenisse, cum illum hymnum composuisset, videlicet: Ut queant laxis etc., tamen Guido, qui compositor erat grammatis, pueris suis edocendis in principio praedictum hymnnm tradidit, qui sex diversas habet particulas, et a sex diversis incipit vocibus videlicet, ut. re, mi, fa, sol, la. Verumtamen sive beatus Gregorius inventor illorum vocum extiterat, sive Guido, non est ex humano ingenio, sed divina erat inspiratio.
Et notandum quod istae sex voces septies cursum suum in monocordo perficiunt, ut ista sequens columpna demonstrat.
Et etiam praedictae septem litterae alphabeti fere ter cursum suum in monocordo implent, ut intuenti istam sequentem columpnam evidenter patet:
[CSIV:220; text: [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, ut, re, mi, faut, solre, lami, solreut, lamire, fami, solfaut, lasolre, solfa, lasol, la, solla fasol, mifa, remila, utresol, utfa, mila, resolla, utfasol, resol, prima deduxio, secunda deduxio, tertia deduxio, quarta deduxio, quinta deduxio, sexta deduxio] [QUAPRIB3 01GF]
[221] CAPITULUM V.
De septem tetracordis.
Praedicta figura demonstrat septem esse in monocordo tetracordas, in gamma initiendo, et in c superacutam finiendo, isto ordine videlicet: ubi primum tetracordum finem fecerit, secundum tetracordum ibidem incipit per totum monocordum, excepto b fa [sqb] mi, et potest esse quadruplex causa.
Prima causa est, si inciperetur ibi deduxio, non foret inter b fa, et e. sub se diapente consonantia, nec inter b fa, et e supra se diatessaron consonantia.
Alia causa potest esse, quia si ibidem deduxio inciperetur, non deberet dici b fa, [sqb] mi, sed b fa, ut.
Tertia causa est, quia si in b fa [sqb] mi inciperetur deduxio, tota monocordi dispositio in diatonico genere non curreret, sicque magna insufficentia in monocordo remaneret.
Quarta est causa, quia omnis deduxio monocordi semper habet incipere, aut in b vel in F. aut in G.
CAPITULUM VI.
De quinque tetracordis, et de litteris gravibus, acutis et superacutis.
Albinus autem quinque tantum ponit tetracorda, ut ait Boycius, libro primo capitulo 28, quae secundum eumdem, sic nominatur latine videlicet principales, mediae, conjunctae, disjunctae, et excellentes, ex quibus octo tropi sive modi sive modi exordia sumpserunt.
A modernis autem et etiam a Guidone aliter vocantur, videlicet litterae graves vel voces, acutae et superacutae. Graves litterae sunt, secundum Guidonem, septem et majoribus litteris scribi debent, hoc modo A. B. C. D. E. E. F. G. sed [Gamma] graeca praeponitur, ad diatonicum genus perficiendum, ut patet supra.
Post has graves, sequuntur septem litterae acutae, quae minoribus litteris scribi debent. In quibus tamen, inter a et c, duplex b ponitur una fit rotunda, et alia quadrata, hoc modo, a, b, [sqb], c, d, e, f, g. Sed cur dissimiles b ponuntur, in secundo principali, cap. 17, declaratum est.
Post has acutas, sequuntur superacutae variis figuris secundum Guidonem, sic aa bb [sqb sqb] cc dd. In praedictis litteris sunt quinque tetracorda, videlicet in septem gravibus litteris duo tetracorda, in septem acutis duo, et in quatuor litteris superacutis, unum tetracordum.
Tetracordum autem dicitur a tetra, quod est quatuor, et cordis sive ex quatuor vocibus continentibus in se diatessaron consonantiam.
CAPITULUM VII.
De lineis et spatiis, et qualiter pueri informentur in monocordo, quod gamma vocatur.
Habito de signis et nominibus vocum, nunc dicendum est de lineis et spatiis, et qualiter voces et litterae monocordi in eis disponuntur, et pueri informentur.
Unde linea vel spatium nil aliud est quam paritas vel imparitas. Et quod dicitur in lineis, dicitur imparitas, et quod in spatiis, dicitur paritas.
Unde quodlibet signum quod sumitur in loco impari, est in linea, et quodlibet signum quod sumitur in loco pari, dicitur in spatio, propter quod sequitur per numerum naturalem, quod si prima sit in linea, semper reliqua erit in spatio, et e contrario, et insuper omne quartum oppositum et omne octavum, si prima sit in linea, semper reliquum erit in spatio et e contrario.
Guido enim in hac scientia informationem rectam pronunciandi vocales, et ad pueros docendum invenit, videlicet, a. e. i. o. u. quae ad rectam pronuntiationem vocum multum valet, ne quando debeat quis pronuntiare a, dicat e. vel d. vel [222] e contrario. In hoc enim sunt plurima viciosa, et ideo summe est cavendum.
Sciendum est etiam quod pro pueris informandis, monocordum in sinistra manu potest assignari hoc modo : Incipiatur [Gamma] a summitate pollicis, deinde assignetur A gravis in junctura proxima illi; in tertia, [sqb] gravis. Sic consequenter transeundo per infimas juncturas, quatuor digitorum ascendendo per auricularem et transeundo per summitates digitorum et descendendo per indicem ad mediam junctam ipsius, transeundo per medias juncturas medii et medici, deinde ascendendo ad supremas juncturas eorum, ita ut e la, sit ultra summitatem medii digiti.
Postea revertes; dicatur [Gamma] in linea sive in regula, A gravis in spatio, et sic alternatim de aliis, sicut sequens formula, exemplariter demonstrat.
[CSIV:222; text: [Gamma] ut. A re. B mi. E la mi. FF fa ut. G sol re ut. C fa ut. E la. D fa sol re. D la sol. A la mi re. D sol re. C sol fa ut. C sol fa. B fa [sqb] mi. E fa mi. B fa [sqb] mi. A la mi re. G sol re ut. FF fa ut.] [QUAPRIB3 02GF]
CAPITULUM VIII.
De proprietatibus plani cantus.
Supradictis visis, perutilis est proprietatis cognitio ad majorem expressionem. Et est sciendum quod duplex est proprietas, videlicet monocordi et cantus mensurabilis. De cantu mensurabili non ad praesens; sed de cantu monocordi, id est de plana musica est dicendum.
Unde proprietas, ut hic sumitur, nil aliud est quam differentia plani cantus.
Et sunt tres differentiae, a quibus omnis cantus habet denominari. Scilicet [sqb] durum sive quadratam; b molle et natura; unde [sqb] durum dicitur habere tonum sub se et semitonium supra se; sed b molle dicitur habere semitonium sub se, et tonum supra se, ut patet in secundo principali, cap. 18, et vocatur b rotunda. Natura dicitur cantus sumptus sine aliqua differentia, et hoc proprie, quia omnis cantus naturalis in ejus confinio principium habet et finem, et ideo vocatur proprius cantus.
Et est sciendum quod sicut deductiones gammatis in C. F. et G. initia sua ponunt, et in sequentibus litteris cursum suum perficiunt, ita in eisdem litteris praedictae proprietates habent sua principia ponere, et in sequentibus litteris suas proprietates demonstrare; unde regula;
Omne ut incipiens in C canitur per naturam cum suis sequentibus; in F per b molle; in G per [sqb] durum sive quadratam, unde versus:
C naturam dat: F b molle tibi signat:
G quoque [sqb] durum Tu semper habes caniturum.
CAPITULUM IX.
De mutationibus.
Sequitur modo de mutationibus, quae duplici ratione fiunt, videlicet, vel ratione proprietatis, [223] vel ratione vocis. Ratione autem proprietatis fit, quando mutatur de ut per [sqb] quadratum, in re per b molle, vel in sol per naturam, et e contrario, ut patet in G sol, re, ut. Ratione vocis fit, causa ascencionis vel descencionis, sicut manifeste apparet in C fa ut, in qua, si quis sumeret istam vocem fa, ad tertiam posset ascendere, et usque ad quartam descendere sine mutatione, nisi impenderet proprietas; sed si a praedicta fa ad quartam vocem vellet ascendere, necesse haberet fa in ut mature, aut improprie sumere.
Et similiter suo modo descendendo de ut in fa mutare, quia non potest quis supra la proprie ascendere, nec sub ut descendere, nisi mediante mutatione.
Et sic causa ascencionis vel descencionis est una vox dimittenda, et alia assumenda.
Unde mutatio, ut hic sumitur, nihil aliud est quam dimissio unius vocis propter aliam sub uno signo et in eodem sono facta ratione proprietatis vel vocis.
Unde sequitur quod ubicunque fit mutatio, oportet quod ibi sint duae voces ad minus.
In gamma ut non est mutatio, nec in A re neque in [sqb] mi, necnon et in e la, eo quod quaelibet istarum unam tantum continet vocem.
Similiter nec in b fa [sqb] mi, est mutatio, quia ibi sunt diversae voces et diversa signa quarum una est altior alia.
Et quia non ponuntur sub una voce, nec se habent sub uno sono, ideo non potest ibi mutatio esse, nam si essent sub uno sono, tunc deberet dici b fa mi, ubi nunc dicitur b fa [sqb] mi.
Et sciendum quod ubicunque sub uno sunt duae voces, ibi sunt duae mutationes.
Et similiter ubi sunt tres voces, ibi sunt sex mutationes.
De primo patet. In C fa ut sunt duae voces, et in D sol re, et in E la mi, et in F fa ut, et sic in aliis consimilibus, et propter hoc, in qualibet istarum sunt duae mutationes.
Notandum est etiam quod in G sol re ut, A la mi re, C sol fa ut, et D la sol re, et similia sex sunt mutationes, quia sunt ibi tres voces.
Et ubicunque sunt tres voces, ibi mutatur prima in secundam et e contrario, et hac ratione duae voces non dupplicantur per quatuor, sicut tres per sex. Unde regula:
Omnis mutatio desinens in ut re mi, dicitur ascendendo, et ratio est, quia plus habent ascendere quam descendere.
Et omnis mutatio desinens in fa sol la, dicitur descendendo, quia plus habent descendere quam ascendere.
Unde versus:
Ut re mi scandunt, descendunt fa quoque sol la.
Unde compositio gammatis nihil aliud est quam compositio signorum monocordi et vocum. De mutationibus autem vocum una in alia subscriptis figuris planius apparet:
[CSIV:223; text: per [sqb] quadratum, ut, [Gamma] ut, In gamma ut non est mutacio, quia sola vox est, et sola vox non facit mutationem; per [sqb] quadratum, re, A re, In A re non est mutacio, quia sola vox est; per [sqb] quadratum, mi, [sqb] mi, In [sqb] mi non est mutacio, quia sola vox est.] [QUAPRIB3 02GF]
[224] [CSIV:224; text: per [sqb] quadratum, per naturam, fa ut, D fa ut, fa ut, ut fa; per [sqb] per naturam, sol re, D sol re, sol re, re sol; per [sqb] per naturam. la mi. E la mi, la mi, mi la; per nat. per b molle, fa ut, F fa ut, fa ut, ut ut; per na. per b per [sqb], sol re ut, G sol re ut, sol re, re sol, sol ut, ut sol, re ut, ut re; per na. per b per [sqb], la mi re, a la mi re, la mi, mi la, la re, re la, mi re, re mi; per b per [sqb], fa mi, b fa [sqb] mi, In b fa, [sqb] mi non est mutacio, quia in eo sunt diversa signa et diversae voces vel soni; per b per [sqb] per naturam. sol fa ut, c sol fa ut, sol fa, fa sol, sol ut, ut sol, fa ut, ut fa; per b per [sqb] per naturam, la sol re, d la sol re, la sol, sol la, la re, re la, sol re, re sol; per [sqb] per naturam, la mi, e la mi, la mi, mi la; per nat. per b, fa ut, f fa ut, fa ut, ut fa; per nat. per b per [sqb], sol re ut, g sol re ut, sol re, re sol, sol ut, ut sol, re ut, ut re] [QUAPRIB3 03GF]
[225] [CSIV:225; text: per nat. per b per [sqb], la mi re, a la mi re, la mi, mi la, la re, re la, mi re, re mi; per b per [sqb], fa mi, b fa [sqb] mi, In b fa [sqb] mi non est mutacio, quia in eo nec est idem signum, nec idem sonus; per b per [sqb], sol fa, c sol fa, sol fa, fa sol; per b per [sqb], la sol, d la sol, la sol, sol la; per [sqb], la, e la, In e la non est mutacio, quia sola vox non facit mutacionem.] [QUAPRIB3 04GF]
CAPITULUM X.
Quare aliquae litterae dicuntur graves, et aliquae acutae et aliquaesuper acutae, et de literis circumflexis.
In supradicta igitur figura patet quod 20 sunt claves sive signa in numero secundum modernos, quorum octo praecedentes sunt graves, videlicet: [Gamma], A, B, C, D, E, F, G et dicuntur graves, eo quod omnes cantus in eis versantes graves proferuntur.
Septem vero sequentes litterae acutae dicuntur, quia omnis cantus qui in ejusdem versatur, acuitur.
Reliquae vero litterae dicuntur superacutae, quia acutiorem sonum reddunt et acutis excellunt.
Secundum vero Guidonem 19 sunt signa sive claves quorum primum est [Gamma] graecum, sequentes autem litterae sunt latinae, ut patet superius.
In illis quidem 20 signis praedictis, sex sunt voces tantum ut praedicitur, id est: ut, re, mi, fa, sol, la, quarum, secundum quosdam, duae dicuntur graves, et duae acutae et duae circumflexae, et causam assignant.
Nam dicunt ut et fa esse graves, eo quod habent ascendere per tonum, et descendere per semitonium.
Re et sol dicunt esse circumflexas, eo quod habent ascendere et descendere per plenos tonos.
Mi et la dicunt esse acutas, eo quod habent descendere per tonum et ascendere per semitonium; et sic secundum ipsos, omnis vox monocordi aut est gravis, vel acuta, aut circumflexa. Istam opinionem recitando dico, non affirmando.
[226] CAPITULUM XI.
De nominibus tredecim musicae specierum.
Nunc autem consequenter de musicae speciebus quibus omnis cantus texitur, dicendum est quae sunt tredecim videlicet: unisonus, semitonium, tonus, semidytonus, dytonus, diatessaron, tritonus, diapenthe, semitonium cum diapenthe, semidytonibus cum diapenthe, ditonus cum diapenthe et diapason.
Ut autem praedictae species ad claram perveniant notitiam, et ubi tonus, ubi semitonium, et ubi reliquae sedeant consonantiae leviter cognosci poterit, perutile est per lineas et spatia eas deducere, ut consonantiis cognitis, non erit difficile habita habilitate cantum modulari.
CAPITULUM XII.
Quare voces monocordi per lineas et spatia dispositae sunt, et quae sunt principales claves gammatis.
Sciendum itaque quod antiqui musici pro signis et figuris vocum, literas quae in monocordo sunt, videlicet graves, acutas et superacutas, supra verborum sillabas constituerunt, ut ex sonorum ordinatione cantus valebat agnosci. Sed quia species musicae: Unisonus. Semitonium. Tonus. Semidytonus. Dytonus. Diatessaron. Tritonus. Diapenthe. Semitonium cum diapenthe. Tonus cum diapenthe. Semidytonus cum diapenthe. Ditonus cum diapenthe. Diapason. Saepius spissitudo litterarum super syllabas deformitatem et nimium parebat laborem, placuit postea ita fguras et signa vocum monocordi in lineis et spaciis disponi, ut videlicet tot lineae et spatia supra syllabas constituantur, quot vocibus cantus posset includi, ut quasi in scalarum modum ab ymis fit ad summa ascensus, et a summis ab yma descensus, et ita dispositis lineis et spaciis, per ea voces eleventur et deponantur, ut quot fuerint lineae et spatia, tot dicantur vocum intervalla; et quotquot voces in una consistunt linea, omnes uno sono pronuntiandae sunt, nisi clavium fuerit mutatio; eodem modo et in spatiis. Et quot lineis et spatiis vox ascendit vel descendit, tot sonis constare firmabitur, ita tamen ut una principalis monocordi littera in capite cantus praefigatur, id est C vel F aut G.
Pro gravibus autem vocibus F; pro acutis C; et pro superacutis G ponatur; ut scire queamus in qua proprietate fit cantus, et ubi incipi debeat et finire.
CAPITULUM XIII.
De unisono et semitonio et qualiter in lineis et spatiis disponuntur.
Ad praedictas species redeamus, et qualiter in lineis et spatiis disponuntur, manifestandum est, et primo de unisono.
Unisonus autem dicitur sonus unius vocis, a qua non fit processus sive progressio.
Semper enim habet esse vel in spatio eodem vel in linea eadem sine interpretatione aliqua concurrente per illam lineam vel per illud spatium.
Et dico sine interpretatione, etc., quia si progrediatur a quadam voce, vocem tangendo propinquam, tunc aliquando fit tonus et aliquando semitonium.
Et potest poni in omni clave quorumcumque necesse fuerit, ut hic:
[227] [CSIV:227,1] [QUAPRIB3 04GF]
Semitonium est imperfectum intervallum duarum vocum, quia secundum vocem hominis non licet dividi vel ponere medium. Tamen secundum arithmetricos dividitur, ut patet in secundo principali, cap. 19 et 23. Unde sciendum est quod semitonium semper cadit inter fa et mi et e contrario, ut hic:
[CSIV:227,2] [QUAPRIB3 04GF]
Et dicitur semitonium a "semis, sema, semum", quod est imperfectum, et tonus quasi imperfectus tonus.
Semitonium dicitur dupliciter, scilicet semitonium majus et semitonium minus, ut patet in secundo principali, cap. 18.
CAPITULUM XIV.
De tono et semiditono et ditono, et quomodo per lineas et spatia disponuntur.
Tonus est perfectum intervallum inter duas voces duo semitonia non aequalia continens, ut patet in secundo principali, cap. 12.
Et est tonus quaedam percussio aeris indissolata usque ad auditum et e contrario cum quo concordat Boycius libro primo, cap. 2.
Et fit tonus per totum monocordum tali modo in vocibus, ut hic:
[CSIV:227,3] [QUAPRIB3 04GF]
Et dicitur tonus a tono, tonas, eo quod perfecte tonat, id est perfecte ostendit distantiam inter duas voces et ubicunque duae voces a linea in spatio continuantur, ibi est tonus, praeterquam in semitonio.
Et habet fieri semper per totum monocordum in sesquioctava proportione. Ut enim in numeris videmus, quod alius numerus continet alium numerum et octavam ejus partem, quae est unitas.
Sic quandocumque vox una super aliam in octavam partem elevetur hoc proprie tonus appellatur, ut patet in secundo principali, cap. VI.
Tonus, secundum Jeronimum, est acuta annuntiatio vocis, est enim totius armoniae differentia, et quantitas quae in vocis accentum vel tenore consistit.
Semidytonus est spatium inter duas voces continens semitonium et tonum et e contrario, et fit duobus modis, id est re fa et mi sol, ut hic:
[CSIV:227,4] [QUAPRIB3 04GF]
Et nota quod quando duo cantores simul cantant, unus autem planum cantum et alius discantum; si qui discantat descenderit et gravis vox ascendat, et tertia intersit, illa tertia habet fieri ex semiditono. Sed si cantant in unisono et unus recedit ab alio per unam tertiam vocem, illa tertia esse debet ex dytono; decima enim nota sive vox et tertia sunt ejusdem naturae.
Dytonus est spatium sive intervallum inter duas voces continens duos tonos, sicut ut, mi, etc., et dicitur dytonus a dia quod est duo et tonus, eo quod continet in se duos tonos, ut hic:
[CSIV:227,5] [QUAPRIB3 04GF]
[228] CAPITULUM XV.
De speciebus diatessaron et tritoni, et quomodo per lineas et spatia disponuntur.
Diatessaron est quaedam consonantia continet in se tantummodo dytonum cum semitonio. Et dicitur a dia quod est de et tessera quod est quatuor, quasi de quatuor vocibus constituta, ut hic:
[CSIV:228, 1] [QUAPRIB3 05GF]
Tritonus est intervallum duarum vocum secundum ascensum et descensum, continens in se tres tonos, diversas voces manifestans. Et dicitur a tri quod est tres, et tonus quasi de tribus tonis constituta, ut hic:
[CSIV:228, 2] [QUAPRIB3 05GF]
CAPITULUM XVI.
Quomodo species diapenthe et semitonium cum diapenthe per lineas et spatia disponi debet.
Diapenthe est quaedam consonantia quae inter duas voces, tres continet tonos cum semitonio intermixtos, sive ascendendo sive descendendo sicut inter ut sol et re la et sic de singulis. Et dicitur a dia quod est de, et penthe quod est quinque quasi de quinque vocibus constituta, ut hic:
[CSIV:228, 3] [QUAPRIB3 05GF]
Semitonium cum diapenthe est quoddam transendens per spatium trium tonorum et duorum semitoniorum per medium intermixtorum sicut ab E gravi in C acutam; ubi enim talis modus evenerit, erit semitonium cum diapenthe, ut hic apparet:
[CSIV:228, 4] [QUAPRIB3 05GF]
CAPITULUM XVII.
Qualiter species toni cum diapente, et semiditoni cum diapente, et ditoni cum diapente, per lineas et spatia poni debent.
Tonus cum diapente est spatium duarum vocum secundum ascensum et descensum, continens in se quatuor tonos cum semitonio.
Et notandum quod semitonium cum diapente raro invenitur, propter gravem accentum, sed tonus cum diapente, quae est sexta vox a gravi, ut patet hic.
[CSIV:228, 5] [QUAPRIB3 05GF]
Semiditonus cum diapente est intervallum sive spatium duarum vocum secundum ascensum et descensum, continens in se quinque tonos dempto comate, ut hic apparet.
[CSIV:228, 6] [QUAPRIB3 05GF]
Ditonus cum diapente est spatium sive intervallum duarum vocum secundum ascensum et descensum, continens in se quinque tonos cum semitonio, ut patet hic.
[CSIV:228, 7] [QUAPRIB3 05GF]
CAPITULUM XVIII.
De dispositione speciei diapason inter lineas et spatia.
Diapason est quaedam consonantia quae inter duos aequisonos a qualibet littera ad consimilem litteram elevatur et deponitur et e contrario.
[229] Et dicitur diapason, a dia quod est de, et pa, quod est totum vel omnis, et son, quod est vox, eo quod in se omnes voces sive consonantias retinet, videlicet unisonum, semitonium, tonum, semiditonum, ditonum, diatessaron, tritonum, diapente, semitonium cum diapente, tonum cum diapente, semiditonum cum diapente, ditonum cum diapente, et diapason, ut hic.
[CSIV:229] [QUAPRIB3 05GF]
Et praedictis vero tresdecim speciebus, nulla in consonantiarum proportione reperitur, praeter speciem toni, quae est in sesquioctava proportione, et diatessaron, quae est in sesquitertia proportione, et diapente, quae est in sesqualtera proportione, et diapason, quae semper duplam habet proportionem, ut superius in 2o principale, cap. 21, etc.
CAPITULUM XIX.
De modis sive tropis plani cantus, et quare quatuor modi divisi sunt in octo.
De supradictis autem speciebus tropi sive modi qui octo sunt, originem ducunt, in quibus omnis cantus ecclesiasticus quasi in tot rotis revolvitur. Jam enim restat illorum naturam demonstrare.
Modus autem musicae duplex est videlicet plani cantus et mensurabilis.
De modis in cantu mensurabili, nihil ad praesens dicetur; Deo dante, postea.
Modi autem plani cantus sunt octo; qui ante tempora Guidonis tantum quatuor erant, et causa fuit haec. Nam quatuor sunt tantum finales literae et principaliter, in quibus omnis cantus in eorum affinibus habet terminari, et per easdem elevari et deponi, ut patebit inferius et ideo antiqui tot modos posuerunt, quot sunt litterae finales.
In quolibet autem modo sive tropo a finali littera usque ad quintam licita fuit depositio. Elevatio vero a finali ad octavam vel ad nonam sive ad decimam licita erat.
Praedicta igitur elevatio et depositio in quolibet modo adeo acuta erat et gravis, ut humanae voci communiter non bene conveniret. Nam si quis hujusmodi cantum modulari vellet, aliquando enim aut nimia altitudo aut nimia obstabat remissio, quia si alte inciperetur, in tantum ascendebat, ut vox fere deficeret; si autem grave, in tantum descendebat, ut videretur vox conticescere. Et versus et psalmi, et si quid fini aptandum erat, qui subjungebatur, si cum acutis conveniebat, a gravibus discrepabat, et si cum gravibus consonabat, ab acutis discrepabat, et sic magna fiebat inconvenientia.
Quapropter hoc consilium placuit sapientibus, ut quisquis modus sive tropus in duos partiretur modos, id est, in acutum et in gravem, distributisque regulis, ut acuta acutis et gravia convenirent gravibus.
Et quisquis modus acutus vocaretur auctentus, id est, auctor vel princeps.
Gravis autem modus plagalis diceretur, id est, lateralis vel minor; qui enim dicitur stare ad latus meum, minor me est. Caeterum, si esset major, ego deberem dici stare ad latus ejus. Et sic patet jam octo esse modo sive tropos, cum prius tantum fuerunt quatuor.
CAPITULUM XX.
Quare modus dicitur tonus, et de nominibus octo tonorum.
Hii octo modi vulgariter toni vocantur, ut cum dicitur, primus tonus, secundus tonus, et sic deinceps. Tamen abusive dicuntur toni, et non proprie. Et ut hic sumitur tonus, est certa limitatio cantus, sive qualitas cantus ascensionis et depositionis ac principii et finis. Cum ista diffinitione concordat beatus Jeronymus dicens: tonus est acuta enuntiatio vocis; est enim totius armoniae [230] differentia et quantitas, quae in vocis accentu vel tenore constitit.
Istorum enim tonorum, primus auctentorum prothus vocatur, secundus deutreus, tertius tritus, quartus tetrardus. Plagales vero istorum sic nominantur, scilicet, plaga prothi, plaga deuteri, plaga triti, et plaga tetrardi.
CAPITULUM XXI.
Qua ratione tantum dicuntur quatuor litterae finales. Et de quatuor tetracordis.
Hii octo toni sive modi quatuor habent finales litteras, scilicet, D. gravis, E. gravis, F. gravis, et G. gravis. Sed qua ratione istae quatuor litterae dicuntur finales, primo videamus, deinde elevationes et depositiones, ac principia, neupmas et distinctiones, ac differentias tonorum perutile est considerare, ut partibus cognitis, totum uniuscujusque facilius capiamus.
Et est sciendum secundum Boycium quinque esse tetracorda in monocordo, videlicet duo gravia, et duo acuta, et unum superacutum, ex quibus, videlicet, quatuor primis tetracordis octo praedicti modi sive toni formantur. Notum est quod septem graves voces duo tetracorda continent, id est, bis diatessaron: primum tetracordum dicitur gravium, et secundum dicitur finalium. Item septem acutae voces in duo tetracorda dividuntur: primum tetracordum est superiorum et secundum est excellentium. In hiis quatuor tetracordis species diatessaron et diapente consistunt, quae finales litteras causant quarum unum tetracordum videlicet finalium speciei diatessaron finem tenet et speciei diapente initium possidet.
CAPITULUM XXII.
De prima causa finalium
Nam ex tetracordo gravium, quatuor species diatessaron oriuntur, scilicet, ab .A. prima littera gravium usque in G. gravem quartam finalium, progredientes per ordinem hoc modo:
Prima species diatessaron est ab A gravi in D gravem.
Secunda species diatessaron a [sqb] gravi in E gravem.
Tertia species diatessaron a b gravi in F gravem.
Quarta species diatessaron est a D gravi in G gravem.
Et haec prima causa est quare praedictae quatuor litterae, videlicet D. E. F. G. finales vocantur, quia in eisdem litteris species diatessaron finem faciunt, et ab eisdem litteris species diapente originem ducunt, quae species unum diapason creant.
Et istae species praedictae, principales sunt consonantiae monocordi.
CAPITULUM XXIII.
De secunda causa finalium.
Item ex tetracordo finalium, quatuor species diapente oriuntur, videlicet a D prima littera finalium, usque in D acutam quartam litteram superiorum, progredientes hoc modo per ordinem.
Prima species diapente est a D gravi, in A acutam.
Secunda species ab E gravi in [sqb] acutam.
Tertia species ab F gravi in b acutam.
Quarta species a G gravi in d acutam, de quibus jam dicendum est.
Prima species diatessaron constat ex prima littera gravium, scilicet A et prima finalium, id est, D.
Secunda species diatessaron constat ex secunda littera gravium, scilicet [sqb], et secunda finalium, scilicet E.
Tertia species diatessaron constat ex tertia [231] littera gravium, id est, b et tertia finalium, id est, F.
Quarta species diatessaron constat ex quarta gravium, et prima littera finalium, et extendit in G quartam finalium.
Item prima species diapente constat ex prima littera finalium, id est D et prima littera superiorum, scilicet, A.
Secunda species diapente constat ex secunda littera finalium, id est E et secunda superiorum, scilicet [sqb].
Tertia species diapente constat ex tertia littera finalium, scilicet F et tertia superiorum, id est b.
Quarta species diapente constat ex quarta littera finalium, id est G et prima littera excellentium, id est, d.
Et haec est alia causa quare praedictae litterae, finales vocantur. Nam in qualibet illarum, species diatessaron et diapente connectuntur.
Et sic patet quod praedictae quatuor litterae finales, ex speciebus diatessaron et diapente originem suum trahunt.
CAPITULUM XXIV.
Quod omnes modi per finales litteras regulantur.
Istae litterae finales ita locatae sunt, ut in cantibus modulandis nihil perfectionis valeat eis deesse, quod secundum vim musicae omnem cantum terminare desiderant, et omnium cantilenarum diversitates regere. Igitur nona vox et decima, ut ait Guido, per nullam consonantiam vel similitudinem finali concordant, nec inferius quinta semper cum finali concordat, verbi gratia, F cum quinta sub se nullam retinet consonantiam. Et quia quintae vocis non est generalis concordia cum finalibus, ideo non est ad illam descensio regularis. Si quando contra hoc quod dictum est accidit, abusio potius est quam regula, nisi quatenus allegatur psalmista qui ait, in psalterio decem cordarum psallite, ut patebit inferius.
CAPITULUM XXV.
Quot voces quaelibet finalis littera sub se et supra se habet, et qualiter modi numerandi sunt.
Recte igitur illae quatuor litterae, id est, D. E. F. G finales dictae sunt, nam omnes sub se ad quartam descendunt vocem, et supra se ad octavam vocem regulariter ascendunt.
In istis praedictis quatuor litteris, octo sunt toni sive modi ut praedicitur, qui tamen naturali numeri ordine ita non sunt computandi, ut dicantur primus, secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus, octavus; sed post quatuor, iterum alii quatuor numerandi sunt.
Primi quatuor ita dicendi sunt, prothus, deuterus, tritus, tetrardus.
Secundi quatuor sic, plaga prothi, plaga deuteri, plaga triti, plaga tetrardi.
Ita quod primus auctentus, id est, prothus et ejus plagalis in D. gravi finem faciunt.
Secundus auctentus hoc est deuterus et ejus plagalis in E. gravi terminari habent.
Tertius auctentus, id est, tritus et ejus plagalis in F. gravi situantur.
Et quartus auctentus, id est, tetrardus et ejus plagalis in G. gravi collocantur.
Sunt igitur haec quatuor litterae finales in octo tonis sive modis, quasi totidem principes habentes hinc inde alias voces velut famulas sibi obedientes.
CAPITULUM XXVI.
Quod aliter et aliter elevatur et deponitur auctentus et plagalis.
Praedictae igitur literae recte dicuntur finales, nam per eas et in eis cantus habet terminari, et elevationes et depositiones suas ad certas limites [232] habent deducere. Sed aliter cantus auctentus et aliter plagalis elevantur et deponuntur.
Nam Guidonis regula haec est, quod in auctentus licet supra finalem vocem elevari usque ad octavam, videlicet per diapason, quamvis in quibusdam cantibus reperiatur supra finalem, nona et decima vox.
In plagalibus autem licet laxare sub finali voce usque ad quartam, scilicet per diatessaron, et supra finalem ad quintam, scilicet per diapente, quamvis in quibusdam cantibus sub finali littera descensio fit ad quintam. Sed quantum hoc fit contra artis musicae auctoritatem, patenter hic apparet.
CAPITULUM XXVII.
Causa regularis ascensionis et descensions in auctentis et in plagalibus.
Nam omnis cantus auctentus non debet elevari regulariter superius quam ad eam vocem quae est finali similis; ut prothus qui est in D gravi ad suam similem litteram elevatur, id est, ad d acutam, de deutero, trito et tetrardo, idem est indicium.
Omnis etiam cantus plagalis non debet inferius descendere quam ad eam vocem quae est causa ejus finalitatis, nec superius ascendere quam ad consimilem vocem, ut gratia exempli.
Plaga prothi qui est in D gravi, descendere potest ad A gravem quae est causa sui finalitatis, et ad consimilem elevari habet, id est, ad a acutam, de plaga deutri et ceteris plagalibus: idem est senciendum ita ut inter ascensum et descensum fit unus diapason.
CAPITULUM XXVIII.
De octo speciebus diapason octo modorum, et de media littera in diapason.
Fiunt igitur octo species diapason in auctentos et in plagales secundum numerum tonorum sive modorum distinctorum, et in medio cujuslibet speciei diapason, talem vocem invenies, quae ad gravem litteram illius, diatessaron resonabit, ad acutam vero, redde diapente.
Propterea, ut supradictum est, omnes voces per aliquam consonantiam esse debent finali concordes.
Sed plaga tetrardi, qui est in G gravi, non solum descendit ad eam vocem quae est causa sui finalitatis, verum etiam ad C gravem, et hoc propter dulcedinem cantus.
CAPITULUM XXIX.
De ascensu et descensu regulari auctentorum et plagalium sub finali et supra finalem litteram.
Sed notandum est secundum modernos et approbatum usum, quod in cantibus auctentis a finali voce usque ad octavas voces, et ad nonam et ad decimam, licita est elevatio.
Depositio autem sub finali, non amplius quam tono, excepto trito qui est in F gravi, cum sub se tonum non habet, aliquando propter semitonii imperfectionem, per semiditonum a finali deponitur.
Plagales vero regulariter supra finalem ad quintam vocem ascendunt, et sub finali ad quartam descendunt vocem, et aliquando contra regulam ascendunt ad sextam supra finalem vocem.
Plaga vero tetrardi multotiens irregulariter ascendit et descendit causa melodiae, ut inferius arsis et thesis, id est ascensio et descensio omnium tonorum per ordinem patebit.
CAPITULUM XXX.
De irregularibus cantibus atque neutralibus et etiam collateralibus.
Et quamvis modi praedicti ab invicem distincti sunt id est, auctenti a plagalibus, tamen quidam cantus sicut ante tempora Guidonis erant, adhuc inveniuntur conjuncti, nam aliquando adeo cantus [233] elevatur et deprimitur, ut propter elevationem non sit plagalis, et propter depositionem non sit auctentus, quod cum accidit, oportet ut communes habeant regulas ab auctento vel a plagali, aut neutrales aut irregulares appellari debent.
Neutrales namque sunt qui nec ascendunt ut auctenti, nec descendunt ut plagales.
Irregulares vero sunt qui ascendunt ut auctenti, et descendunt ut plagales.
Tales autem cantus in ecclesia modulari permittuntur sine examinatione, ex defectu hujus scientiae peritorum.
Et si qui sint notitiam hujus scientiae habentes, per insipientiam cantorum invidiam opprimuntur, et sic ista nobilis scientia perpenditur.
Notandum quod plagales prothi, deuteri, et triti, quia ad quintas voces elevantur, aliquando contra auctoritatem in a, [sqb], c, acutis finem ponunt, ut patebit inferius; sed quia raro accidit, non regula, sed abusio est. Istae tres litterae collaterales vocantur.
CAPITULUM XXXI.
Generales regulae pro omnibus antiphonis cognoscendis.
Sunt autem nonnullae antiphonae quae non aseendunt ad octavam vocem ut auctenti, neque descendunt per diatessaron ut plagales, et aliquando inter graviorem vocem et acutiorem non fit diapente distantia; igitur ad cognitionem omnium antiphonarum habendam, cujus toni quaelibet fit antiphona, talis datur levisque regula, quae sic incipit:
Omnis antiphona quae finitur in re, cujus Saeculorum incipit in la, primi toni est.
Omnis antiphona quae finitur in re, cujus Saeculorum incipit in fa, secundi toni est.
Omnis antiphona quae finitur in mi, cujus Saeculorum incipit in fa, tertii toni est.
Omnis antiphona quae finitur in mi, cujus Saeculorum incipit in la, quarti toni est.
Omnis antiphona quae finitur in fa, cujus Saeculorum incipit in sol, per b. molle, quinti toni est.
Omnis antiphono quae finitur in fa, cujus Saeculorum incipit in la, sexti toni est.
Omnis antiphona quae finitur in ut, per [sqb] durum cujus Saeculorum incipit in sol, septimi toni est.
Omnis antiphona quae finitur in ut, per [sqb] quadratum cujus Saecularum incipit in fa, octavi toni est.
Easdem regulas tenent officia missae cum suis Saeculorum, excepto plaga triti, ut patebit inferius in tonali.
CAPITULUM XXXII.
Quid est neupma et unde formatur.
Igitur ex motu vocum per arsim et thesim, id est, per elevationem et depositionem formatur omnis neupma, praeter repercussas aut simplices.
Neupma multipliciter accipi potest, scilicet, aliquando pro simplici pthongo, id est sono.
Aliquando pro designatione cantus syllabae, unde super unam syllabam aliquando constituitur unus pthongus, aliquando duo, aliquando tres, vel plures.
Et aliquando accipitur neupma pro toto cantu, et aliquando pro illo cantu quae est post antiphonam, ut in cathedralibus et in aliis quamplurimis ecclesiis dicitur.
Et licet vox humana sit continua et naturaliter infinita, tamen humanus spiritus vocis terminum facit, ultra quam nulla ratione valet excedere; quapropter ut cantus melius continuatur, necessarium est inter neupmata respirationes et distinctiones inserere.
CAPITULUM XXXIII.
De distinctionibus et respirationibus.
Distinctio secundum Guidonem est congruus respirationis locus. Et licet simul conveniunt distinctio [234] et respiratio, aliquando tamen discrepant, in hoc videlicet ubi nostra vox pro defectu anhelitus et propter neupmatis prolixitatem continuare non potest, fit ibi respiratio, ubi non est verborum et cantus una distinctio, sed semper cavendum est in tali respiratione a verbi descisione.
Distinctio vero est congrua respiratio sive repausatio, scilicet ubi nostra vox inter cantus modulationem convenienter respirare videtur, ita ut in vocibus respiratio fiat, ubi est in sensu litterarum congrua repausatio, ut et dictionum et cantus una possit esse distinctio.
Sed curandum est ut plena respiratio si fieri potest in cantum, non fiat, nisi ubi distinctiones terminantur.
Igitur ut ubi initia ubi fines distinctionum in unoquoque modo poni possunt, perutile est memoriter scire.
CAPITULUM XXXIV.
Quae sunt distinctiones et ubi poni debent.
Et notandum est quod distinctiones in unoquoque modo in eisdem vocibus incipere et finire possunt, in quibus suis modus ponit principia.
Est autem valde decens ut in finali voce vel ejus consimili soepius distinctionis finient et incipiant. Nam ad eum modum magis cantus pertinet, ad quam suae distinctiones amplius currunt.
Distinctiones autem propriae dici possunt, modorum differentiae, eo quod discernant seu separant plagas ab auctentis, et unicuique modo certa tribuit principia, in quibus ipsaemet finire habent et incipere, ut de principiis et finalibus omnium modorum in tonali patebit.
CAPITULUM XXXV.
De principiis et distinctionibus ponendis supra finalem notam in auctentis et in plagalibus in genere.
De limitibus principiorum plagalium et auctentorum in genere, hic demonstrandum est.
Unde omnes auctenti a finali voce usque ad quintas et non ultra principia et distinctiones ponunt; excipitur auctentus deuterus qui in E gravi finem facit; in c. acutam aliquando principium ponit, ultra quas voces in quibus principia ponunt, nulli eorum licet ponere suum Saeculorum, aut distinctiones.
Plagales vero duo, ad tertias supra finalem extendunt principia, et duo ad quartas voces: in quibus suum Saeculorum ponunt.
Plaga prothi et plaga triti ad tertias, plaga deuteri et plaga tetrardi ad quartas voces supra finalem principia ponunt, et suum Saeculorum ad easdem voces elevant.
CAPITULUM XXXVI.
De limitibus principiorum singulorum tonorum generaliter.
Ut autem de principiis omnium antiphonarum, officiorum et responsoriorum generaliter dicatur, sciendum est quod auctenti prothi principia a C gravi usque in a acutam in qua ejus Saeculorum est, comprehenduntur auctenti deuteri principia ab E finali in C acutam fiunt.
Aucti triti principia ab F finali in C acutam extendunt.
Auctenti tetrardi a G finali in d acutam principia ponunt, et hoc de antiphonarum et introituum principiis intelligendum est, sed in auctentis solus prothus sub finali incipit sicut usus habet, et secundum habitudines differentiarum. In responsoriis vero inveniuntur sub finalibus ceteri auctenti incipere.
Plaga vero prothi a [Gamma] in F finali principia habet, tam in responsoriis quam introitibus, sed in antiphonis principia habet a C gravi in F. finalem prout usus habet.
Plaga deuteri principia sunt a C gravi in a acutam in responsoriis et introitibus et in antiphonis.
[235] Plaga triti principia habet a D gravi in c acutam.
Plaga tetrardi a C gravi in c acutam principia habet, in antiphonis et responsoriis, et introitibus.
CAPITULUM XXXVII.
Quod septem sunt inquirenda in tono.
Et quamvis modorum praedictorum initia in generali limitati sunt, et plagae ab auctentis distincti, tamen in speciali principiorum distinctiones necessarium est ut demonstrentur, quae distinctiones modorum sive tonorum differentiae dicuntur, quae sua loca possident in introitibus, in gradualibus, in antiphonis et in responsoriis. In quibus principia inter se et a seipsis differunt, sed tamen in finali voce conveniunt.
Ex praedictis patet quod septem sunt in modorum sive tonorum varietate inquirenda, videlicet principium et finis, elevatio, et depositio, neupma, et distinctio, atque differentia, ut in sequentibus cum exemplorum demonstratione clarebit, hoc modo.
CAPITULUM XXXVIII.
Quid est primus tonus et ejus differentia.
Primus tonus, id est, prothus, est prima determinatio primi tetracordi in D. habens elevationem usque ad eamdem litteram consimilem, id est, e acutam, et aliquando in nonam, id est, acutam, et aliquando in decimam, id est, in f acutam, auctoritate psalmistae qui ait, in psalterio decem cordarum psallite illi, si ultra ascenderit, tunc falsus erit cantus et irregularis. Sub finali autem littera potest descendere in secundum vocem.
Quatuor habet principia, scilicet, a acutam, F gravem, D. gravem et B gravem; et aliquando in G. gravem ponit distinctionem.
Differentias habet quatuor officiorum et novem antiphonarum, quae videlicet principia inter se et a seipsis differunt, et tamen in finali voce conveniunt, id est, in D. gravi.
Unum habet venite, et unum neupma, ut hic:
[CSIV:235,1; text: Primum quaerite regnum dei, Pater in filio filius in patre spiritus sanctus ab utroque procedens] [QUAPRIB3 06GF]
Differentie officiorum:
[CSIV:235,2; text: Gaudete in domino. De ventre matris Statuit ei. Seculorum Amen. Lex dei. Meditacio. Sapienciam seculorum. Seculorum. Amen. Ego autem. Misereris omnium.] [QUAPRIB3 06GF]
[236] [CSIV:236,1; text: Seculorum Amen. Rorate caeli. Suscepimus. Seculorum amen.] [QUAPRIB3 07GF]
De differentiis antiphonarum:
[CSIV:236,2; text: Ecce nomen domini. Montes et colles. Tecum principium. Evovae. O pastor eterne. Gloria tibi. Johannes autem cum. Euovae. Erunt prava. Dies domini. Quae est ista. Euouae. Non auferetur. Beatus Stephanus. Pro fidei meritis. Germinavit. Gratias tibi. Majorem. Euouae Beati eritis. Sint lumbi. Amavit eum. Euouae. Unus est enim. Biduo vivens. Credimus Christum. Euouae. Pater manifesta. Adesto deus unus. Speciosus. Petrus. Euouae. Ite dicite. Fusa est. Jacti sumus. Estote fortes. Euouae. Venit lumen. Lazarus amicus. Inclinavit. Evovae. Gloria patri et filio.] [QUAPRIB3 07GF]
[237] [CSIV:237,1; text: Venite. Dixit dominus domino meo. Sede a dextris meis. Benedictus dominus deus israel. etc. Magnificat anima mea dominum.] [QUAPRIB3 08GF]
Et sciendum est quod Benedictus et Magnificat morosius et reverentius modulari debent, propter evangelicam auctoritatem. Ideo hunc modum singularem intonandi sibi vindicant.
CAPITULUM XXXIX.
Quid est secundus tonus et ejus differentia.
Secundus tonus sive modus, id est, plaga prothi, est prima determinatio primi tetracordi in D. gravi, in qua suus finitur auctentus; et potest ascendere supra finalem per diapente, et aliquando tangere, b rotundum ultra diapente, et potest descendere sub finali littera per diatessaron regulariter.
Quinque habet principia, scilicet, F. gravem, D. gravem, B. gravem, A. gravem, et [Gamma] graecum quod raro est in usu, et tamen invenitur, ut in responsorio Educ de carcere, quod incipit in [Gamma] graecum.
Et habet unam differentiam officiorum, et duas antiphonarum et unum neupma, et unum venite habet.
Et aliquando facit finem suum in A. acutam causa toni vel semitonii.
De neufmate:
[CSIV:237,2; text: Secundum autem simile est huic.] [QUAPRIB3 08GF]
De differenciis officiorum:
[CSIV:237,3; text: Veni et ostende. Libavit eos. Michi autem. Salve sancta pavens. Euouae. ] [QUAPRIB3 08GF]
De differenciis antiphonorum:
[CSIV:237,4; text: Erit ipse. Quem vidistis. Eclesiae sanctae. Usque modo. Juste deus. Laudamus dominum. Euouae. Esapientia. Domine Jhesu.] [QUAPRIB3 08GF]
[238] [CSIV:238,1; text: Euouae. Gloria patri et filio etc. Laudamus ihesum. Venite. Benedictus dominus deus israel. Magnificat anima mea dominum. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [QUAPRIB3 09GF]
CAPITULUM XL.
Quid est tertius tonus, et de ejus differentiis.
Tertius tonus vel modus, id est, deuterus, est secunda determinatio primi tetracordi in E. gravi, habens elevationem usque ad eamdem consimilem litteram, id est, e acutam, et aliquando ad. G. acutam, auctoritate psalmistae, scilicet in psalterio decem cordarum psallite illi.
Si autem cantus ultra ascenderit, falcitate non canebit. Sub finali littera potest descendere in secundam vocem. Quatuor habet principia, scilicet, E. gravem, G. gravem, A. acutam et C. acutam, quae a se et inter se differunt, et tamen in finali voce conveniunt. Duas habet differentias officiorum. Et sex antiphonarum, unum habet venite, et unum neupma.
[CSIV:238,2; text: Tercia dies est quod haec facta sunt.] [QUAPRIB3 09GF]
De differentiis officiorum:
[CSIV:238,3; text: Confessio et pulcritudo. Dum sanctificatus. Ego autem. Euouae. Tibi dixit. Omnia quae fecisti. Liberator meus. Euouae.] [QUAPRIB3 09GF]
Differentia antiphonarum:
[CSIV:238,4; text: Pulcriores sunt. Quasi unus. Aridebat pavulus. Euouae. Orietur in diebus. Aqua thomae.] [QUAPRIB3 09GF]
[239] [CSIV:239,1; text: Tollite portas. Euouae. Surge et in aeternum. Ecce tabernaculum. Euouae. In tribulatione. Dum complerentur. Pudore bono. Euouae. Omnia quaecumque. Quoniam in aeternum. Domine probasti. Euouae. Copiosae caritatis. Euouae. Gloria patri et filio etc. Regem praecursor. Venite. Benedictus dominus deus israel. Magnificat anima mea dominum. Dixit dominus domino meo.] [QUAPRIB3 10GF]
CAPITULUM XLI.
Quid est quartus tonus et de ejus differentiis.
Quartus tonus sive modus, id est, plaga deutri, est determinatio secunda tetracordi primi in E gravi, habens elevationem a suo finali usque in [sqb] quadratam acutam, et aliquando in c. acutam.
Et potest descendere sub finali litera per diatessaron, et aliquando sed raro facit finem suum in [sqb] quadratam acutam, causa toni vel semitonii.
Sex habet principia, scilicet: A acutam, G gravem, F gravem, E gravem, D gravem et B gravem. "Duas habet differentias officiorum". "Et decem antiphonarum". "Habet enim Venite plura et unum neupma". "Et Credo in unum Deum". "Et Te Deum laudamus".
[CSIV:239,2; text: Quarta vigilia venit ad eos.] [QUAPRIB3 10GF]
Differentiae officiorum:
[CSIV:239,3; text: Omnis terra. Intret in conspectu. Sicud oculi. Euouae.] [QUAPRIB3 10GF]
[240] [CSIV:240,1; text: Nos autem. Prope est dominus. Resurexi Euouae.] [QUAPRIB3 11GF]
De differentiis antiphonarum:
[CSIV:240,2; text: Lumen voltus. Norent infantes. Auro virginum. Euouae. Rubum quem videbat. Glorificamus te. Sub tuam. Euouae. Bedthleem. Cum videris nudum. Sucem tuam. Euouae. Querite dominum. Ut cognoscamus. Gaude maria. Euouae. Blaedicta tu. Super te Jerusalem. In odorem. Euouae. Syon nobi timere. Propter Syon. Inpleat. Euouae. Speret israel. Et omnes. Illumina Domine. Euouae. Ex Egipto. Ante me non est. Ex quo facta est. Euouae. Fidelia. In mandatis. A viro iniquo. Euouae. Syon renovaveris. Euouae. Gloria patri et filio. Venite.] [QUAPRIB3 11GF]
[241] [CSIV:241,1; text: venite venite venite venite. Benedictus dominus deus Israel. Magnificat anima mea dominum. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [QUAPRIB3 12GF]
CAPITULUM XLII.
Quid est quintus tonus et ejus differentiis.
Quintus tonus, id est tritus, est tertia determinatio primi tetracordi in F gravi habens elevationem usque ad eamdem litteram consimilem, id est F acutam, et aliquando in G acutam, et aliquando in a superacutam, auctoritate psalmistae, ut supra, et potest descendere sub finali littera semidytonum.
Quatuor habet principia, scilicet: B acutam, A acutam, G gravem, et F gravem. Tres habet differentias officiorum et tres antiphonarum unum habet Venite et unum neupma:
[CSIV:241,2; text: Quinque prudentes virgines intraverunt ad nupcias.] [QUAPRIB3 12GF]
Differentiae officiorum:
[CSIV:241,3; text: Exaudi deus. Miserere mihi. Euouae. Circumdederunt me. Domine in tua. Euouae. Letare Jerusalem. Domine refugium. Verba mea. Euouae.] [QUAPRIB3 12GF]
Differentiae antiphonarum:
[CSIV:241,4; text: Benedictionis tuae. Sanctificans dominus. Euouae. Benedicta te. Innocentes. Levita Vincencius. Euouae. Alma] [QUAPRIB3 12GF]
[242] [CSIV:242,1; text: redemptoris. Euouae. Gloria patri et filio. Alleluia surexit venite. Benedictus dominus deus israel. Magnificat anima mea dominum. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [QUAPRIB3 13GF]
CAPITULUM XLIII.
Quid est sextus et de ejus differentiis.
Sextus tonus sive modus, id est plaga triti, est tertia determinatio primi tetracordi in F gravi habens elevationem a suo finali usque ad quintam vocem, et aliquando usque ad sextam. Et potest descendere sub finali littera, per diatessaron. Et saepe facit finem in C acutam, causa toni vel semitonii. Quinque habet principia, scilicet: D gravem, E gravem, F gravem, a acutam et b acutam.
Differentias habet unam officiorum et unam antiphonarum. Plurima habet Venite, et unum neupma:
[CSIV:242,2; text: Sexta hora sedit super putem.] [QUAPRIB3 13GF]
Differentiae officiorum:
[CSIV:242,3; text: In medio ecclesiae. Justi epulentur. Euouae.] [QUAPRIB3 13GF]
Differentiae antiphonarum:
[CSIV:242,4; text: Orietur. Fu populum. Si ego verus. Euouae. Gloria patri et filio.] [QUAPRIB3 13GF]
Invitatoria:
[CSIV:242,5; text: Surexit. Venite. Venite. Venite. Benedictus dominus deus] [QUAPRIB3 13GF]
[243] [CSIV:243,1; text: Israel. Magnificat anima mea dominum. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [QUAPRIB3 14GF]
CAPITULUM XLIV
Quid est septimus tonus et de ejus differentiis.
Septimus tonus, id est tetrardus est quarta determinatio primi tetracordi in G habens elevationem usque eamdem litteram consimilem, id est g acutam, quia cantus ut praedicitur, potest ascendere recta regula diapason, et aliquando in nonam vocem, et aliquando in decimam auctoritate psalmistae ut supra. Et potest sub finali littera descendere per tonum, excepto trito, qui propter semitonii imperfectionem potest descendere semidytonum. Quinque habet principia, scilicet: D acutam, E acutam, [sqb] quadratam acutam, a acutam et G gravem. Differentias habet tres officiorum, et septem antiphonarum, unum habet Venite et unum neupma:
[CSIV:243,2; text: Septem sunt spiritus ante tronum dei.] [QUAPRIB3 14GF]
Differentiae officiorum:
[CSIV:243,3; text: Populus Syon. Euouae. Puer natus est. Oculi mei semper. Gloria et honore. Euouae. Adorate deum. Audivit dominus. Protexisti me. Euouae.] [QUAPRIB3 14GF]
Differentiae antiphonarum:
[CSIV:243,4; text: Omnes sitientes. Specie tua. Ingressa agnes. Euouae. Nox praecessit apparuit caro. Ex odoris. Dixit dominus. Euouae. Exortum est. Amice non faccis.] [QUAPRIB3 14GF]
[244] [CSIV:244,1; text: Tetrardus. Euouae. Veterem hominem. Urbs fortitudinis. Veni in ortum. Euouae. Dedi pater. Euouae. Stella ista. Quid me quaeritis. Confortatus est. Euouae. Misit dominus. Quo progrederis. Vide domine. Euouae. Gloria patri et filio.] [QUAPRIB3 15GF]
Invitatorium:
[CSIV:244,2; text: Praeocupemus. Venite. Benedictus dominus deus Israel. Magnificat anima mea dominum. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [QUAPRIB3 15GF]
CAPITULUM XLV.
Quid est octavus tonus et de ejus differentiis.
Octavus tonus sive modus, id est plaga tetrardi, est quarta determinatio primi tetracordi, id est in G gravi, habens elevationem usque ad quintam vocem supra finalem, et aliquando usque ad sextam regulariter et aliquando ad octavam vocem quod est diapason irregulariter, sed hoc propter dulcedinem cantus. Et potest sub finali littera descendere per diatessaron vel diapenthe.
Sex habet principia, scilicet: b acutam, G gravem, F gravem et B gravem, atque a acutam. Differentias habet duas officiorum et quinque antiphonarum et unum neupma, hujus toni nullum invenitur Venite:
[CSIV:244,3; text: Octo sunt beatitudines.] [QUAPRIB3 15GF]
Differentia officiorum:
[CSIV:244,4; text: Ad te levavi. In excelso trono.] [QUAPRIB3 15GF]
[245] [CSIV:245,1; text: Dilexisti justiciam. Euouae. Dum medium. Introduxit nos. Spiritus domini. Euouae.] [QUAPRIB3 16GF]
Differentiae antiphonarum:
[CSIV:245, 2; text: In illa die. Pater Abraham. Comedi faoum. Euouae. Impii super justum. Animae impiorum. Egregius dei. Euouae. Dum venerit. Beatus venter. Dixit angelus. Euouae. In aeternum. De profundis. Deo nostro. Euouae. Nos qui vidimus. Cum venerit. Angelus domini. Euouae. Gloria patri et filio. Benedictus dominus deus Israel. Magnificat anima mea dominum. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. In existi Israel Egipto domus Jacob de populo barbaro. Magnificat anima mea dominum.] [QUAPRIB3 16GF]
[246] CAPITULUM XLVI.
De virtute vocis finalis.
Omnes praedicti modi sive toni ita naturaliter inter se divisi sunt, ut nunquam unus modus de sede sua transiens, in loco alterius manere praevalet; nec cantus unius modi, alterum recipere possit. Nam si velles prothi modum in deuterum vel in tritum transferre, quanta transversio et quam grandis dissonantia fieret, continuo et evidenter agnosceres, quia nec toni nec semitonia in suis locis invenirentur.
Et quamvis unius modi cantus recipiat interdum omnes voces, et per omnium modorum voces discurrant, non tamen ad principium neque ad ejus medium, sed semper ad finem respiciendum est, ut illius modi dicatur, in cujus littera terminatur. Et ubi terminatur, inde accipiat regulas.
Tantae enim virtutis vox finalis existit, ut principales et medias voces suo imperio coherceat, et omnes caeteras consonantias velut cuidam dominae respondere conveniat. Nec mirum est in cantibus hoc fieri, cum fere unaquaque loqueta non per principia fines initia cognoscamus. Nam et partes et orationes nisi ad suum finem decurrant, quid significent omnino scire non possimus. Finis quoque est omnium rerum perfectio, ut nisi ad finem ducatur, nihil integrum esse dicatur.
A finali autem voce, omnis cantus oportet regulas suspicere, et suas elevationes et dispositiones, sive etiam principia et distinctiones, ac neupmas et differentias, ab ea velut a magistra recipit.
CAPITULUM XLVII.
Quot modis falsitas subintrat in plano cantu.
Jam vero dispositis regulis tonorum sive modorum, dicendum est quibus rebus falsitas in canendo subintrat, vel quomodo puro intellectu cognosci valeat.
Sciendum itaque est quod si cantus a finalibus vocibus elevetur vel deponitur amplius quam oportet, ut superius dictum est, cap. 29, continuo falsitatem incurrit. Nam regulariter in auctentis, non fiat elevatio ultra octavas voces aut decimas auctoritate psalmistae, nec depositio in finali ultra secundas, excepto trito qui, ut supradictum est, propter semitonii imperfectionem usque ad tertiam descendere valet.
Plagales vero si eleventur a finali ultra sextas, vel deponitur ultra quartas, falsitatis macula non carebunt. Excepto plaga tetrardi, quae sicut dictum est usque ad quintam vocem tamen propter ejus similitudinem tamen propter dulcedinem cantus, interdum deponitur.
Plaga etiam prothi quod raro invenitur usque ad quintam deponitur vocem.
Distinctiones quoque et principia modorum, si non fiant illis locis ut supra dictum est cap. 34, et in capitulis sequentibus, indubitanter oportet ibi esse mendacium, sicut in auctentis, si fiant ultra quintas voces supra finalem.
In plagalibus si fiant ultra tertias vel quartas, excepto deutero auctento qui aliquando in sexto loco incipit supra finalem.
Similiter si quando cantus ad illum locum deveniat ubi dispositio monocordi nullam ordinavit litteram, falsitate non carebit.
Fit etiam falsitas cantus, si aliquis modus sive tonus ad suam vocem finalem non recurrat.
Ubi ergo, si habeat initium et neupmas primi modi, et finis ejus fiat in deutero aut in aliquo modo. Nec etiam a cantu mendacium separetur, si aliquid addatur vel deniatur vocibus bene mensuratis et situatis. Fit alio quoque modo mendacium in cantu, si vel tonus eveniat ubi esse debet semitonium, vel semitonium ubi tonum oportet consistere.
Et etiam cum b rotunda pro [sqb] quadrata ponitur et e contrario, cantus falsificatur.
[247] CAPITULUM XLVIII.
De planum cantum componendo.
Et quia in quibus rebus falsitas cantus evitatur dictum est, jam videamus qualiter, si instaret necessitas, planum cantum componere valeamus.
Hiis omnibus antedictis evitatis per quae cantus mendax efficitur, in cantibus componendis studium tale habendo.
Ante omnia propone tibi de quo tono sive modo cantum velis efficere; postquam vero tonum elegeris, inquire finalem ejus vocem. Apprehenso itaque monocordo, secundum praedictas regulas cantum incipe modulari, ita ut si cantum de primo tono velis efficere, incipe vel in ipsa ejus finali voce, id est in D gravi, sive in C gravi, sive in F gravi, vel in a acuta, si tibi voluntas fuerit.
Si etiam de secundo vel tertio vel aliquo alio tono cantum velis efficere, semper vel incipe in ejus finali voce aut in alio certo loco illi tono assignato.
Deinde per dispositas voces discurrendo praedictas regulas ascensionis ai descensionis sive in auctentis sive in plagalibus diligenter observa.
Cave etiam ne principia vel distinctiones ultra extendantur quam supra dictum est, cap. 35, et in finali voce vel in ejus consimili, distinctiones saepe finiantur et incipiantur, nam ad eum modum magis cantus pertinet, ad quem suae distinctiones amplius currunt; tamen ipsae distinctiones nec nimis teratae nec nimis spissae in uno loco ponendae sunt, sed cum moderamine, ne semper in una voce finem vel initium accipiant, ut tali modo repetite fastigium generent. Sed aliquando in hac voce, aliquando in alia prout tonus habet principia.
Vide quoque ne majores consonantiae consequenter ultra modum ponantur, id est ne duas vel tres diapenthe vel diatessaron juxta se ponas, nulla alia interveniente sive in elevatione sive in depositione. Sed ita sit consonantiarum diversitas, velud in unam picturam ex multis coloribus solet fieri quaedam pulchra varietas.
Ibi quoque in vocibus fit respiratio, ubi est in sensu litterarum congrua repausatio, ut et verborum et cantus possit esse una distinctio.
Tonos autem et semitonia spissim intromittere utile est, quia multosciens quanto sunt propinquiores, tanto sunt aliis consonantiis dulciores.
Item secundum tempora et rerum eventus in cantu imitetur effectus, ut in tristibus rebus graves sint neupmae tardae et prolongatae, in tranquillis jocundae et delectabiles, in prosperis exultantes.
Item curandum est ut plena respiratio, si fieri potest, non fiat nisi ubi distinctiones terminantur; quae omnia assiduo usu jugique meditatione nota nobis esse possunt.
CAPITULUM XLIX.
Regula generalis modulandi per [sqb] quadratum.
Illud quoque praetermittendum non est cum planus cantus modulatur, quo loco b rotunda et [sqb] quadrata poni debent. Igitur secundum expertos hujus scientiae, cum quis in gravibus litteris per naturam modulari inceperit et mutationem in G gravem aut in A acutam faciat, si in c acutam vel in d aut in e acutas ascenderit priusquam in F gravem descendat, per [sqb] quadratam cantari debet.
Et ista regula per omnes modos habet intelligi tam in gravibus quam in acutis litteris.
Exemplum hujus in neupmatibus sequentibus apparet:
[CSIV:247] [QUAPRIB3 17GF]
[248] [CSIV:248,1] [QUAPRIB3 17GF]
CAPITULUM L.
Regula generalis cantandi per b molle.
Praeterea si in loco supradicto mutatio fiat et descensio fit in F gravem. antequam ascendatur ad c acutam vel d aut e acutas post mutationem, per b molle in b acuto cantari oportet, ut patet in sequentibus ac consimilibus neupmatibus. Exceptis deutro et tetrardo et ejus plagali, in quibus b molle non intrabit.
Et sicut dictum est de gravibus, ita intelligendum est de acutis et superacutis.
Ut autem per singulos modos b molle potestas demonstretur, de eis singulatim dicendum est.
CAPITULUM LI.
Qualiter b molle in protho et in ejus plagali intrat.
Cum igitur prothi cantus in litteris gravibus per naturam modulatur, et mutatio in G gravem aut in a acutam fiat, et descensus post mutationem sit in F gravem ante quam ascendatur in b acutam vel in d aut in e acutas, per b molle in b acuta cantetur, et etiam b molle in b cantari potest, prout placet. Unde regula: Omnis cantus in ea proprietate incipere habet, in qua diutius cantari potest, quia mutatio in supremo vel in infimo loco fiat, quo fieri valet. Sic in proposito, cum ascensus fuerit a gravibus scalariter ad b acutam, per b molle cantandum est, ut patet in istis similibus neupmatibus:
[CSIV:248,2] [QUAPRIB3 17GF]
Plagae quippe prothi cantus cum ad b acutam pervenitur, per b molle modulari oportet, nam ultra non habet ascendere regulariter, ut patet superius, cap. 39.
CAPITULUM LII.
Qualiter b molle et [sqb] quadratam in deuteri cantum et in ejus plagali intrant.
Deuteri autem cantus minime b molle recipit. Plaga vero deuteri interdum b molle possidet, nam cum ascensus fuerit a litteris gravibus ut praedicitur in protho, per b molle modulari oportet. Aut cum descensus fuerit ab acutis litteris ad a acutam vel ad G gravem, et ab eis litteris ascensus ad b acutam, et ab illa descensio fuerit in F gravem, antequam ascendatur in b acutam, per b molle in b acuta cantari debet. In b vero acuta b molle minime intrabit, ut in istis et similibus neupmatibus apparet.
[CSIV:248,3] [QUAPRIB3 17GF]
Cum autem neupmae in litteris gravibus modulantur et ascensus mediatae ab E gravi ad b acutam, mutatio fiat de natura in [sqb] quadratam, ut in istis et in similibus neupmatibus:
[CSIV:248,4] [QUAPRIB3 17GF]
Et sicut jam dictum est de gravibus, ita intelligendum est de acutis et superacutis.
[249] CAPITULUM LIII.
Quod b molle habet principatum in trito et in ejus plagali.
In cantu autem triti, et in ejus plagali, b rotunda principatum optinet, unde omnis cantus sive neupma horum tonorum in F. gravi incipiens habens elevationem in b acutam, insuper et depositionem in F gravem, priusquam ad E acutam elevatio fiat, per b molle incipere debet et continuare. Simile etiam judicium est inacutis et in superacutis, exemplum hic de gravibus:
[CSIV:249,1] [QUAPRIB3 18GF]
Etiam si in b acuta incipiatur neupma, et descensio in F gravem fiat, priusquam in E acutam elevatur, per b molle modulari concessum est et incipere, ut in istis et similibus neupmatibus:
[CSIV:249,2] [QUAPRIB3 18GF]
CAPITULUM LIV.
Quod tetrardi cantus et ejus plagalis non recipiunt, b molle.
Praeterea tetrardi cantus b molle minime recipit, nec etiam in plaga tetrardi cantum, b molle intrat, quod et sic similis esset in omnibus plagae triti. Unde sciendum est quod [sqb] quadrata in tetrardo et in ejus plagali principatum tenet. Ut autem singulorum modorum elevationes et depositiones a finali regulares breviter demonstretur, ut, si quis modus [sqb] quadratum, et quis modus, b rotundam, ac quis modus utrumque recipit, subscripta formula insinuat.
In subscripta formula demonstratur, quis modus recipit b molle et [sqb] quadratum, et de limitibus regularibus elevationum et depositionum tonorum sive modorum:
[CSIV:249,3; text: D Prothus C. D. E. F. G. a. b. [sqb] c. d. D Plaga prothi. [Gamma]. A. B. C. D. E. F. G. a. b. E Dentrus. D. E. F. G. a. [sqb] c. d. e. E Plaga dentri. B. C. D. E. F. G. a. b. [sqb] c. F Tritus. D. E. F. G. a. b. [sqb] c. d. e. f. F Plaga triti. C. D. E. F. G. a. b. c. d. G Tetrardus. F. G. a. [sqb]. c. d. e. f. g. G Plaga telrardi. C. D. E. F. G. a. [sqb] c. d. e.] [QUAPRIB3 18GF]
[250] CAPITULUM LV.
Brevis et utilis informatio modulandi planum cantum.
Volentibus in Dei ecclesia planum cantum modulari, haec regula generalis est:
Ante inceptionem cujuscumque cantus sive sit responsorium, aut antiphona, vel introitus missae, sive cujuscumque alius cantus, horum inceptor in corde suo aestimare debet arsim et thesim, id est, elevationem et depositionem, principium et finem.
Deinde in tali temperatura incipere debet, ut ipso cum choro, aut majore parte chori, acumen et gravitatem attingere possent. Nam si cantum tam alte incipiat ut acumen attingere non valet, aut tam grave ut voces cantum cesserent, a circumstantibus deridetur, dicentque nescit cantare. Quapropter ante inceptionem, bene consideret arsim et thesim sui cantus, ne pudorem pro labore reportet.
Quamlibet etiam notam aequaliter pronuntiet sive sit longum sive breve, ut motus omnium vocum uniformis fiat.
Distinguenda etiam sunt tempora, sive sit in psalmodia sive in plano cantu, nam aliter et aliter in feria et in festo ac duplici festo canendum est.
CAPITULUM LVI.
Quod intervalla vocum perfecte pronuntientur.
Intervalla etiam vocum perfecte pronuntientur, ut semitonium pro tono pleno non fiat, et e contrario. In hoc autem multi modernis temporibus sunt vitiosi, quoniam cum de re, per fa, in sol ascendunt, vix inter fa et sol, semitonium ponunt. Insuper cum sol, fa, sol, aut re, ut, re, pronuntiant, semitonium pro tono mittunt, et sic genus diatonicum confundunt, ac planum cantum falsifiant. Interroganti quidem qua ratione sit [ut] semitonium pro tono pronuntiant; pro auctoritate enim atque ratione, cantores de magnatorum capellis allegant. Dicunt etenim eos non sic cantasse sine ratione, cum optimi sint cantores, sicque aliorum vestigiis decepti, et unus post alium omn s sequuntur errores.
Alii quippe illum modum planam musicam cantandi dulciorem esse asserunt, atque auditui magis placabilem, idcirco modus ille tanquam bonus usitandus est. Quibus Boycius respondit, dicens: Non omne judicium auribus dandum est, sed etiam rationi; fallitur enim auditus, quemadmodum fallere valet et visus, ut patet in "Primo principali", cap. 10, quod fallitur auditus, pate in venatoribus qui magis delectantur in latrantibus canibus in silva, quam officium Dei audire in ecclesia. Ratio tamen quae nunquam fallitur quoque aurium judicat. Sic in proposito, ratio judicat ut intervalla vocum, prout musica bene morata postulat, recte pronuntientur, unde nimia intervallorum elevatio et depositio nimia, aeque vitiosum est. Igitur qui intervalla vocum non recte pronuntiant, prout proportionate sunt secundum numeros et quantitates, quibus nihil est in musica certius, a ratione expertes sunt. Et ideo quamcumque cantus auditui placabilis fuerit, nisi ratione deducatur, frustra fit, tamen habeo supradictos excusatos in parte, quia nesciunt in quo genere naturaliter planus cantus constitutus est. Forte dicunt se cantare in cromatico genere aut in enarmonico, cum non cantant in genere diatonico. Sufficit si in aliquo praedictorum trium generum monocordum deducatur et modulatur, et hoc rationabiliter demonstrare valent, ut uniformis sit in ecclesia vocum elevatio et depositio. Tamen duo genera et usu recesserunt, remansitque tertium genus, ut in "Secundo principali", cap. 15, patet.
[251] CAPITULUM LVII.
De gestu corporis in canendo.
Praeterea in cantando talem modum quisquis habeat, ut corpus aut membrum hinc inde non moveat, exceptis manibus, libris tangentibus, sed sit devotus, humilis et erectus veluti imago depicta. Quidam enim dum cantant extendunt se et hinc inde se flectunt ac si febribus essent vexati, quod valde inhonestum est; quidam etiam sunt ut dum cantant, hinc inde se vertunt et respiciunt, si quis eos videat, affectantes tantum modo laudes hominum, amen dico vobis, Christo testante, receperunt mercedem suam.
CAPITULUM LVIII.
Quod tria sunt necessaria planum cantum modulandi. Et de modo pausandi et pronuntiandi planum cantum.
Circa planam musicam adhuc insistendum esse mihi videtur, ut ars eam canendi tamen a multis incognita hic elucidetur. Nam planus cantus modulari debet aequaliter, in modo, et in mensura.
Igitur si quis eam experte modulari desiderat, tria sunt sibi necessaria.
Primo, ut vocum intervalla perfecte pronuntiat, sicut dictum est in "Tertio principali", cap. 2 et cap. 12.
Deinde, ut mensuram suam custodiat.
Et tertio ut in quot modis musica mensurabilis versatur, sciat de quibus in sequenti particula dicendum est.
Hiis igitur consideratis, sciendum est quod omnis planus cantus pronuntiari debet in quinto modo aut in sexto, id est, per longas aut per breves, quia in plano cantu omnes notae sive voces naturaliter aequales. Sed causa melodiae et coloris, unius vocis aliqua pars auferenda est et alteri concedenda, ut in sequentibus patet.
Praeterea cum quis modulari voluerit unum Alleluia, vel alium cantum pro melodia facienda, tribus modis pausandum est, videlicet ad duas notas vel ad tres aut ad quatuor ad plus, nisi dictionis sillabicatio impendierit, nam propter unam notam vel duas, dictio sillabicari non debet. Igitur cum in plano cantu ad duas notas pausatio fiat antequam ultra progrediatur, quaelibet nota tria tempora valere debet, quia secundum naturam plani cantus omnes notae sunt aequales. Sed ut eis color ministretur, prima valere debet quatuor tempora, et alia duo; unde prima nota taliter dici debet ut tria tempora ejusdem simpliciter et integre sine fractione pronuntientur, et quartum ejus tempus ex duabus semibrevibus floreri debet; sive frangi quod idem est; ultima autem nota ex duobus sine floratura dici debet; sed dulciter in suo sono situatur ac in gutture duplicatur, ut hic:
[CSIV:251,1] [QUAPRIB3 19GF]
Item cum pausatio post tres notas fiat, et quaelibet nota secundum naturam tria tempora valet, tamen pro melodia facienda color eis conceditur, ita ut prima ex tribus temporibus integre sine floritura pronuntietur.
Penultima autem nota ex quatuor temporibus, de quibus tria tempora teneri debent simpliciter inflorata, et quartum ejus tempus ex duabus semibrevibus frangi debet.
Ultima autem nota ex duobus temporibus simpliciter et sine floritura teneri debet. Sed dulciter in suo sono situatur ac in gutture duabus semibrevibus duplicatur, ut hic:
[CSIV:251,2] [QUAPRIB3 19GF]
Si autem pausatio post quatuor notas fiat, duae primae longae erunt perfectae, quaelibet ex tribus [252] temporibus, et penultima ex quatuor temporibus erit, de quibus tria tempora teneri debent simpliciter inflorata, et quartum ejus tempus floreri debet ex duabus semibrevibus.
Ultima autem nota et duobns temporibus simpliciter dici debet sine floritura, sed dulciter in suo sono situatur atque in gutture duabus semibrevibus duplicatur, ut hic:
[CSIV:252,1] [QUAPRIB3 19GF]
Item enim pausatio fiat ad quatuor notas vel ascendentes aut descendentes; prima nota et quatuor temporibus erit, et debet floreri. Alia vero nota ex uno tempore.
Penultima autem nota ex quinque temporibus, de quibus quatuor tempora debent teneri simpliciter inflorata, et quintum ejus tempus floreri debet ex duabus semibrevibus.
Ultima autem nota esse debet ex duobus temporibus, sed dulciter in suo sono situatur, et in gutture duabus semibrevibus duplicatur, ut hic:
[CSIV:252,2] [QUAPRIB3 19GF]
Cum autem in plano cantu neupma modulatur in qua sunt viginti notae aut triginta vel majus aut minus eo quod neupma sit, semper pausandum est ad duas notas, vel ad tres, aut ad quatuor, ut supradictum est, ne pausa trium temporum ibi fiat, sed tantum de duobus temporibus donec dictio finem fecerit, et cum dictio quae neupmam continet finem fecerit, et antequam ad aliam dictionem procedatur, pausa perfecta trium temporum aut plus fieri debet, et sic pulchrior erit cantus atque magis coloratus, ut hic:
[CSIV:252,3] [QUAPRIB3 19GF]
Cum etenim planus cantus modulatur, cavendum est ne super unam solam notam pausa fiat, nisi fuerit super dictionem monosylabae sicut stat, est, non, in, et hujusmodi, quod si fiat, secundum naturam plani cantus defectus erit.
Item in quem post bono modo cavendum est ne super plicam pausatio fiat; nec etiam per eam aliqua dictio incipiatur; verumtamen si dictionem super plicam coactus quis inceperit, longa perfecta trium temporum ante plicam fiat ut hic:
[CSIV:252,4] [QUAPRIB3 19GF]
Praeterea si dictio aliqua per plicam in plano cantu habet terminari, cavendum est ne pausa unius temporis vel duorum aut trium temporum fiat, sed suspiratio dimidii temporis inter eam et dictionem sequentem si fieri potest ut hic:
[CSIV:252,5] [QUAPRIB3 19GF]
Item cum in plana cantu dictio quinque notas vel sex, aut septem, aut octo continens invenitur, ita quod sine descisione pausa fieri non potest, tunc dimidii temporis respiratio causa trahendi anelitum fieri valet. Sicque non erit defectus, sed industria, ut hic:
[CSIV:252,6] [QUAPRIB3 19GF]
Si enim in una linea aut in uno spatio tres notae, vel quatuor, aut sex, aut plures, inventae fuerint, tantum erunt duae notae de quibus prima erit longa quatuor temporum et florata, alia vero [253] nota ex duobus temporibus fiet, et dulciter in gutture duplicata, ut hic:
[ClefC3,L,B,B,B,B,B,B,L; L,L; L,pt,S,S,pt,S,S,B on staff3]
Nam natura plani cantus non est nec decens, ut tot notae in uno loco super unam sillabam ponentur; est enim vitium scriptoris atque notatoris; et ratio est, quia scriptor inter sillabas nimis spatium dimittit, notator vero spatium implet, nec curant, nisi ut argentum lucrantur; tamen habeo eos in parte excusatos, quia omnes notatores non sunt cantores, nec scriptores; sunt clerici, vere pictores enim sunt.
Item si in plano cantu descensus fuerit per ditonum vel per semiditonum, sicut la, fa vel sol, mi, et pausa post eas sequatur, prima nota teneri debet ex quatuor temporibus, ex quibus tria tempora simpliciter sive integre teneri debent sine fractione, et quartum ejus tempus floreri debet ex duobus semibrevibus. Ultima vero nota ex duobus temporibus descendendo per duas semibreves situatur suaviter et in gutture duplicatur, ut hic:
[CSIV:253,1] [QUAPRIB3 19GF]
Item in plano cantu si ascensus fiat per ditonum vel semiditonum sequente pausa, prima nota valebit quatuor tempora, ex quibus tria tempora integre teneri debent, et quartum ejus tempus floreri debet ascendendo per duas semibreves et in gutture duplicatur, ut hic:
[CSIV:253,2] [QUAPRIB3 19GF]
Item cum descensus per diatessaron fit, pausa vero sequente, prima nota valebit quatuor tempora, unde floreri debet descendendo per semibreves vel per plicam usque ad ultimam notam. Ultima vero nota dulciter per duas semibreves in gutture duplicatur, ut hic:
[CSIV:253,3] [QUAPRIB3 19GF]
Item si ascensus fuerit per diatessaron, pausa vero sequente, prima nota valebit quatuor tempora, unde floreri debet descendendo per semibreves vel per plicam usque ad ultimam notam. Ultima vero nota dulciter per duas semibreves in gutture duplicatur, ut hic:
[CSIV:253,4] [QUAPRIB3 19GF]
Item si ascensus fuerit per diatessaron pausa vero sequente, prima nota valebit quatuor tempora et floreri debet sine semibrevibus mediantibus ab uno sono ad alium, ultima autem nota in proprio suo sono per duas semibreves dulciter duplicari debet, ut hic:
[CSIV:253,5] [QUAPRIB3 19GF]
Item si descensus fuerit per diapente, et pausa sequatur, prima valebit quatuor tempora florata, et situare debet ultima nota in suo sono per plicam, et duplicatur dulciter per duas semibreves ad modum tubicinis, qui cum facit ascensum per diapente vel descensum, primo in tuba sua facit sonum, deinde ascendit vel descendit dulciter usque ad ultimam notam.
Ultima vero nota duplicari debet dulciter per duas semibreves, ut hic :
[CSIV:253,6] [QUAPRIB3 19GF]
Si autem ascensus per diapente occurrerit, simili modo faciendum est de prima nota atque secunda, ut dictum est de descensu, ut hic:
[CSIV:253,7] [QUAPRIB3 19GF]
[254] De penultima nota sive voce.
Et notandum quod in omni cantu, penultima nota semper longari debet, ut ultima nota situari possit dulciter in suo sono. Sicut enim videmus avem volantem, cum pervenerit ad locum ubi se vult pausare, basse volat, extendens pedes suos ad locum requiei, et bis alas suas volando movet, ut suavius et sine lesura se situat.
Istum praedictum modum planam musicam pronuntiandi quis nequit, sine magno exercitio et absque mensurabilis musicae notitia; igitur ejus naturam demonstrare, ordo nunc postulat.
Explicit Tertium Principale in quo terminatur musica quae dicitur continua.